On this page
Psalmus 7
Psalmus 7
Versus 1
Versus 2
Versus 4
"Si feci istud," id est, si hoc malum mihi per praeteritam culpam contigit. Vel si modo est iniquitas in manibus, id est, operibus meis. Vel, "si reddidi retribuentibus mihi mala, etc.," (quod dicitur aequitas apud homines), "merito" (etsi non videatur hominibus) "deeidam ab inimicis meis inanis," a fructu mansuetudinis.
Versus 5
"Si reddidi." Ibid. "Id est, si te non sum imitatus in justo silentio, id est, patientia, quae pro me operatus es."
"Decidam merito ab inimicis." Ibid. "Non jurejurando hoc sibi imprecatur, sed dicit quod contingit se vindicantibus: prophetat ergo, non jurat per exsecrationem; quod est gravissimum jurisjurandi genus. Inanis factus vana et superba laetitia, quod quasi vinci non potuit: Salomon, "Melior est qui vincit iram, quam qui cepit civitatem"."
Versus 6
"Conculcet, etc." Ibid. "Anima peccatoris de quo, « Terra es, et in terram reverteris "", » cibus serpentis est cui in maledictione dictum est, ( "Terram manducabis,") id est, diaboli, quia terra, id est, terrena est. Et ideo hic ait: « Conculcet in terra vitam meam, id est, in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis."
"Gloriam meam." Ibid. "Quae debet esse in conscientia, ubi Deus videt; et solida in Domino, ut: "Qui gloriatur, in Domino glorietur .""
Versus 7
"In ira tua." Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines, sed adversus diabolum, ut possessionem ejus amittat, peccatores, scilicet et impios, qui sunt ejus possessio. Et quia ablatio hominis, quia poena est diabolo, dicitur ira Dei contra eum. Vel, precatur hic Christi resurrectionem, sicut in praecedenti, ejus incarnationem: ut "O Domine Deus meus, etc."
"Et exsurge, Domine." Superbus diabolus, quia per iniquitatem vincitur, subdit: Vel, "Exsurge," id est, in toto orbe notus efficere, resurgendo.
"In praecepto," ut praeceptum humilitatis facias implere: et hoc inde sequitur, quia Synagoga de diversis populis, vel specialiter Judaeis, "circumdabit te," amando, vel persequendo: "Propter hanc," id est, amantem, "regredere," id est, fac scire eos omnipotentiam tuam, qui descendisti ut te viderent; vel "propter hanc," id est, persequentem, in qua locum non invenis, "regredere in altum," id est, subtrahere his qui te persequuntur.
Versus 10
"Renes." Quid quemque delectet; quia finis curae et cogitationis est delectatio, ad quam nititur pervenire. Opera nostra in dictis et in factis possunt videre homines: sed quo animo fiant, et quo pervenire cupiant, solus videt Deus; qui cum videt cor esse in coelo, et non delectari in carne, sed in Domino, id est, cum bonae sunt cogitationes, et earum fines dirigit justum, et non solum dirigit, sed adjuvat justum.
Versus 11
"Justum adjutorium." Ibid. "Duo sunt officia medicinae, scilicet morbum sanare et sanitatem custodire. Secundum primum dixit in alio psalmo: "Infirmus sum, sana me, Domine."Juxta alteram dicit hic perfectus, "justum adjutorium meum a Domino."Et illa enim et ista medicina salvos facit: sed illa ex aegritudine transfert ad salutem, haec in ipsa salute conservat. Illa ad morbum evadendum, remedium; haec autem ne ad morbum recidat, remedium praestat. Illa sanamur infirmi, hac custodimur sani."
Versus 12
"Nunquid irascitur." AUG. "Alia littera: "Nunquid adducit iram per singulos dies."In Graeco significantius, "adducit iram:"quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis irae, per quos punit: qui non propter justitiam qua non gaudent, sed propter malitiam, poena humana delectantur: quos per singulos dies non congregat ad vindictam, sed per patientiam ad poenitentiam invitat."
Versus 13
CASS. "Gladium suum," "manifestam vindictam exercebit, nec impar dictum est hoc, quia arcum suum tetendit, » minatur, ne putetur remissa patientia;"
"Arcum suum." Ibid. "A simili. Sicut enim qui tetendit arcum minatur, ita per sacram Scripturam minatur malis, ne remissa putetur Dei patientia; et "paravit,"qui mox missurus sagittam putetur: sicut quis arcum parat, ut sagittam mittat."