On this page
Caput 11
Caput 11
Vers. 1.-- "Dico ergo." Quia tot auctoritatibus confutavit Judaeos, insultare possent gentiles, dicentes eos ex toto repulsos esse.
Versus 2
"Praescivit." Pro praedestinavit, posuit praescivit. Sic enim debet accipi, ut ex sequentibus patet; ideo autem dixit, praescivit, ne iterum Judaei superbiant ex eo quo dixit eos non repulsos, et plebem Dei.
AUG. "An quisquam dicere audebit Deum non praesciisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam? Quae utique si praescivit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, praescivit. Haec praedestinatio sanctorum nihil aliud est quam praescientia, scilicet et preparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicunque liberantur."
Versus 7
"Quid ergo?" Audito quod reliquiae salvae factae sunt gratia, et non ex operibus, quid ergo dicendum est?
"Electio autem consecuta est." Electio gratiae est, non meritorum. Excaecatio vero meritorum est. Excaecati enim sunt, quia credere noluerunt, sicut illi quia voluerunt, crediderunt. Misericordia igitur et judicium in ipsis voluntatibus facta sunt a Deo, illis vel per misericordiam gratiam apponente, ipsos vero per judicium excaecari permittente. Quicunque enim cum intellexisset credere noluit, id debet consequi quod vult, scilicet ne de caetero possit credere. In voluntate ergo sua adjuti sunt, non immissa malitia, sed deferente gratia; ut quia scientes verum, dicebant esse falsum, de caetero non intelligerent quod verum est. Hoc meretur invidia malae voluntatis, non ita est de his qui errore hoc agunt.
Versus 8
Versus 9
"Mensa." Id est Scriptura: "eorum," id est quae ipsis primo oblata est, et "coram ipsis" posita, quia in ejus carnalibus observationibus delectantur; vel, "coram eis," quia si rationem vellent attendere, possent intelligere.
"In laqueum," etc. Sicut seipsos acetum mihi obtulerunt, sic fiat ipsis iniquitas laqueus, quia iniquitatem noverunt, et in ea perstiterunt.
"In laqueum," etc. Scriptura quae intelligentibus est panis, illaqueat dum male intelligitur et pro ea praedicatio Christi respuitur. Item Scriptura legis fuit causa captivitatis, dum zelo ejus Christum occiderunt, et in illa captivitate fuit causa eis scandali et opprobrii, et post erit causa aeternae damnationis, quae specialiter retributio Dei dicitur.
Versus 11
"Dico ergo, Nunquid." Quia dico excaecatos auctoritate prophetarum, putatis quod irrecuperabiliter et sine utilitate ceciderunt? quasi dicat, non. Sed casus eorum prodest, et possunt restitui, ne quis eos despiciat.
"Nunquid sic offenderunt, ut caderent?" AUG. " Hoc non ideo dicit quia non ceciderunt, etc., usque ad sed magis caveant ne dum superbiunt, cadant."
"Ut illos aemulentur." Potest sic accipi: ut Judaei imitentur gentiles in bono. Hoc saepe factum est, et plenius fiet in fine saeculi, quando Judaei Christianos sequentur in fine Christi. Tunc enim manus Moysi revocabitur in sinum, tunc Moyses noster revertetur ad matrem et ad fratres. Potest etiam intelligi, ut gentes Judaeos aemulentur, id est credant, sicut et ipsi credebant. Velut gentes Dei aemulatione circa opera Judaeorum mala moveantur.
Versus 12
Versus 13
Versus 16
Versus 17
Versus 18
Versus 19
"Dicis ergo fracti." Quasi dicat: si non contra stantes, tamen contra eos licet gloriari, qui causa insertionis meae repulsi sunt; quod removet Apostolus, ita: Bene dicis, quia verum est quod fracti sunt propter incredulitatem; tu stas fide, id est non merito tuo, sed gratia Dei; et ideo noli superbire, ne et tu frangaris per superbiam, ut illi per incredulitatem. Non es stabilis, si per quos stas destruis. Facile decipitur, qui alienis malis gaudet.
Versus 22
Versus 24
Versus 28
"Secundum Evangelium," AUG. "etc. Vel ita: tunc converterentur; sed modo inimici quidem sunt Christi, et quidem nostri. Iterum ex se, ex suo scilicet vitio. Sed hoc est secundum Evangelium et propter vos, id est ad profectum Evangelii et vestrum."
"Inimici propter." Ostendit hoc ex Dei dispositione provenire. Ex se enim possunt inimicari, quod proficit Evangelio, Deo utente malis ad bonum, ut cum faciant contra voluntatem Dei impleatur voluntas Dei sapienter omnia disponens.
"Propter patres." Electi sunt dilecti propter patres, quibus haec promissa sunt; quia non sunt vocati ea vocatione qua multi non praesciti, qui tamen pereunt, de qua dictum est: "Multi sunt vocati, pauci vero electi" ; sed ea qua vocantur electi, quae est sine mutatione: quia qui audit a Patre venit ad Filium, qui non perdit quidquam de omni dato; quisquis vero perit, non inde fuit; unde: "A nobis exierunt, sed ex nobis non fuerunt".
Versus 32
"Conclusit enim Deus omnia in infideli," ut de amaritudine infidelitatis suae poenitendo confusi, ad dulcedinem misericordiae Dei credendo conversi, humiliores permanerent, ut et gratia muneris esset gratissima, et clamarent: "Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine Omnium." Id est Judaeorum et gentium, non quod nullum damnaturus sit, quod quidam falso opinati sunt.
Versus 33
"O altitudo," etc. Praemiserat sententiam mirae profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat "o altitudo," etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis praecedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia praestatur indignis, quam quod aeque indignis aliis denegatur.
AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. " Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate."