On this page
Caput 4
Caput 4
Versus 1
"Secundum carnem." Id est ex operibus legis. Quasi dicat: Dicemus quod fuit justus ex eis? non, quia si ex carnali observatione est justus, habet gloriam aeternam quae ex justitia sequitur: sed a se habet eam, non a Deo. Vel, haec justificatio est in opinione hominum, et non apud Deum. Ad Deum autem habet gloriam: non ergo ex operibus justificatus est. Si ergo non ex operibus justificatus est, unde justificatus est? Sequitur et dicit unde, etc.
Versus 3
"Credidit." Credere, sufficiens causa fuit ei justitiae, et est aliis, sed tamen qui habet tempus operandi, ei non dabitur merces secundum gratiam tantum, sed secundum debitum operationis suae; sed ei qui non habet tempus operandi, si credit, sola fides sufficit ad justitiam, et ita ad salutem secundum gratiam propositam omnibus, vel secundum quod Deus legem ante posuit.
Versus 4
"Ei autem," etc. Quasi dicat: Abraham est justus ex fide: sed ei qui operatur illa carnalia, vel aliqua bona ut gratiam mereatur, si merces est ei, non est ex gratia, sed ex meriti sui debito. Illi vero qui non facit haec carnalia vel aliqua bona, sed tantum credit, fides sufficit ad justitiam, et ita attribuit aliis quod dixit Abraham, scilicet quod si est justus ex operibus, habet gloriam, sed non apud Deum, et ideo ex fide.
Versus 5
"Credenti autem," etc. Non dicit ei. Credit enim illi qui credit vera esse quae ille loquitur, quod et mali faciunt. Credere illum est credere quod ille sit Deus, quod et diaboli faciunt. Sed credere in eum, est illum credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et ejus membris incorporari.
Versus 7
"Iniquitates." Intelligitur per iniquitates originale peccatum, scilicet fomes peccati, qui dicitur concupiscentia vel concupiscibilitas, sive lex membrorum, sive languor naturae et aliis nominibus. Et illa ante baptismum culpa est et poena, post baptismum autem poena et non culpa, quae parvulum habilem concupiscere, sed, non concupiscere, facit: adultum vero etiam concupiscere, quae quidem in baptismo remittitur et transit secundum reatum, sed remanet secundum actum. Originale autem dicitur, quia ex vitiosa originis nostrae conditione trahitur, et quia ex vitiosa lege concipiendi ex peccato primi hominis accidenti concepti sumus, id est, carnis concupiscentia, ideo peccati rei sumus quod originale dicitur.
Versus 13
"Non enim per legem promissio." Promissiones aliae sunt factae Christo quam Abrahae. Abrahae enim factae sunt ita, ut qui eum ita imitarentur, a Christo benedicerentur, Christo autem non sic, sed ita ut non tantum esset exemplar et forma institutionis morum et operum, sed quod benediceret benedictione aeterna imitantibus eum.
Versus 14
"Si enim," etc. Quasi dicat: Vere Abraham non est haeres mundi per legem: quia filii ejus per legem, non sunt ii qui filii dicuntur haeredes, scilicet quod ipse habet possidentes. Nam si hoc esset, haec inconvenientia inde sequerentur: Quod fides esset frustrata, qua constat justum fuisse Abraham, quod promissio esset abolita, id est inexpleta, ut nulli sint haeredes: lex enim nullos facit haeredes, nam potius iram operatur, ita praevaricationem; nam ex ea est praevaricatio, quia sine ea non est. Ideo quia si ex lege ista sequerentur: tunc ex fide sunt haeredes, et sic est firma promissio.
Versus 15
"Lex iram operatur." Ut reos faceret delinquentes, non efficienti causa, sed non adjuvante gratia, vel reos faceret temporalibus poenis iram operaretur, quia praevaricationem, quod qualiter sit, aperit, dicens:
Versus 18
"Qui contra spem." Incipit commendare fidem Abrahae, ut imitemur eum qui per fidem justitiam et talem promissionem accepit.
"Sic erit semen," etc. Sciendum quoniam Abraham Deum prius trinum et unum cognovit, et per hoc fidei meritum, omnium peccatorum remissionem adeptus est. Post justitiam vero, ut multarum pater fieret gentium, a Deo promissionem accepit. Deinde facta fuit sibi rursus promissio quod ita fieret semen suum sicut stellae, etc.
Versus 24
"In eum qui suscitavit Jesum," etc. Sermonem de Domino apte aggressus est, et ait, non propter peccata sua mortuus est, nam hoc modo non debuisset resurgere, sicuti neque quispiam ante illum, sed propter peccata nostra, ut nos ab eis liberaret. Quemadmodum et Abraham ac Sarae matricem senectute ac sterilitate jam emortuos vitae restituit, filiorumque procreationi.