Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 34

Caput 34

Versus 2

"Quasi qui apprehendit." RAB. " Significat somnia fallacia, etc., usque ad ut sciant quid a bono spiritu percipiant, vel quid ab illusione patiantur."

Versus 8

"Sine mendacio." Abjectis somniis hortatur credendum esse doctrinae sapientiae, quae in ore fidelis viri complantata sine mendacio consummat verbum.

Versus 9

"Enarrabit intellectum." Aliis instruendis: unde, "Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus consolari eos qui in omni pressura sunt".

Versus 10

"Qui autem in multis," etc. Mutabilis, scilicet mente, instabilis est actione. Vel, qui fidei unitate perdita multiplices sequitur haereticorum sectas, multis impietatibus servit.

Versus 12

"Plurimas verborum" RAB. "Scripturam significat; qui intente Scripturam meditatur, et humiliter Dominum deprecatur, et rerum et verborum scientiam adipiscitur."

Versus 23

"Dona iniquorum." Valde detestabile est sacrificium, quod orbati patris dolori comparatur. Quidam pensant quanta tribuunt, et non quanta rapiunt. Et congregant mercedes, et mittunt eas in saccum pertusum. In sacco pertuso videtur, quando pecunia mittitur, sed non quando amittitur. Qui ergo quanta largiuntur aspiciunt, sed non quanta rapiunt, in sacculo pertuso mercedes mittunt, quia eas in spem fiduciae suae intuentes congerunt, sed non se intuentes perdunt.

Versus 26

"Qui aufert." RAB. "In sudore vultus sui pauper acquirit panem. Qui hunc violenter tollit, quasi qui occidit proximum suum."

Versus 28

"Unus aedificans." Hoc est quod supra dixit, sacrificium de rapina non esse acceptabile. Qui offert de rapina, videtur sibi aedificium virtutum praeparere, non crimen avaritiae attendit et rapinae.

Versus 30

"Qui baptizatur." ID. " Lavamini, etc., usque ad et rursum flenda committunt."

PrevBack to TopNext