"Altitudinis," etc. ID. " pulchritudo firmamenti, etc., usque ad nullus corporeis oculis divinitatis splendorem potest sufferre."
Versus 3
"Fornacem custodiens." Quia superbos, pro cogitatione, locutione, et operatione mala, excruciat aeterna flamma.
Versus 5
"Et in sermonibus ejus," etc. ID. "Mysticis verbis superborum ludit intellectum."
"Festinavit," etc. Cum in praedicatione Evangelii praeparata est via salutis et aditus regni coelestis.
Versus 6
"Et luna," etc. ID. " Postquam de sole disputavit, etc., usque ad sed rectius aprili deputatur, quia in ipso vel incipit, vel desinit, vel totus includitur."
Versus 7
"Luminare quod minuitur," etc. Luna non habet nativum splendorem, sed a sole accipit: sic et Ecclesia a Christo, quae in persecutione videtur minui, sed in parte clarescit; crescit enim mirabiliter in consummatione.
Versus 9
"Vas castrorum," etc. Quia in ipsa consistit multitudo fidelium, quae in firmamento veritatis et divinae praedicationis per totum orbem gloriose resplendet.
Versus 10
"Species coeli," etc. Ornatus Ecclesiae, sanctorum plenitudo, quos Deus excelsus ordinavit, ut praedicatione Evangelii illustrarent. Hi "in verbis sanctis" et in doctrina verae fidei permanentes, exspectant judicium Dei.
Versus 11
"In verbis." Quia in patientia sua possident animas, praecincti lumbos; et lucernas tenentes in manibus suis, exspectant Dominum suum, quando revertatur a nuptiis.
Versus 12
"Vide arcum," etc. Scriptum Veteris vel Novi Testamenti. Hic fidelibus suave jugum ostenditur, contumacibus arma terribilia.
Versus 13
"Gyravit coelum," etc. Quando per virtutem et sapientiam Dei, id est, Christum, Vetus et Novum Testamentum conditum est.
Versus 16
"Et confracti sunt lapides grandinis." Doctores, qui terram humani cordis irrigant, et tempestatem increpationis in se gerunt, et in tempore effundunt, et confringunt lapides grandinis; increpando, scilicet duritiam pravi cordis lapident vitale gramen.
Versus 17
"Aspirabit Notus." RAB. " Qui et Auster, etc., usque ad potentes ad Christiani nominis persecutionem, et aliquando ad poenitentiam."
Versus 18
"Tempestas." Varia tentamenta per malignos spiritus Deus irrogat, ut fervorem fidei et dilectionem frigescere faciant.
Versus 21
"Gelu sicut salem," etc. Id est, sterilitatem; ubi enim sal spargitur, sterilitas sequitur: diabolus vero per frigus infidelitatis terrena corda ad bona opera sterilia facit.
Versus 24
"Medicina," etc. Omnis eloquentia deficit in comparatione ejus, nec sufficit virtutem ejus enarrare.
Versus 26
"Qui navigant mare," etc. Multa sunt ad litteram pericula maris, et ibi mirabilia Dei opera in variis bestiis, sicut naturalium rerum scriptores tradiderunt. In mari quoque hujus mundi sunt multa monstra daemoniorum et multae eorum insidiae.
Versus 34
"Ne laboretis," etc. RAB. "Comprehendere quod est incomprehensibile. Unde non quaeras opes ad quas pertingere non possis."