Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 45

Caput 45

Versus 6

"Praecepta." In monte Sinai, scilicet legem dedit ei et praecepta vitae, cum eo loquens in nube.

Versus 9

"Et circumcinxit eum," etc. Describit ritum veteris sacerdotii et ornatum pontificis, quae omnia figura erant Novi Testamenti, et veri sacerdotis Jesu Christi.

"Et induit." Vestimenta pontificis sunt opera virtutum: sapientia, doctrina.

Versus 14

"Corona aurea," etc. In qua erat nomen omnipotentis Dei, quae significat honorificentiam divinae majestatis, quoniam super omnia statuere debemus, ut in omnibus actibus nostris et sermonibus honorificetur Deus "per Jesum Christum, qui est caput nostrum".

Versus 17

"Sacrificia." RAB. " Quomodo Moyses Aaron, etc., usque ad Christi enim sacerdotium et ritus sacrificiorum in aeternum manebit."

Versus 28

"Phinees filius Eleazari." ID. " Phinees, sicut scriptum est in libro Numerorum, etc., usque ad ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter pervenit."

Versus 31

"Et testamentum David." ID. " Significat quod David in distributione ministeriorum Dei, etc., usque ad et in tabernaculo ministrorum vices ordinavit."

PrevBack to TopNext