Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Versus 8

"At vero Raguel," etc. BED., ubi supra. "Cum plenitudo gentium intraverit, nemo prohibere potest, quin Dominus salutem Israel tribuat, et caecitatem ejus, quae ex parte contigit, respiciat. Recordata est enim divina clementia, quoniam tristitia magna et continuus dolor est Judaeis credentibus pro fratribus infidelibus."

Versus 10

"Tradidit," etc. Remittuntur in fine doctores Ecclesiae ad Christum, cum ipsa Ecclesia, virtutum divitiis plena, ad fidem illustrandam, bonorumque operum substantia ditandam Judaeorum gentem, ex qua Dei Filius sumpsit carnem.

PrevBack to TopNext