Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Versus 1

"Postquam vero coenaverunt," etc. BEDA, in Tobiam, tom. II. "Introductus Tobias ad cubiculum protulit, etc. Deus accepturus Ecclesiam de gentibus, in desponsationis initio, jubet eam abrenuntiare diabolo, et omnibus pompis ejus et confiteri fidem sanctae Trinitatis in remissionem peccatorum: quod est intima piscis viscera vivis cremare carbonibus."

BEDA, ubi supra. "Quia post abrenuntiationem diaboli, post confessionem verae fidei, sequitur peccatorum remissio, per aquam baptismi expulso diabolo, diabolum ligavit: quia a fidelium laesione cessando compescuit, quos etsi aliquando tentare probationem permittitur, superare tamen prohibetur."

Versus 3

"Religavit." Desertum et Aegyptus corda infidelium significant, quae a Deo deserta. quia ejus habitatione indigna, et juxta interpretationem Aegypti perfidiae suae tenebris obscurata. Merito autem et qui a Deo deseritur a daemonio repletur. Angelus vero daemonem qui Tobiam occidere volebat, in deserto ligavit, qui cohibitum a fidelibus, qui sunt membra Christi, diabolum in infidelibus tantum dominari permittit, in quibus tamen tenet eum ligatum, quia nec ipsos tantum laedere permittitur quantum nititur.

Versus 11

"Et factum est." etc. ID., ibid. " Cantus pullorum, etc., usque ad veraciter Christum hoste superato sponsum esse sanctae Ecclesiae cognoverunt."

Versus 17

"Benedicimus te, Domine Deus." ID., ibid. " Laetatur Raguel de vita Tobiae, etc., usque ad sunt crassi gratia supernae dilectionis referti."

Versus 22

"Duas quoque," etc. ID., ibid. " Apostolus gentium eos qui ad fidem venerant, etc., usque ad qui epulas ex eis quorum reficiuntur exemplis accipiunt."

"Quatuor arietes." Quia sancti doctores et martyres quatuor libros Evangelii fide et opere conservant, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia muniuntur, et quatuor partibus mundi instruunt Ecclesiam Dei.

"Occidi fecit." Quia alii sponte mortificant corpora sua, ut sint hostia viva: alii inter manus infidelium subeunt martyria: per arma justitiae a dextris et a sinistris, id est, in prosperis et adversis hostem vincentes antiquum.

Versus 23

"Et adjuravit Raguel Tobiam." BEDA, ibid. "Adjuramus Christum ut maneat nobiscum, donec perfectionem quietis per Spiritus sancti gratiam consequamur, qua requiescamus et a peccatis in corpore, et a pravis cogitationibus in mente."

PrevBack to TopNext