Distinctio 1
Distinctio 1
Dictum
Humanum genus duobus regitur, naturali uidelicet iure et moribus. Ius naturae est, quod in lege et euangelio continetur, quo quisque iubetur alii facere, quod sibi uult fieri, et prohibetur alii inferre, quod sibi nolit fieri. Unde Christus in euangelio : "Omnia quaecunque uultis ut faciant uobis homines, et uos eadem facite illis. Haec est enim lex et prophetae".
Dictum
Ex verbis huius auctoritatis evidenter datur intelligi, in quo differant inter se lex diuina et humana, cum omne quod fas est, nomine diuinae vel naturalis legis accipiatur, nomine vero legis humanae mores iure conscripti et traditi intelligantur. Est autem ius generale nomen, multas sub se continens species.
Caput 5
Quid sit consuetudo
"Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex. §. 1. Nec differt, an scriptura, an ratione consistat, quoniam et legem ratio commendat. §. 2. Porro si ratione lex constat, lex erit omne iam, quod ratione constiterit, dumtaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conueniat, quod saluti proficiat. §. 3. Vocatur autem consuetudo, quia in communi est usu."
Dictum
Cum itaque dicitur: "non differt, utrum consuetudo scriptura, uel ratione consistat", apparet, quod consuetudo partim est redacta in scriptis, partim moribus tantum utentium est reseruata. Quae in scriptis redacta est, constitutio siue ius uocatur; quae uero in scriptis redacta non est, generali nomine, consuetudo uidelicet, appellatur.
Caput 7
Quid sit ius naturale.
"Ius naturale est commune omnium nationum, eo quod ubique instinGtu naturae, non constitutione aliqua habetur, ut uiri et feminae coniunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio et omnium una libertas, acquisitio eorum, quae celo, terra marique capiuntur; item depositae rei uel commendatae pecuniae restitutio, uiolentiae per uim repulsio. §. 1. Nam hoc, aut si quid huic simile est, numquam iniustum, sed naturale equumque habetur."
Caput 10
Quid sit ius militare.
"Ius militare est belli inferendi solempnitates, federis faciendi nexus, signo dato egressio in hostem uel commissio; item signo dato receptio; item flagitii militaris disciplina, si locus deseratur; item stipendiorum modus, dignitatum gradus, premiorum honor, ueluti cum corona uel torques donantur; item predae decisio, €t pro personarum qualitatibus et laboribus iusta diuisio, ac principis porcio."