Text List

Distinctio 2

DISTINCTIO 2

Dictum

Constat autem ius Quiritum ex legibus et ple-bisscitis et senatusconsultis et constitutionibus principum et edictis siue prudentum responsis.

Caput 1

Quid sit lex.

[Isidor. Etym. lib. V. c. 10. et 1. II. c. 10.] Lex est constitutio populi, qua maiores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt.

Caput 2

Quid plebisscitum

[Isidor. eod. c. 11.] Plebisscita sunt, quae plebes tantum constituunt: et uocantur plebisscita, quod ea plebs sciat, uel quod sciscitatur et rogat, ut fiat.

Caput 3

Quid senatusconsultum.

[Isidor. eod. c. 12.] Senatus consultum est, quod tantum senatores populis consulendo decernunt.

Caput 4

Quid constitutio uel edictum.

[Isidor. eod. c. 13.] Constitutio uel edictum est, quod rex uel imperator constituit uel edidit.

Caput 5

Que sint responsa prudentum

[Isidor. eod. c. 14. Responsa prudentum sunt, que iurisconsulti respondere dicuntur consulentibus: unde responsa Pauli dicta sunt. Fuerunt enim quidam prudentes et arbitri equitatis, qui institutiones ciuilis iuris compositas ediderunt, quibus dissidentium lites contentionesque sopirent.

Caput 6

Que sint tribuniciae leges uel consulares.

[Isidor. eod. c. 15.] Quedam etiam leges dicuntur ab his, qui condiderunt, ut consulares, tribuniciae, Iuliae, Corneliae. Nam et sub Octauiano Cesare suffecti consules Papius et Pompeius legem tulerunt, que a nominibus eorum appellatur Papia Pompeia, continens patrum premia pro suscipiendis liberis. Sub eodem quoque imperatore Falcidius tribunus plebis legem fecit, ne quis plus extraneis testamento legaret, quam ut quarta pars superesset heredibus, ex cuius nomine lex Falci dia nominata est.

Caput 7

Quid- sit lex satyra.

[Isidor. eod. c. 16.] Satyra uero lex est, que de pluribus simul rebus eloquitur, dicta a copia rerum et quasi a saturitate: unde et satyram scribere est poemata uaria condere, ut Oratii, Iuuenalis et Persii.

Caput 8

Que sint Rodiae leges.

[Isidor. eod. c. 17.] Rodiae leges naualium commerciorum sunt, ab insula Rodo cognominatae, in qua antiquitus mercatorum usus fuit.

PrevBack to TopNext