Distinctio 17
DISTINCTIO 17
Dictum
Caput 1
Absque Romani Pontificis auctoritate congregari sinodus non debet.
"Sinodum episcoporum absque huius sanctae sedis auctoritate (quamquam quosdam episcopos possitis congregare) non potestis regulariter facere.Neque ullum episcopum, qui hanc appellauerit apostolicam sedem, dampnare, antequam hinc sententia definitiua procedat. Nam si seculares in publicis iudiciis libellis utuntur appellatoriis, quanto magis sacerdotibus hec eadem agere licet, qui super illos sunt?“ de quibus dictum est: "Ego dixi, Dii estis?""
Caput 2
Non est ratum concilium, quod auctoritate Romanae ecclesiae fultum non fuerit.
Item Iulius Papa [I.] orientalibus episcopis. "Regula uestra, nullas habet uires, nec habere poterit, quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc concilium actum est, nec Romanae ecclesiae legatio interfuit; canonibus precipientibus, sine eius auctoritate concilia fieri non debere. Nec ullum ratum est, aut erit unquam concilium, quod fultum fuerit auctoritate eius."
Caput 4
Absque apostolicae sedis auctoritate sinodumaliquibus congregare non licet.
Item Gregorius. "Nec, licuit aliquando, nec licebit particularem sinodum congregari; sed quotiens aliqua de uniuersali Sinodo aliquibus dubitatio nascitur, ad recipiendam de eo, quod non intelligunt, rationem, aut sponte hi, qui salutem animae suae desiderant, ad apostolicam sedem pro perci-pienda ratione conueniant; aut si forte (sicut de talibusscriptum est: Peccator, cum uenerit in profundum malorum, contempnit), ita obstinati et contumaces extiterint, ut doceri non uelint, eos ab eisdem sedibus apostolicis aut attrahi ad salutem quoquomodo necesse est, aut (ne aliorum perditio esse possint) secundum canones per seculares opprimi potestates."
Caput 5
Non est concilium, sed conuenticulum, quod sine sedis apostolicae auctoritate celebratur.
Item Pelagius [Papa II.] Episcopis, qui conuenerunt ad illicitam uocationem Iohannis Constantinopolitani, [epist. I. cap. i.] Multis denuo apostolicis et canonicis atque ecclesiasticis instruimur regulis, non debere absque sententia Romani Pontificis concilia celebrari.
§. i. Quapropter, ut iam dictum est, recte non concilium, sed uestrum conuenticulum uel conciliabulum cassatur, et quicquid in eo actum est, irritum habetur et uacuum. Vos quoque deinceps uidete, ut nullius hortatu talia presumatis si apostolicae sedis communione carere non uultis.
§, 2. Si uero in qualibet prouincia ortae fuerint questiones, et inter ipsius prouinciae episcopos discrepare ceperit ratio, atque inter ipsos dissidentes non conueniat, ad maiorem tunc sedem referantur. Et si illic facile et iuste non discernuntur, ubi fuerit sinodus regulariter congregata, canonice et iuste iudicentur. Maiores uero et difficiliores questiones (ut sancta sinodus statuit, et beata consuetudo exigit), ad sedem apostolicam semper deferantur.
Caput 6
Prouincialia concilia sine Romani Pontificis pre-sentia pondere carebunt.
Item Simachus Papa. Concilia sacerdotum ecclesiasticis legibus quotannis decreta per prouincias, quia presentiam Papae non habent, ualetudinem perdiderunt. Legite insanissimi, aliquando in illis preter apostolici apicis sanctionem aliquid constitutum, et non de maioribus negotiis ad consultationem, si quid occurrerit, prefatae sedis arbitrio fuisse ser-uatum?
Dictum
Hinc etiam cum auctoritas Teodorici regis ex diuersis prouinciis ad urbem Romam sacerdotes conuenire precepisset, ut sanctum concilium iudicaret de his, que uenerabili Papae Simacho, presuli apostolicae sedis, ab aduersariis ipsius dicebantur impingi, Liguriae Emiliae episcopi, seu Venetiarum suggesserunt, ipsum, qui dicebatur impetitus, debere sinodum conuocare: scientes, quia eius sedi primum Petri apostoli meritum, deinde secuta iussione Domini conciliorum uenerandorum auctoritas singularem in ecclesiis tradidit potestatem, nec antedictae sedis antistitem minorum subiacuisse iudicio.
§. i. Ad hec serenissimus rex Deo inspiranterespondit: Sinodalis esse arbitrii in tanto negotio sequenda prescribere, nec aliquid ad se preter reuerentiam de ecclesiasticis negotiis pertinere, committens etiam potestati pontificum, ut siue propositum uellent audire negotium, siue nollent, quod magis putarent utile, deliberarent, dummodo uenerandi prOuisione concilii pax in ciuitate Romana daretur. Episcopi uero in Sinodo residentes congregata auctoritate eiusdem Simachi dixerunt: „ Simachus Papa sedis apostolicae presul ab huiusmodi oppos titionibus impetitus quantum ad homines respicit, sit immunis et liber, cuius causam totam Dei iudicio reseruamus.
§. 2. „De clericis uero memorati Papae, qui ab episcopo suo ante tempus contra regulas discesserunt, et scisma fecerunt, hoc fieri decreuimuss, ut satisfacientes episcopo suo misericordiam consequantur et offitiis ecclesiasticis se gaudeant restitui K
§. 3. „ Laurentius episcopus ecclesiae Mediolanensis huic statuto nostro, in.quo totam causam Dei iudicio commisimus, subscripsit Petrus Ecclesiae Rauennatis Episcopus sub eisdem uerbis subscripsit, post eum LXXV. episcopi. Illud de clericis jt?ro pace in Urbe reformanda misericorditer et dis-pensatiue factum dignoscitur.