Distinctio 18
DISTINCTIO 18
Dictum
Episcoporum igitur concilia, ut ex premissis apparet, sunt inualida ad diffiniendum et constituendum, non autem ad corrigendum. Sunt enim necessaria episcoporum concilia ad exortationem et correctionem, que etsi non habent uim constituendi, habent tamen auctoritatem imponendi et indicendi, quod alias statutum est et generaliter seu specialiter obseruari preceptum.
Caput 1
Caput 2
Bini conuentus per singulos annos ab episcopiscelebrentur.
De conciliis autem episcopalibus non aliud indicimus, quam sancti Patres salubriter ordinauerunt 5 scilicet bini conuentus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus querelis, que inter diuersos ecclesiae ordines. nasci solent, iudicetur. Ac si forte inter ispsos, quipresunt, de maioribus peccatis nascitur (quod absit) causa, que prouinciali examine nequeat diffiniri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere, ut si, coram positis partibus nec tuo fuerit res sopitaiudicio, ad nostram cognitionem, quicquid illud est, transferatur.
Caput 4
Ad morum correctionem et controuersiarum dissblu-, tionem bis in anno episcopale concilium fiat.
Item ex Antio ceno Concilio, [cap. 20.] Propter ecclesiasticas causas et que existunt controuersias dissoluendas, sufficere uisum est, bis in anno per singulas prouincias episcoporum concilium fieri: semel quidem post tertiam ebdomadam pascalis solempnitatis, ita ut in quarta ebdomada, que consequitur, id est media pentecoste, concilium compleatur. Admoneant autem comprouinciales episcopos hi, qui in amplioribus, id est in metropolitanis ciuitatibus. degunt.
§. 1. Secundum uero concilium Idib. octotyris habeatur, qui dies apud Grecos yperberiti mensis decimus inuenitur. In ipsis autem conciliis et presbiteros et diaconos presentes esse oportet, et omnes, quoquot se lesos existimant, et sinodicam exspectare sententiam. Nec liceat aliquibus apud semetipsos concilia sine metropolitanorum episcoporum conscientiafacere, quibus de omnibus causis constat esse permissum iudicium.
Caput 6
Corripiantur episcopi, qui ad concilium uocati uenire recusant.
Item ex Concilio Calcedonensi, [cap. 19.] Peruenit ad nostras aures, jquod in prouinciis constituta episcoporum concilia minime celebrentur. Hoc ex eo probatur, quod multae, que correctione opus habent, ecclesiasticae res negligantur. Statuit ergo hec sancta sinodus, secundum Patrum regulas bis in anno in unum conuenire per singulas prouincias episcopos, ubi singula, que emerserint, corrigantur.
Caput 7
Canonicis subiaceat penis metropolitanus, qui saltem semel in anno celebrare concilium negligit.
Item ex Septima Sinodo, [cap. 6.] Quoniam quidem regula est, que dicit, bis in anno per singulas prouincias oportere fieri per conuentum episcoporum regulares inquisitiones, propter fatigationes et ut oportune habeantur ad iter agendum 'hi, qui congregandi sunt, diffinierunt sextae sinodi sancti Patres, omni excusatione remota, omnibus modis semel in anno fieri, et deprauata corrigi. Hunc ergo canonem et nos renouamus, et si quisquam princeps inuentus fuerit hoc prohibere, communione priuetur. Si quis uero metropolitanorum hoc neglexerit agere absque necessitate, uel ui, seu aliqua rationabili occasione, canonicis penis subiaceat. Dum autem sinodus agitur super canonicis et euangelicis negotiis, oportet congregatos episcopos in meditatione et sollicitudine fieri custodiendorum diuinorum et uiuificorum Domini mandatorum.
Caput 8
Non cogantur presbiteri sacerdotalia eulogia ad concilium deferre.
Item Leo IV. [ad Episcopos Britanniae, c. 3.] De eulogiis ad sacra concilia deferendis nihil inuenimus a maioribus terminatum: sed sicut unicuique presbitero placuerit. Nam si constitutum fuerit, illo in tempore benedictiones afferre, forsitan minus libenter ad sinodos occurrent, et magis uenire obtrectabunt. Que, ut arbitror, non sunt rationabiliter requirendae, nec ultro delatae respuendae.
Caput 10
Excusatorias litteras dirigant, qui grauati ad sinodum ire non possunt.
Caput 13
Usque ad proximam sinodum a communione abstineat, qui a metropolitano uocatus absque graui necessitate Sinodo adesse contempsit.
Item ex Concilio Agat en si, [cap. 35.] Si episcopus metropolitanus ad comprouinciales episcopos epistolas direxerit, in quibus eos aut ad ordinationem summi pontificis, ut ad sinodum inuitet, postpositis omnibus (excepta graui infirmitate corporis, ac preceptione regia) ad constitutum diem adesse non differant. Quod si defuerint (sicut prisca canonum precipit auctoritas) usque ad proximam sinodum a caritate fratrum et ecclesiae communione priuentur.
Caput 15
Presbiteri et diaconi, et cuncti, qui se lesos existimant, ad metropolitanam sinodum conueniant.
Item ex Concilio Martini Papae. Propter ecclesiasticas causas et altercationum solutiones bene placuit per singulas prouincias bis in anno concilium fieri, conuocante metropolitano episcopo omnes prouinciales episcopos, ita ut ad concilium ueniant omnes presbiteri et diaconi, uel hi, qui se lesos existimant, ut in concilio causae examinatae ad iustum < iudicium perducantur. Et si qui manifeste episcopi, uel presbiteri, aut diaconi inuenti fuerint in offensa, secundum rationem excommunicentur, quamdiu communi consensude his placuerit dare sententiam. Nulli autem episcopo liceat propria apud semetipsum concilia facere, preter eos, quibus metropoles sunt creditae.
Caput 17
Que in conciliis statuuntur, singuli episcoporum suis ecclesiis notificent.
Decernimus, ut, dum in qualibet prouincia concilium agitatur, unusquisque episcoporum admonitionibus suis intra sex mensium spatia omnes abbates, presbiteros, diaconos atque clericos, seu etiam omnem conuentum ciuitatis ipsius, ubi preesse dignoscitur, nec non etiam cunctam diocesis suae plebem aggregare nequaquam moretur: quatenus coram eis plenissime omnia reseret, que eodem anno in concilio acta uel diffinita esse noscuntur.