Distinctio 34
DISTINCTIO XXXIV.
Caput 1
Etiam consanguinearum inmoderatam familiaritatem uitare episcopum oportet.
Quorumdam relatione ifidelium nostris auribus intimatum est, quod Lanfredus episcopus, qui et iuuenis essedicitur, uenationi sit deditus, 'quod uitium plurimos etiamde clericali catalogo, genere dumtaxat Germanos et Gallos, irreuerentes implicat. Verum iste (si itaest, ut audiuimus) merito iuuenis dicitur, qui iuuenilibus desideriis occupatus nulla graui tat e constringitur. Nam (ut B. dicit Ieroni-mus uenatorem numquam legimus sanctum. Nichilominus autem de hoc episcopo relatum est apostolatui nostro, quod cum quadam filia sua immoderatam teneatfamiliaritatem, et ob id mala fama ei orta sit, pro qua re a sanctitate tua ceterisque coepiscopis suis ammonitusatque correptus est, sed nullatenus emendatus; que res in hoc maxime displicet, et magis ac magis de se deteriorem reddit opinionem, in quo beatitudini tuae et coepiscopo-rums suorum rationibus non obedit, et per inobedientiam in culpam protoplasti relabitur.
§. i. Oportet ergo fraternitatem tuam sinodale cum episcopis et suffraganeis tuisconuocare concilium, et hunc salutaribus eloquiis episcopum conuenire, atque illi pastorali auctoritate precipere, quatenus ab omnium bestiarum uel uolucrum uenatione penitus alienus existat, atque ab inmoderata filiae suae familiaritate semet omnino coherceat. Quod si parere contempserit, et tam pro uenationis declinatione quam pro inmoderata filiae suae conuersatione uitanda uobis ammonitenbus obedire distulerit, a uestro collegio excommunicatus abscedat. Quod si in hoc adhuc contumax apparuerit, a ministerio cessare debebit.
Caput 2
Ex Concilio Epaonensi c. 4. Episcopum, presbiterum aut diaconum canes ad uenandum, aut accipitres, aut huiusmodi res habere non licet. Quod si quis talium personarum in hac uoluptatesepius detentus fuerit, si episcopus est, tribus mensibus a communione suspendatur; diaconus uero ab omni offitio et communione suspendatur].
Caput 6
Ex dictis Augustini in lib. VIL homiliarum, hom. 49.4S.
Audite carissimi, membra Christi et matris catholicae ecclesiae filii! Quod dico competentibus et fidelibus, audiant penitentes. Quod dico fidelibus, dico et competentibus, et penitentibus. Audiant catecumini, audiant omnes, omnes timeant, nemo contempnat; sit mihi in consolationem uester auditus, ne uobis sit in testimonium dolor meus. Competentibus dico, fornicari uobis non licet, sufficiant uobis uxores; audiat Deus, si uos surdi estis, audiant angeli, si uos contempnitis. Concubinas uobis habere non licet; et si non habetis uxores, tamen non licebit uobis habere concubinas, quas postea dimittatis, et ducatis uxores, tanto magis dampnatio uobis erit, si uolueritis habere uxores et concubinas.
Dictum
Caput 7
Qui post mortem uxoris de ancilla filios habuerit diaconus fieri permittitur.
Fraternitatis tuae relatione suscepta, eius latorem secundas quidem nuptias expertum non fuisse didicimus, castitatem tamen eum priori non seruasse coniugio designasti. Et quamuis multa sint, que in huiusmodi casibus obseruari canonicae iubeat sublimitatis auctoritas: tamenquia defectus nostri temporis, quibus non solum merita, sed corpora ipsa hominum defecerunt, districtionis illius non patitur manere censuram, et etas istius, de quo agitur, futurae incontinentiae suspicionem auferre dignoscitur, ut ad diaconatus ordinem possit prouehi, concessisse nos noueris.
Dictum
Quod ergo de pellice et meretrice apud Gregorium et Innocentium scribitur, propter spem futurae incontinentiae constitutum esse creditur, quia difficile continentiam seruat, qui se illicito concubitu maculare non metuit. Vel prohibetur ordinari, qui pellicem uel meretricem cognouerit maritali affectu, uel quia corrupta florem virginitatis amise-rat, uel quia meretricari non desinit, licet in uxorem ducatur. Utrumque enim inpedimentum cuilibet prestat, quo minus ad sacros ordines pertingere ualeat.
Caput 10
Bigamus, uel penitens, corpore uitiatus, litteras ignorans, curiae uel conditioni obnoxius, clericus non fiat.
Item Gregorius urbis Romae Presul Scillacino Episc. [lib. II. epist. 25.] Precipimus, ne umquam illicitas ordinationes facias, nec bigamum aut qui uirginem sortitus non est uxorem, aut ignorantem litteras, uel qualibet parte corporis uitiatum, uel penitentem, uel curiae aut cuilibet conditioni obnoxium, ad sacros ordines permittas accedere: sed si quos huiusmodi repereris, non audeas promouere.
Caput 1
Non fiat sacerdos, cuius euidenter uxorem constat adulterium admisisse.
Item in Neocesariensi Concilio [cap. 8.] Si cuius uxorem adulterium commisisse, cum esset laicus, euidenter fuerit comprobatum, hic ad ministerium ecclesiasticum admitti non potest. Quod si in clericatu eo iam constituto adulterauit, dato repudio dimittere eam debet. Si uero retinere eius consortium uelit, non potest suscepto ministerio perfrui.
Caput 13
Qui ante baptisma, seu post baptisma uiduam uxorem duxerit®, non admittatur ad clerum.
De his ita scribit Innocentius Papa Victricio Rotomagensi Episcopo, {epist. II. cap. 5. et 6.] "Si quis uiduam (licet laicus) duxerit uxorem, siue ante baptismum, siue post baptismum, non admittatur ad clerum, quia eodem uitio uidetur exclusus. In baptismate enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium relaxatur si tum putatur u«w «isse com putanda, que ante baptismum ducta est, ergo nec filii, qui ante baptismum geniti sunt, pro filiis habeantur."
Caput 14
Qui secunda coniugia sortitur, clericus non fiat.
Prohibentur etiam bigami a quolibet ordine clericatus, iuxta illud Ambrosii, [epist. LXXXII.] ad Vercellenses "Cognoscamus, non solum de episcopo et presbitero Apostolum statuisse, sed etiam Patres in concilii Niceni tractatu addidisse, clericum quemquam non debere esse, qui secunda coniugia sit sortitus."
Caput 15
Spectaculis publicis mancipatam, uel eiectam, uel ancillam ducens uxorem, diaconus non fiat.
Caput 19
Nuptiarum conuiuiis presbiteri interesse non debent.
Presbiteri, diacones, subdiacones uel deinceps, quibus ducendi uxores licentia non est, etiam alienarum nuptiarum euitent conuiuia, nec his cetibus misceantur, ubi amatoria cantantur et turpia, aut obsceni motus corporum choris et saltacionibus efferuntur, ne auditus et obtutus sacris misteriis deputatus turpium spectaculorum atque uerborum contagione polluantur,.
Dictum
Vidua uero intelligenda est si post solempne fedus nuptiarum morte interueniente a uiro suo diuisa fuerit. Ceterum si antequam conueniant fatali necessitate ab alterutro diuisi fuerint, licet ex sponsalibus uxor sit appellata, non tamen post mortem sponsi, et si in propria sit ducta, et cum eo uelata, uidua appellatur, nec ex eius copula a sacris ordinibus aliquis prohibetur.
Caput 20
Qui cum alio uelatam, non tamen illi nuptam, uxorem dfuxit, sacerdos fieri non prohibetur.
Valentino clerico, cui mulier cum alio ante uelata, non tamen illi nupta, sed uirgo permanens, post mortem eius, cum quo uelata erat sponso, coniugali est copula sociata, quia iterum uelamen accepit, nullum in promouendo generetur obstaculum, quia nichil est (quantum ad hunc articulum pertinet) quod ei de canonicis obuiet constitutis.