Text List

Distinctio 35

DISTINCTIO XXXV.

Dictum

A quibus ordinibus bigami prohibeantur, et utrum reputentur bigami, qui ante baptismum habuerunt unam , et post baptismum alteram, et an liceat sortiri uxores in sacris ordinibus constitutis, multorum auctoritatibus breuiter monstratum est.

§. 1. Sequitur autem in descriptione illa apostolica: „ut sit sobrius,“ qui ordinandus est, ,,non uinolentus, quod ex auctoritate ueteris testamenti introductum est. Ministri enim templi prohibentur uinum et siceram bibere, ne ebrietate grauentur corda eorum, ut sensus eorum uigeat semper et tenuis sit, uel quia uenter mero estuans facile despumat in libidines. Unde Noe in ebrietate nudauit femora; Loth, quem Sodoma non uicit, uina uicerunt.

§. 2. Quod autem uinolentus esse prohibetur, non semel, sed frequenter uino repletus debet intelligi.

Hinc etiam in canonibus Apostolorum, [can. 43. et 42.] legitur;

Caput 1

Diaconus, presbiter et episcopus ebrietati et aleae deseruientes, nisi desierint, deponantur .

Episcopus, aut presbiter, aut diaconus, aleae atque ebrietati deseruiens, aut desinat, aut certe dampnetur, Subdiaconus autem, aut lector, aut cantor similia faciens, aut desinat, aut communione priuetur. Similiter et laicus.

Caput 2

Esus carnium et uini potus post diluuium concessus legitur, post Christi aduentum inhibitus.

Item Ieronimus [lib. I. contra Iouianum.] Ab exordio conditionis humanae nec carnibus uescebamur, nec dabamus repudium, nec prepucia nobis eripiebantur in signum, et hoc cursu usque ad diluuium peruenimus. Post diluuium autem cum datione, quam nullus implere potuit, carnes ingestae sunt ad uescendum, et repudii concessa duricia, et cultellus circumcisionis est appositus, quasi Dei munus plus in nobis creauerit quam necesse est. Postquam autem Christus uenit in fine temporum, et 12 reuelat ad A, id est extremitatem & retraxit ad principium, nec repudium nobis dare permittitur, nec circumcidimur, nec comedimus carnes, dicente Apostolo: „Bonum est uinum non bibere, et carnes non comedere. Et uinum enim cum carnibus post diluuium dedicatum est.

Caput 3

Alienum est a sapiente potationibus et ebrietatibus uacare.

Item ex epistolis eiusdem. Luxuriosa res uinum, et contumeliosa ebrietas; omnis autem, qui cum his miscetur, non erit sapiens.

Caput 4

Ignominiosum est sacerdoti affluere deliciis.

Idem in Michea propheta [ad. c. 2.]. Ecclesiae principes, qui deliciis affluunt, et inter epulas atque lasciuias pudicitiam seruare se credunt, propheticus sermo describit, ,,quod eiciendi sint de spatiosis domibus lautisque conuiuiis et multo labore conquisitis epulis propter malas cogitationes et opera sua. Et si uis scire, quo eiciendi sunt, euangelium lege: ,,in tenebras scilicet exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. An non confusio et ignominia est Iesum crucifixum, pauperemet esurientem, farsis predicare corporibus? et ieiunio-rums doctrinam rubentes buccas tumentiaque ora proferre? Si in loco apostolorum sumus, non solum sermonem eorum imitemur, sed conuersationem etabstinentiam.

Caput 5

De eodem.

Idem ad Oceanum, epist. 83. Venter mero est uans cito despumat in libidines. Ubi ebrietas, ibi libido dominatur et furor.]

Caput 6

De eodem.

Idem ad Nepotianum, de uita clericorum. Vinolentum sacerdotem et Apostolus dampnat, et uetus lex prohibet. Sacerdotes, qui ministrant in templo Dei, prohibentur uinum et siceram bibere, ne in crapula et ebrietate aggrauentur corda eorum. Sicera hebreo sermone omnis potio nuncupatur, que inebriare potest. Et infra: Quicquid inebriat et statum mentis euertit, fuge similiter ut uinum. ,,Nolite, ait Apostolus, inebriari uino, in quo est luxuria. Et supra: Qui altario deseruiunt, uinum et siceram non bibant. Sponsa Christi uinum fugiat ut uenenum. Vinum et ebrietas incendium est.]

Caput 7

De eodem.

Item Prosper de uita contemplatiua, lib. II. cap. 22. Luxuriam facit et nutrit uini perceptio nimia, non natura.]

Caput 8

In paradyso abstinentia, post paradysum edendi lasciuia cepit.

Item Ambrosius in sermone de ieiunio Diuinum ad patrem resultat oraculum. Sexto die bestiae sunt creatae, et cum bestiis orta edendi potestas est et usus escarum. Ubi cibus cepit, ibi finis factus est mundi: ubi cepit sua incrementa nescire, ibi ceperunt diuina circa eum opera feriari. Quo indiciodeclaratum est, quod per cibos mundus haberet imminui, per quos desiit augeri.

Et infra: §. 1. Ut sciamus, non esse nouellum ieiunium, primam illic legem constituit de ieiunio. Et infra: Eousque nemo preuaricari nouerat utadhuc orta non esset, que prima est preuaricatio. Indictum est ieiunium, abstinentiae lex a Domino Deo: preuaricatio legis a diabolo; culpa per cibum, latebra post cibum; cognitio infirmitatis in cibo, firmitatis uirtus in ieiunio. Serpenss gulae suadet, Dominus ieiunare decernit. Itaque gula paradyso regnantem expulit, abstinentia ad paradysum reuocauit errantem.

Et infra: §.2. In principio generis humani ignorabatur ebrietas; primus Noe uineam plantauit, dedit naturam, sed ignorauit potentiam. Itaque uinum nec suo pepercit auctori. Sed illius ebrietas nobis suadet sobrietatem. Semel enim inebriatus est Noe. Ubi malum ebrietatis agnouit, iumentum suum ad remedium temperauit, non ad uicium effudit.

§. 3. Manebat autem, antequam uinum inueniretur, omnibus inconcussa libertas; nemo sciebat a consorte naturae suae obsequia seruitutis exigere. Non esset hodie seruitus, si ebrietas non fuisset. Obrepserat quidem iam fraternae prelationis inuidia, manebat tamen paternae pietatis adhuc reuerentia. Lesa pietas est, dum irridetur ebrietas. Non illis itaque solis nocent uina, quos temptant; sed etiam illis amplius, quorum oculis temulenta ebriorum membra nudantur.

Et infra: §. 4. Legimus etiam, quod patrem Loth inebriaue-runti filiae in monte, ad quem timentes incendium Sodomitarum confugerant, et habitabant in spelunca.

§. 5. Fuit itaque ebrietas origo incesti, pessimae regeneratricis partus deterior.

§. 6. At non Abraham uina in suo conuiuio ministrabat, sed immolabat uitulum; butirum et lac etiam angelis hospitibus exhibebat. Recte enim illicdeerat materia peccati, ubi erat remissio peccatorum. Denique annuntiauit Dominum Iohannes, „non manducans panem, neque bibens uinum.“ Qui enim Christum annuntiat, ab omni uitiorum incentiuo prestare se debet alienum.

Caput 9

Triginta diebus a communione clericus abstineat, quem ebrium fuisse constiterit.

Item ex Concilio Agat ensi, [cap. 41.] Ante omnia clericis uetetur ebrietas, que omnium uitiorum fomes ac nutrix est. Itaque eum, quem ebriumfuisse constiterit, (ut ordo patitur) aut triginta dierum spatio a communione submoueatur, aut corporali subdatur i°b suplicio.

PrevBack to TopNext