Distinctio 51
DISTINCTIO LI.
Dictum
Caput 1
Post baptisma militantes, uel in foro decertantes, a sacris prohibentur ordinibus.
Aliquantos ex his, qui post acceptam baptismi gratiam in forensi exercitacione sunt uersati et obtinendi pertinaciam susceperunt, adscitos ad sacerdotium esse comperimus, e quorum numero aliqui perhibentur ad sacerdotium assumi; aliquantos ex milicia, qui cum potestatibus obedierunt, seua necessario precepta sunt exsecuti; aliquantos ex curialibus, qui, dum parerent potestatibus, que sibi sunt inperata fecerunt; aliquantos, qui uoluptates et editiones populi celebrarunt, ad honorem summi sacerdocii peruenisse, quorum omnium neminem ad societatem quidem ordinis clericorum oportuerat peruenire. Que singula si discutienda mandemus, non modicos motus aut scandala Ispaniensibus prouinciis, quibus mederi cupimus,de studio emendationis inducemus; idcirco remittenda potius hec putamus. Sed ne deinceps similia committantur,dilectionis uestrae maturitas prouidere debebit, ut tantae usurpationis nunc& finis necessarius inponatur, eo uidelicet constituto, ut, quicumque tales ordinati fuerint,cum ordinatoribus suis deponantur.
Caput 2
De quibus laicis ad clericatum non possunt peruenire.
Idem Felici Episcopo Nuceriano, [epist. IV. c. 3.] Designata sunt genera laicorum, de quibus ad clericatum aliqui peruenire non possunt, id est, si quis fidelis administrauerit. De curialibus autem manifesta ratioest, quoniam etsi inueniantur huiusmodi uiri, qui clerici debeant» fieri, tamen quoniam sepius ad curiam repetuntur, cauendum est ab his propter tribulationem, que sepe dehis ecclesiae prouenit.,
Caput III
Non admittantur curiales ad clericale offitium.
Idem [Victricio Episcopo Rothomagensi, epist. II. cap. ii.] Preterea frequenter quidam ex fratribus nostris curiales uel quibuslibet publicis functionibus occupatos, clericos facere contendunt, pro quibus postea maior est tristicia, cum de reuocandis eis aliquid ab inperatore precipiti, quam gratia nascitur de ascito. Constat enim eos in ipsis muneribus etiam uoluptates exhibere, quas a diabolo inuentas esse non dubium est, et ludorum et munerum apparatibus aut preesse, aut forsitan interesse. Sit certe in exemplum sollicitudo et tristicia fratrum, quam sepe pertulimus inperatore presente, cum pro his sepius rogaremus, quam ipse nobiscum positus cognouisti, quibus non solum inferiores clerici ex curialibus, uerum etiam iam in sacerdotio constituti ingens molestia ut redderentur instabat.
Caput 5
A quibus debet esse inmunis, qui in episcopum est ordinandus.
Item ex Tolletano Concilio IV. [cap. 19.] Qui in aliquo crimine detenti sunt, qui infamiae nota aspersi sunt, qui scelera aliqua per publicam penitenciam se admisisse confessi sunt, qui in heresim sunt lapsi, quiin heresi baptizati aut rebaptizati esse noscuntur, quis emetipsos absciderunt aut qui naturali defectu membrorum aliquid minus habere noscuntur, qui secundae uxoris coniunctionem sortiti sunt aut numerosa coniugia frequentauerunt, qui uiduam uel a marito relictam duxerunt aut corruptarum mariti fuerunt, qui concubinas aut fornicarias habuerunt,qui seruili condicioni obnoxii sunt,qui ignoti sunt, qui neophiti uel laici sunt, qui seculari miliciae dediti sunt, qui curiae nexibus obligati sunt, qui insciilitterarum sunt, qui nondum ad triginta annos peruenerunt,qui per gradus ecclesiasticos non ascenderunt, qui ambituhonorem querunt, qui honorem muneribus obtinere moliuntur, qui a decessoribus in sacerdotium eliguntur.
§. i. Sed nec ille deinceps sacerdos erit, quem nec clerus, nec populus propriae ciuitatis elegit, uel auctoritas metropolitani, uel conprouincialium sacerdotum assensus non exquisiuit. Quicumque ergo deinceps ad ordinem sacerdocii postulatus, et in his, que predicta sunt, exquisitus, in nullo horum deprehensus fuerit, et examinatus probabili uita atque doctrina exstiterit, tunc secundum sinodalia uel decretalia constituta cum omnium clericorum uel ciuium uoluntate ab uniuersis conprouincialibus episcopis, aut certe a tribus, in sacerdotem die dominico s consecrabitur, conuenientibus ceteris, qui absentes sunt, suis litteris, et magis auctoritate uel presencia eius, qui metropolitanus Episcopus constitutus est. Episcopus autem conprouincialis ibi consecrandus est, ubi metropolitanus elegerit; metropolitanus autem non nisi in ciuitate metropoli, conprouincialibus ibidem conuenientibus.