Distinctio 53
DISTINCTIO LIII.
Dictum
Caput 1
Quare sit constitutum, ne curiales ordinentur.
Legem, quam piissimus inperator dedit, ne forte hi, qui miliciae uel rationibus sunt publicis obligati, dum causarum suarum periculum fugiunt, ad ecclesiasticum habitum ueniant uel in monasteriis conuertantur, uestrae studui fraternitati transmittere,maxime ob hanc causam,quod hi,qui seculi actionibus inplicati sunt, in clero ecclesiae prepro-pere suscipiendi non sunt, quia, dum in ecclesiastico habitu non dissimiliter quam prius uixerant uiuunt, nequaquam student seculum fugere, sed mutare. Quod si etiam tales quique monasterium petunt, suscipiendi nullo modo sunt, nisi prius a negociiss publicis fuerint absoluti.