Text List

Distinctio 54

DISTINCTIO LIV.

Dictum

Serui autem ordinari prohibentur, nisi a propriis dominis libertatem legitimam consequantur.

Unde Leo Episcopus omnibus scribit Episcopis:

Caput 1

Seruus ad clericatus offitium non promoneatur.

Nullus episcoporum seruum alterius ad clericatus offitium promouere presumat, nisi forte eorum petitio aut uoluntas accesserit, qui aliquid sibi in eo uendicant potestatis. Debet enim esse inmunis ab aliis, qui diuinaemiliciae est aggregandus, ut a castris dominicis, quibus nomen eius asscribitur, nullius necessitatis uinculis abstrahatur.

Caput 2

De seruili condicione ad sacros ordines nullus accedat

Item ex Triburiensi Concilio Nulli de seruili condicione ad sacros ordines pro-moueantur, nisi prius a dominis propriis legitimam libertatem consequantur; cuius libertatis charta ante ordinationem in ambone publice legatur, et, si nullus contradixerit, rite consecrabuntur. Porro seruus non canonice consecratus, postquam de gradu deciderit, eius condicionissit, cuius fuerat ante gradum.

Caput 3

Ex Concilio Cartaginensi I., c. 8. Magnus episcopus Astiagensis dixit, quid dilectioni uestrae uidetur, procuratores, actores et executores, seu curatores pupillorum si debeant ordinari? Gratus episcopus dixit: si post deposita uniuersa et reddita ratiocinia actus uitae ipsorum fuerint conprobati in omnibus, debent et cum laude cleri, si postulati fuerint, honore munerari. Si enim ante libertatem negociorum uel offitiorum ab aliquo sine consideratione fuerint ordinati, ecclesia infamatur. Uniuersi dixerunt: Recte omnia statuit sanctitas tua, ideoque ita est et nostra ista quoque sentencia.]

Caput 4

Post donum libertatis famuli ecclesiae deuocenturin clerum.

Item ex Concilio Tolletano IX. [c. ii.] Qui ex famulis ecclesiae seruituri deuocantur inclerum ab episcopis suis, necesse est, ut libertatis percipiant donum, et si honestae uitae claruerint meritis ad-iuti, tunc demum maioribus fungantur offitiis. Quos uero flagitii sordidauerit incorrigibilis noxa, perpetua seruituscondicionis religet in catena.

Dictum

Qui autem a dominis suis ordinandi libertatem consequuntur, ab eorum patrocinio penitus debent esse alieni, utin nullo eorum obsequiis inueniantur obnoxii.

Unde in Concilio Tolletano IV. [c. 73.] legitur:

Caput 5

Ad clericatum suscipiantur qui nullo obsequio retento a dominis suis libertatem percipiunt.

Quicumque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut sibi in eis nullum obsequium patronus retentet, isti, si sine crimine sunt, ad clericatus ordinem liberi suscipiantur, quia directa manumissione absoluti noscuntur. Quiuero retento obsequio manumissi sunt, pro eo, quod adhuc patroni seruitute tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordinem promouendi, ne, quando uoluerinteorum domini, fiant ex clericis serui.

Caput 6

Ex Concilio Tolletano, c. 82 De seruorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos promouentur, placuit omnibus cum sacris canonibusconcordari debere, et statutum est, ut nullus episcoporumdeinceps eos ad sacros ordines promouere presumat, nisiprius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint.

§. 1.Et si quilibet seruus dominum suum fugiens aut perlitteras., aut adhibitis testibus munere conductis uel corruptis, aut qualibet calliditate uel fraude ad gradus ecclesiasticos peruenerit, decretum est, ut deponatur, et dominuseius eum recipiat.

§. 2. Si uero auus uel pater ab alia patria in aliam migrans in eadem prouincia filium genuerit,et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum seruus sit ignotum sit, et postea ueniens dominus illius legibus eum acquisierit, sancitum est,ut, si dominus eius illi libertatem dare uoluerit, in gradu suo permaneat.

§.3. Si uero eum catena seruitutis a castris dominicis abstrahere uoluerit, gradum amittat, quia iuxtasacros canones uilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest.]

Caput 7

Sine consensu patroni non ordinetur, qui patrocinio cuiuslibet est obligatus.

Item ex Concilio Martini Papae. Si quis obligatus est tributo seruili, uel aliqua condicione, uel patrocinio cuiuslibet domus,non est ordinandus clericus, nisi probatae uitae fuerit, et patroni consensusaccesserit.

Caput 8

Ex Concilio Tolletano, c. 2. De rebus uero illorum uel peculiari, qui a propriis dominis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos iure promoueantur, statutum est, ut in potestate dominorumconsistat, quicquid ante libertatem habuerunt utrum illisconcedere, an sibi retinere uoluerint.]

Dictum

Ceterum, si a dominis suis libertatem consecuti non fuerint, et ad ecclesiasticos ordines aliquo modo irrepserint, presbiter peculii amissione mulctetur, diaconus uero aut uicarium pro se prestabit, aut in seruitutem reuocabitur; ceteri uerogradus non possunt quemquam a nexu seruitutis absoluere.

Unde Gelasius scribit Martino et Iusto Episcopis:

Caput 9

Seruus si latenter irrepserit ad sacerdotium, peculii amissione multetur.

Ex antiquis regulis et nouella sinodali explanatione conprehensum est, personas obnoxias cingulo celestismiliciae non precingi. Sed nescio utrum ignorantia autuoluntate rapiamini, ita ut ex hac causa nullus pene episcoporum uideatur extorris. Ita enim nos frequens etplurimorum querela circumstrepit, ut ex hac parte nichilpenitus putetur constitutum.

§. i. Actores siquidem illustris uiri filii nostri Amandiani grauiter conqueruntur,homines suo iuri debitos alios iam clericos, alios iam diaconos ordinatos, cum non solum post modernum concilium (quod tantorum collectione pontificum sub omnium saluberrimae prouisionis assensu constat esse perfectum)huiusmodi personae suscipi non deberent, uerum etiam,si qui forte in diuinae cultu miliciae ante fuerint ignorantia faciente suscepti, eliminari prorsus et exuti religioso priuilegio, ad dominorum suorum possessiones iusta debuerint ammonitione compelli. Et ideo, fratres karissimi,eos, quos supradicti uiri actores in clericatus offitio monstrauerint detineri, discussos et obnoxios adprobatos,custodito legum tramite sine intermissione restituite, itaut si quis iam ex his presbiter reperitur, in eodem gradu peculii sola amissione multatus maneat. Diaconusuero aut uicarium prestet, aut, si non habuerit, ipsereddatur. Reliqua uero offitia sciant, neminem posse abobnoxietate s, si conuincitur, uendicari, quatenus hoc ordine custodito nec dominorum iura, nec priuilegia ulla ratione turbentur.

Caput 10

Seruus clericus factus seruituti maneat obnoxius.

Idem Herculentio, Stephano et Iusto Episcopis. Frequens quidem et assidua nos querela circumstrepit de his pontificibus, qui nec antiquas regulas, nec decreta nostra nouiter directa cogitantes, obnoxias possessoribus illigatasque personas uenientes ad clericale cingulum non refutant.

§. i. Nuper etenim rectores illustris feminae Placidiaespetitorii oblatione conquesti sunt, Sabinum Marcellianensis siue Cusilinatisurbis antistitem Antiochum seruum iuris patronae suae (absentis dominae occasione captata) ad presbiterii honoremusque perductum, eiusque fratrem Leoncium clericalis offitii priuilegio decorasse. Et ideo, fratres carissimi, inter supradictos actores, et eos, qui extremae condicionis repetuntur obiectu, cognitionem uobis nostra auctoritate deputamus,ut omni ueritate discussa, si reuera obiectam sibi maculamiustae refragationis non poterit ratione diluere, Leoncium clericum, quem gradus prefinitus legibus non defendit, ad sequendam condicionis suae necessitatem modis omnibus redibete Antiochum uero, quia propter sacerdotium iam retolli non potest, si in sua ecclesia in hoc in quo est honore collocare desiderat,non uelud redditum sibi habeat, sed pro ministeriorum pcelebratione susceptum.

Caput 11

De eodem.

Idem Rufino et Aprili Episcopis. Quis aut leges principum, aut patrum regulas, aut ammonitiones modernas dicat debere contempni, nisi qui inpuni-tum sibi tantum existimat transire commissum? Actores siquidem filiae nostrae illustris et magnificae feminae Maximae petitorii nobis insinuatione conquesti sunt, Sil-uestrum atque Candidum, originarios suos, contra constituciones, que supra dictae sunt, etiam contradictionepreeunte a Lucerino pontifice diacones non legitimeordinatos. Et ideo, fratres karissimi, tantae preuaricatio-nis excessus noueritis sagacius inquirendos, et, si constiteritquerelam ueritate fulciri, continuo, qui contradictione preeunte non legitime sunt creati, a sacris offitiis repellantur.

Caput 12

Nec ad religiosae uitae propositum, nec ad clericatus offitium sine dominorum consensu serui admittantur.

Item eisdem. Generalis etiam querelae uitanda presumptio est, qua propemodum causantur uniuersi,passim seruos et originarios dominorum iura possessionemque fugientes, sub religiosae conuersationis obtentu uel ad monasteria sese conferre, uel ad ecclesiasticum famulatum conniuentibus quoque presulibus indifferenter admitti. Que modis omnibus estamouenda pernicies, ne per Christiani nominis institutum aut aliena peruadi, aut publica uideatur disciplina subuerti; precipue cum nec ipsam ministerii clericalis hac obligatione fuscari dignitatem conueniat, cogaturque pro statu militantium sibi condicioneque iurgari, aut uideri (quod absit) obnoxia. Quibus sollicita competenter interdictione prohibitis, quisquis episcopus, presbiter, diaconus, uel eorum, qui monasteriis preesse noscuntur, huiusmodi personas apud se tenentes non restituendas patronis, aut deinceps uel ecclesiae seruituti, uel religiosis congregationibus putauerint applicandas, nisi uoluntate forsitan dominorum subscriptionis testimonio primitus absolutasuel legitima transactione concessas, periculum se propriihonoris non ambigant communionisque subituros, sisuper hac re cuiusquam uerax nos querela pulsauerit.

§. i. Magnis quippe studiis secundum B. Paulum Apostolum precauendum est, ne fides et disciplina Dominiblasphemetur.

Idem: §. 2. Nichil perire credimus ecclesiasticis utilitatibus, si que sunt aliena reddantur.

Dictum

Hoc tunc obseruandum est, cum dominus et seruus eiusdem professionis inueniuntur. Ceterum si Iudeus Christianum mancipium emerit, iudicis uel episcopi auctoritate, etiam eo inuito, ad libertatem debet perduci.

Unde Gregorius Libertino Episcopo.

Caput 13

Ad libertatem perducantur mancipia Christiana a Iudeis conparata.

Mancipia Christiana, quecumque Iudeum conparasse patuerit, ad libertatem iuxta legum precepta sine ambiguitate perducite, ne, quod absit, religio Christiana Iudeis subiecta polluatur.

Caput 14

Offitia publica Iudeis non sunt committenda.

Item ex Concilio Tolletano III. [c. 14.] Nulla offitia publica Iudeis iniungantur, per que eis occasio tribuatur penam Christianis inferre. Si qui uero Christiani ab eis in Iudaismo ritu sunt maculati ueletiam circumcisi, non reddito pretio ad libertatem et religionem redeant Christianam.

Dictum

De his autem, qui in infidelitate empti ad gratiam baptismi uenire desiderant, quid fieri debeat, Gregorius scribit Fortunato Neapolitano Episcopo, [lib. V. epist. 31.]:

Caput 15

In libertatem uendicentur serui, qui ab infidelitate ad fidem accedunt.

Fraternitatem uestram oportet esse sollicitam, si de Iudeorum seruitio non solum Iudeus, sed etiam quisquam paganorum fieri uoluerit Christianus, postquamuoluntas eius fuerit patefacta, ne hunc sub quolibet ingenio uel argumento cuipiam Iudeorum uenundandi facultassit; sed is, qui ad Christianam conuerti fidem desiderat,defensione uestra in libertatem modis omnibus uendicetur.

§. 1. Hi uero, quos huiuscemodi oportet seruos amittere,ne forsitan utilitates suas irrationabiliter existimentinpediri, sollicita uos hoc conuenit consideratione ser-uare, ut, si paganos, quos mercimonii causa de externisfinibus emerint, infra tres menses, dum emptor, cui uenditifuerants, non inuenitur, fugere ad ecclesiam forte contigerit, et uelle se dixerint Christianos fieri, uel etiam extraecclesiam hanc talem uoluntatem prodiderint, pretium eorum a Christiano scilicet emptore percipiant. Siautem post prefinitos tres menses quisquam huiuscemodiseruorum Iudaicorum uelle suum dixerit, et fieriuoluerit Christianus, nec aliquis eum postmodum emerit,nec dominus qualibet occasionis specie hunc audeatuenundare, sed ad libertatis proculdubio premia perducatur,quia hunc non ad uendendum, sed ad sibi seruiendum dicitur conparasse.

Caput 16

Idem Ianuario Caralitano Episcopo, lib. III. epist. 9.

Si quilibet Iudeorum seruus ad uenerabilia loca confugerit causa fidei, nullatenus eum patiamini preiudicium sustinere; sed siue olim Christianus, siue nunc fuerit baptizati, sine ullo Christianorum pauperum damno religioso ecclesiasticae pietatis patrocinio in libertatem modis omnibus defendatur.]

Caput 17

Item ex Concilio Tolletano XII. c. 9. Et si Iudeorum serui, nec dum adhuc conuersi, ad Christi gratiam conuolauerint, libertate donentur.]

Caput XVIII

Item ex Concilio Matisconensi I. c. 16. Presenti concilio Deo auctore sancimus, ut nullum Christianum mancipium Iudeo deinceps seruiat; sed datispro quolibet bono mancipio duodecim solidis ipsum mancipium quicumque Christianus seu ad ingenuitatem,seu ad seruitium licentiam habeat redimendi. Et si Christianus fieri desiderat, et non permittitur, similiter faciat,quia nefas est, quem Christus Dominus sanguinis sui effussione redemit, blasphemum Christianae religionisin uinculis tenere. Quod si acquiescere his, que statuimus, quicumque Iudeus noluerit, quamdiu ad pecuniamconstitutam uenire distulerit, liceat mancipium ipsum cum Christianis ubicumque uoluerit habitare.]

Caput 19

De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi [I. c. 5.] Si seruus, absente aut nesciente domino, episcopo sciente quod seruus sit, presbiter aut diaconus ordinatus fuerit, ipso in clericatus offitio permanente, episcopus eum domino duplici satisfactione recompenset. Si uero episcopus eum seruum nescierit, qui testimonium perhibent, aut eum supplicauerint ordinari, simili redibitione teneantur obnoxii.

Caput 20

Constitutio noua Si seruus, sciente et non contradicente domino, in clero fuerit ordinatus, ex hoc ipso liberet ingenuus erit. Sed si ignorante domino, licet, ei intra spatium uniusanni et seruilem fortunam probare, et seruum suumaccipere. Verum et, si legitimo probatus experimento monachus efficiatur, euadit iugum seruitutis. Debent enim per triennium antequam monachi efficiantur in monasterio permanere, postea uero si monachi effecti fuerint, liberi efficiuntur. Episcopalis ordo liberat a fortuna seruili uel ascriptitia, sed non a curiali siue offitiali, nam et post ordinationem durat. Sed et ius patriae potestatis soluit episcopalis dignitas. Inscripticioss uero in ipsis possessionibus clericos etiam preter uoluntatem dominorum fieri permittimus, ita tamen, ut clerici facti inpositam sibi agriculturam adinpleant.

Caput 21

De eodem

Item Leo omnibus Episcopis, [epist. I. c. i.] Admittuntur passim ad sacrum ordinem, quibus nullanatalium, nulla morum dignitas suffragatur, et qui a dominissuis consequi libertatem minime potuerunt, ad fastigiumsacerdotii (tamquam seruilis uilitas hunc honorem capiat)prouehuntur. Ab his itaque, fratres karissimi, omnesuestrae prouinciae abstineant sacerdotes, et non tantum abhis, sed etiam ab aliis originariis, uel qui alicui conditioniobligati sunt, uolumus temperari, nisi forte eorum peticioaut uoluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos uendicantpotestatis.

Dictum

De seruis monasterii queritur, an ecclesiasticis offitiis possint aggregari, an non. Sed famuli ecclesiarum non sunt ordinandi, sicut supra dictum est, nisi a propriis episcopis libertatem consequuntur. Porro seruus monasterii libertatem consequi non ualet, non ergo ad clericatum sibi accedere licet. Quod autem liber fieri non possit, probatur auctoritate Octaua e Sinodi, in qua sic statutum legitur:

Caput 22

Monasterii seruum abbati uel monacho non licet facere liberum.

Abbati uel monacho monasterii seruum non licebit facere liberum. Qui enim nichil proprium habet, libertatem reialienae dare non potest, nam, sicut et seculi legessanxerunt, non potest alienari possessio, nisi a proprio domino.

Dictum

Hac auctoritate prohibentur serui adipisci libertatem recedendi ab obsequio monasterii, sed non prohibentur nancisci libertatem promouendi ad sacros ordines. Potest enim in sacris ordinibus constitutus monasterii obsequiis perpetuo deseruire, ac sic seruus monasterii et libertatem adipisci et sacrisoffitiis ualet associari. Unde in alio capitulo prefatae constitucionis hec causa redditur: „Iniustum est enim, ut monachisrurale opus facientibus serui eorum otio torpeant ac deliciis affluant.

Dictum

Quod autem serui ecclesiarum (quo nomine etiam monasterii seruos significari intelligimus) ad sacrae religionis propositum debeant assumi, auctoritate beati Gregorii probatur, qui gener ali Sinodo residens dixit:

Caput 23

Si conuersationis probatae fuerit famulus ecclesiae, potest ordinari.

Multos ex ecclesiastica familia nouimus ad omnipotentis seruitium festinare, ut ab humana seruitute liberi in diuino seruitio ualeant in monasteriis conuersari.Quod si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici iuris dominium occasionem prebemus. Si uero festinantes ad omnipotentis seruitium incaute retinemus, illiinuenimur negare quedam, qui dedit omnia. Unde necesseest, ut si quiss ex iuris ecclesiastici uel secularis miliciaeseruitute ad Dei seruitium conuerti desiderat, probeturprius in laicali habitu constitutus. Et si mores eiusatque conuersatio bono desiderio illius testimonium ferunt,absque ulla retractione in monasterio omnipotenti Domino seruire permittatur, ut ab humano seruitio liberrecedat, qui diuino amore districtiorem appetit subire seruitutem. Si autem et in monachicohabitu secundum Patrum regulas irreprehensibiliter fueritconuersatus, post prefixa sacris canonibus temporaiam ad quodlibet ecclesiasticum offitium prouehatur,si tamen illis non fuerit criminibus maculatus, que intestamento ueteri morte mulctantur.

Dictum

Ecce, quomodo serui ad clericatum ualeant assumi, uel quomodo non admittantur. Liberti quoque non sunt promouendi ad clerum, nisi ab obsequiis sui patroni fuerint absoluti Unde in Concilio Eliberitano, [c. 8o.]

Caput 24

Absque patroni consensu libertus non promoueatur ad clerum.

Prohibendum est, ut liberti, quorum patroni in seculo fuerint, ad clerum non promoueantur.

PrevBack to TopNext