Text List

Distinctio 59

DISTINCTIO LIX.

Dictum

Item qui ecclesiasticis disciplinis inbuti, et temporum approbatione discussi non sunt, ad summum sacerdotium non aspirent.

Unde Zosimus Papa [ad Hesichium Salonitanum Episcopum, epist. I.]:

Caput 1

Non aspiret ad summum sacerdotium qui ecclesiasticis disciplinis non est inbutus.

Qui ecclesiasticis disciplinis inbutus per ordinem non est et temporum approbatione diuinis stipendiis eruditus,nequaquam ad summum ecclesiae sacerdotium aspirare presumat, et non solum in eo ambitio inefficax habeatur, uerum etiam in ordinatores eius, ut careant eo ordine, quem sine ordine contra precepta Patrum crediderant spresumendem.]

Caput 2

Ad sacerdotale offitium nullus, nisi per singulos gradus probatus, accedat.

Si offitia secularia principalem locum non uestibulum actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinatis deferunt,quis tam arrogans,tam impudens inuenitur, qui25f i celesti milicia, que propensius ponderanda est, et sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse desiderats, cum tiro ante non fuerit, et prius uelit docere quam discere? Assuescat in Domini castris in lectorum primitus gradu diuini rudimenta seruicii, nec illi uile sit exorcistam, acolithum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri, nec hoc saltu, sed statutis maiorum ordinatione temporibus. Iam uero ad presbiterii fastigium talis accedat,ut et nomen etatis inpleat, et meritum probitatis stipendia anteacta testentur. Inde summi pontificis iure locum sperare debebit. Facit hoc nimia remissio consacerdotum nostrorum, qui pompam multitudinis querunt, et putant ex hac turba aliquid sibi dignitatis acquiri. Hinc passim numerosa popularitas etiam in his locis, ubi solitudo est, talium reperitur, dum parrochias extendi cupiunt, aut quibus aliud prestare non possunt diuinos ordines largiuntur. Quod oportet districti semper esse iudicii. Rarum est enim omne quod magnum est.

Caput 3

Cuiuslibet meriti laicus ad summum non aspiret sacerdotium.

Item Gregorius [lib. VII. Reg. epist. no.] Hoc ad nos peruenisse non dissimili dignum est detestacione complecti, quod quidam desiderio honoris inflammati defunctis episcopis tonsurantur, et fiunt repente ex laicis sacerdotes, atque inuerecunde religiosi propositi ducatum arripiunt, qui nec esse adhuc milites didicerunt. Quid putamus, quid isti subiectis prestaturi sunt, qui antequam discipulatus limen attingant tenere locum regiminis non formidant? Qua de re necesse est, ut, quamuis inculpait quisque sit meriti, ante tamen per distincta ecclesiastici ordinis exerceatur offitia.

Caput 4

Non aspiret ad summum sacerdotium qui ecclesiasticis non est inbutus disciplinis.

Item Celestinus Episcopis Galliarum, [epist. II. c. 3.] Ordinatos uero quosdam, fratres karissimi, episcopos, qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium fuerint constituti contra Patrum decreta, huius usurpatione, qui se hoc recognoscit fecisse, didicimus, cum ad episcopatum his gradibus, quibus frequentissime cautum est, debeat perueniri, ut minoribus initiati offitiis ad maiora firmentur. Debet enim ante esse discipulus, quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit: omnis uitae institutio hac, ad id quod tendit, se ratione confirmat. Qui minime litteris operam dederit preceptor esse non potest litterarum. Qui non per singula stipendia creuerit ad meritum ordinem stipendii non potest peruenire. Solum sacerdotium inter ista, rogo, uilius est, cur facilius tribuitur, cum difficilius inpleatur?

PrevBack to TopNext