Distinctio 60
DISTINCTIO LX.
Dictum
Caput 2
Nullus in prepositum, uel archiepiscopum, uel archipresbiterum, uel archidiaconum nisi presbiter, uel diaconus ordinetur.
Caput 3
De eodem.
Item Innocentius II. [in Concilio Romano, c. 10.] Innouamus autem et precipimus, ut nullus in archidiaconum uel decanum nisi diaconus uel presbiter ordinetur. Archidiaconi uero, uel decani, uel prepositi, qui infra ordines prenominatos existunt, si inobedientes ordinari contempserint, honore suscepto priuentur. Prohibemus autem, ne adolescentibus, uel infra sacros ordines constitutis, sed qui prudentia et merito uitae clares eant, predicti concedantur honores.
Caput 4
Non eligatur in episcopum nisi in sacris ordinibus constitutus.
Nullus in episcopatum eligatur, nisi in sacris ordinibus religiose uiuens inuentus fuerit. Sacros autem ordines dicimus diaconatum et presbiteratum. Hos siquidem solos primitiua legitur habuisse ecclesia, subdiacones uero,quia et ipsi altaribus ministrant, oportunitate exigente concedimus, si tamen spectatae sint religionis et scientiae. Quod ipsum non sine Romani Pontificis uel metropolitani scientia fieri permittimus.