Text List

Distinctio 62

DISTINCTIO 62

Dictum

Breuiter monstratum est, ex quibus ordinibus in quos gradus sunt eligendi. Nunc uidendum est, a quibus sunt eligendi et consecrandi. Electio clericorum est, consensus plebis.

Unde Leo Papa [Rustico Narbonensi Episcopo, epist. XC. ad XCII. c. i.]:

Caput 1

Non sunt habendi inter episcopos, qui nec a clericis eliguntur, nec a plebibus expetuntur.

Nulla ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui neca clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a conprouincialibus episcopis cum metropolitani iudicio consecrati. Unde cum sepe questio de male accepto honore nascitur,quis ambigat nequaquam ab istis esse tribuendum quod nec docetur fuisse collatum? Si qui autem clerici ab istis pseudo episcopis in eorum ecclesiis ordinati sunt, etc. infra causa simoniacorum. [C. 1. q. 1. c. 40.]

Caput 2

Populus non debet preire, sed subsequi.

Item Celestinus [Papa ad Episcopos Apuliae et Calabriae, epist. III. c. 3.] Docendus est populus, non sequendus, nos quoque, si nesciunt, eos quid liceat quidue non liceat commonere, non his consensum prebere debemus. Quisquis conatus fuerit temptare prohibita, sentiet censuram sedis apostolicae minime defuturam. Que enim sola ammonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est, per seueritatem congruentem regulis uindicemus. Per totas ergo hoc, que propriis rectoribus carent, ecclesias uolumus innotescat,ut nullus sibi aliqua spe forsitan blandiciis illudat.

Dictum

Nisi autem canonice electus fuerit, consecrari non debet.

Unde Calix tu s Papa [II.]

Caput 3

Non consecretur in episcopum nisi canonice electus.

Nullus in episcopum nisi canonice electum consecret. Quod si presumtum fuerit, et consecrans, et consecratus absque recuperationis spe deponatur.

PrevBack to TopNext