Text List

Distinctio 61

DISTINCTIO LXI.

Dictum

Item laici non sunt in episcopum eligendi, sed per singulos ordines prius sunt probandi.

Unde Gregorius Brunichildae Reginae Francorum, [lib. VII. Reg. epist. 113.]:

Caput 1

Sacerdotes ex laicis non sunt ordinandi.

Sacerdotale offitium uestris in partibus in tanta (sicut didicimus) est ambitione perductum, ut sacerdotes, quod nimis graue est subito, ex laicis ordinentur.

Caput 2

De eodem.

Item Hormisda Papa omnibus Episcopis [per Hispaniam constitutis, epist. III. c. i.] In sacerdotibus eligendis uel ordinandis curam oportet esse perspicuam. Inreprehensibiles enim esse conuenit,quos preesse necesse est corrigendis.

§. i. Longa debet uitam suam probatione monstrare, cui gubernacula committuntur ecclesiae.

Caput 3

Idem eodem loco continenter.

Non negamus in laicis esse Deo placitos mores, sed milites suos probatos sibi querunt instituta fidelium. Discere quis debet antequam doceat, et exemplum religiosae conuersationis de se potius aliis prestare quam sumere. Emendatiorem esse conuenit populo, quem necesse est orare pro populo. Longa obseruatione religiosus cultus tradatur, ut luceat, et clericalibus obsequiis erudiendus inseruiat, ut, ad uenerandi gradus summa perductus,quis sit fructus humilitatis ostendat.

§. i. Nec tantum consecrare de laicis inhibemus sed nes de peni tentibus quidem quisquam ad huiusmodi gradum profanus temeratoraspiret. Satis illi sit postulanti ueniam concedi; qua conscientia absoluat reum, qui se peccata sua populo scitteste confessum? Quis enim quem paulo ante iacentem uideat ueneretur antistitem? Perferens memoran dicriminis labem non habet lucidam sacerdotii dignitatem.

Caput 4

De eodem.

Item Innocentius Papa [ad Aurelium Cartaginensem Episcopum, epist. XII.] Miserum est, eum fieri magistrum, qui numquam fuit discipulus; eumque summum sacerdotem fieri, qui in nullo gradu umquam obsecutus fuerat sacerdoti.

Caput 5

De eodem.

Item Leo Episcopus [ad Episcopos Africanos, epist. LXXXV. al. LXXXVII. c. i.] Miramur tantum apud uos per occasionem temporis impacati aut ambientium presumptionem aut tumultum ualuisse popularem, ut indignis quibusque et longe extra sacerdotale meritum constitutis pastorale fastigium et gubernatio ecclesiae crederetur. Non est hoc consulere populo, sed nocere, nec prestare regimen, sed augere discrimen. Integritas enim presidentium salus est subditorum, et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sana est forma doctrinae.

§. 1. Principatus autem, etc.

et infra. §. 2. Quod si in quibuslibet ecclesiae gradibus prouidenter scienterque curandum est, ut in domo Domini nichil sit inordinatum nichilque preposterum, quanto magis elaborandum est, ut in electione eius, qui supra omnes gradus constituitur, non erretur? Nam totius familiae Dornini status et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore non inuenitur in Capite. Ubi est illa B. Pauli apostoli per Spiritum Dei emissa preceptio? qua in persona Timothei omnium sacerdotum Christi numerus eruditur, et inde unicuique nostrum dicitur: „Manus cito nemini inposueris, neque communices peccatis alienis.“ Quid est cito manus inponere? etc.

et infra. §. 3. Sicut enim boni operis sibi conparat fructum, qui rectum tenet in eligendo sacerdote iudicium, ita graui semetipsum afficit dampno, qui ad suae dignitatis collegium sublimat indignum. Non enim in cuiusquam persona preter mittendum est quod institutis generalibus continetur, nec putandus est honor ille legitimus, qui fuerit contra diuinae legis precepta collatus.

§. 4. Merito Patrum beatorum uenerabiles sanctiones, cum de sacerdotum electione loquerentur, eos demum sacris amministrationibus idoneos censuerunt,quorum omnis etas a puerilibus exordiis usque ad perfectiores annos per disciplinae ecclesiasticae stipendia cucurrisset, ut unicuique testimonium prior uita preberet, nec potest de eius prouectione dubitari, cui pro laboribus multis, pro moribus castis, pro actibus strenuis celsioris loci premium debetur.

§. 5. Si enim ad honores mundi sine suffragio temporis, sine merito laboris indignum est peruenire, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta non adiuuant, quam diligens et quam prudens habenda est dispensatio diuinorum munerum et celestium dignitatum ?

Caput 6

Non sunt eligendi ad episcopatum, nisi quos probabilis uita commendat.

Item ex Concilio Laudicensi, [c. 12.] Episcopum non oportet preter iudicium metropolitanorum et finitimorum episcoporum constitui ad ecclesiae principatum. Nec eligantur nisi hi, quos multo ante notaprobabilisque uita commendat, et nichilominus si in sermone fidei et recta ratione per suam conuersationem probati fuerint.

Caput 7

De eodem.

Item Celestinus omnibus orthodoxis. [ad Episcopos Apuliae et Calabriae, epist. III. cap. 2.] Quid proderit per singula stipendia clericos militasse et omnem egisse in dominicis castris etatem, si hii, qui futuri sunt sacerdotes, ex laicis requirantur, quiuacantes seculo et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes saltu prepropero in alienum honorem ambiunt in-moderata cupiditate transscendere, et in aliud uitae genus(calcata reuerentia ecclesiasticae disciplinae) transire? Talibus itaque, fratres karissimi, necesse est obuiemus,hisque fraternitatem uestram decretis commonemus, nequis laicum ad clericatus ordinem admittat, et sinat fieriunde et illum decipiat, et sibi causas generet, quibus reus constitutorum decretalium fiat.

Caput 8

Rudibus et inperitis gubernacula ecclesiae non sunt committenda.

Item Leo [I., epist. LXXXV. al. LXXXVII. c, 1. ad Episcopos Africanos.] Statuimus ne in aliquo apostolica et canonica decreta uiolentur, et his regenda ecclesia Domini credatur, qui legitimarum institucionum nescii, et totius humilitati signari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summisuolunt habere principium, cum ualde iniquum sit absurdumqueb, ut inperiti magistris, noui antiquis, rudes preferantur emeritis.

Dictum

His omnibus auctoritatibus laici prohibentur in episcopatum eligi.

§. 1. Econtra B. Nicolaus ex laico est electus in episcopum, B. Seuerus ex lanificio assumptus est in archiepiscopum, B. Ambrosius, cum nondum esset baptizatus, in archiepiscopum est electus.

§. 2. Sed sciendum est, quod ecclesiasticae prohibitiones proprias habent causas, quibus cessantibus cessant et ipsae. Ut enim laicus in episcopum non eligeretur, hac causa fuit, quia uita laicalis ecclesiasticis disciplinis per ordinem nonerudita nescit exempla religionis de se prestare aliis, que in seipsa experimento non didicit. Cum ergo quilibet laicus merito suaeperfectionis clericalem uitam transscendit, exemplo B. Nicolai etSeueri et Ambrosii eius electio potest rata haberi.

Caput 9

Unde idem Ambrosius in epistola [LXXXII.] ad Vercellenses [ait de se ipso]: Neophitus prohibetur ordinari, ne extollatur superbia. Sed 5« non deest humilitas competens sacerdotio, ubi causa nonadheret, uicium non inputatur. Ordinationem itaque meamoccidentales episcopi iudicio, orientales etiam exemplo probarunt.

Caput 10

Scolasticus ex foro aut ex administratione potest postulari episcopus.

Item obicitur illud Sardicensis Concilii, [c. 13.] Osius episcopus dixit: Et hoc necessarium arbitror, ut diligentissime tractetur, si forte aut diues, aut scolasticus de foro aut ex administratore episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante lectorismunere, et offitio diaconi aut presbiteri fuerit perfunctus, et ita per singulos gradus (si dignus fuerit) ascendat ad culmen episcopatus.

Dictum

Sed aliud est postulari, aliud eligi.Postulatur nexibus curiae adstrictus ab inperatore, clericus alterius ciuitatis a suo episcopo ; sed non eligitur aliquis nisi in sacrisordinibus constitutus. Fit enim electio cum solempnitate decretiomnium subscriptionibus roborati: postulatio uero simplici peticione. Quam distinctionem B. Gregorius innuit in registro [lib. II. epist. 19.] scribens cuidam Episcopo:

Caput 11

Electio episcopi debet fieri cum solempnitate decreti omnium subscriptionibus roborati.

Episcopus, dum fuerit postulatus, cum solempnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et dilectionis tuae testimonio litterarum ad nos sacrandus occurrat.

Dictum

Sic B. Ambrosius ante susceptum baptisma ab inperatore postulatus, non electus est.

Dictum

Item clerici unius ecclesiae non sunt preferendi in electione his, qui bene militant in propria ecclesia.

Unde Celestinus Papa [ad Episcopos Galliae, epist. II. c. 4.]

Caput 12

Extranei emeritis in suis ecclesiis non preponantur.

Nec emeritis in suis ecclesiis peregrini et extranei, et qui ante ignorati sunt, ad exclusionem eorum, qui bene ciuium suorum merentur testimonium, preponantur.

Caput 13

De eodem.

Item [eadem epist. c. 5.] Nullus inuitis detur episcopus. Tunc alter de altera ecclesia eligatur, si de ciuitatis ipsius clero, cuius est episcopus ordinandus, nullus (quod euenire non credimus) dignus poterit reperiri. Primum enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito preferantur. Habeat unusquisque suae fructum miliciae in ecclesia, in qua suam per omnia offitia transegit etatem. In aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam alter audeat sibi uendicare mercedem. Sit facultas clericis renitendi, si se uiderint pregrauari, et quem sibi ingeri ex transuerso uiderint s non timeant refutare. Qui etsi non debitum premium, uel liberum de eo, qui eos recturus est, debent habere iudicium.

Caput 14

In ordinatione prepositi illa semper consideretur ratio, ut hic constituatur, quem sibi omnis concors congregatio secundum timorem Dei, siue etiam pars congregationis (quamuis parua) saniori consilio elegerit. Vitae autem merito et sapientia eligatur qui ordinandus est, etiam si ultimus fuerit in ordine congregationis. Quod si etiam omnis congregatio uiciis suis (quod absit) consentientem personam pari consilio elegerit, et uicia ipsa aliquatenus innotitiam episcopi, ad cuius diocesin pertinet locus ipse,uel ad alios uicinos prepositos uel Christianos claruerint,prohibeant prauorum preualere consensum, et domui Dei constituant dignum dispensatorem.]

Caput 15

De eodem.

Item Gregorius ciuibus Neapolim [1. VIII. Reg. epist. 40.] Studii uestri sit, etiam alium, qui aptus sit, prouidere ut, si forte Petrus, quem a uobis electum asseritis, huic ordini non uideatur ydoneus, sit, in quo uestra declinari possit electio. Nam graue cleri illius erit obprobrium, ut, si hic fortasse probatus non fuerit, alium se dicant qui eligi debeat non habere.

Caput 16

De eodem.

Item Gregorius in Registro, [1. XI. epist. 16.] Obitum Victoris Panormitanae ciuitatis antistitis directarelatio patefecit. Quapropter uisitacionis destitutae ecclesiaefraternitati tuae operam solempniter delegamus. Etideo fraternitas tua ad predictam ecclesiam ire properet, et assiduis adhortationibus clerum plebemqueeiusdem ecclesiae ammonere festinet, ut, remoto studio,uno eodemque consensu talem preficiendum sibi expetantsacerdotem, qui tanto ministerio ualeat dignus reperiri,et a uenerandis canonibus nullatenus respuatur.

§. i. Commonemus etiam fraternitatem tuam, ut nullum de altera eligi permittas ecclesia, nisi forte inter clericosipsius ciuitatis, in qua uisitacionis inpendis offitium, nullus ad episcopatum dignus (quod euenire non credimus)poterit s inueniri, prouisurus ante omnia, ne ad cuiuslibet conuersationis meritum laicne personae aspirarepresumant, ne et illi suae uoluntatis effectum non inueniant et tui in periculum ordinis tui (quod absit) incurras. Monasteria autem, si qua sunt in ipsius constituta parrochia, sub tua cura dispositioneque, quousque illic proprius fuerit ordinatus episcopus, esse concedimus.

Caput 17

De eodem

Item Pelagius Papa [II.] Eu carpo Messanensi Episc. Cathenensis ecclesiae uisitacionem tibi iniungimus, cuius episcopum de hac luce transiisse suscepta cleri relatione didicimus. Inpossibile enim est, ut nos in prouincia illa dumtaxat in Siracusanis partibus alii cuilibet causas, que ad Dominum pertinent, committamus, nisi forte talem perte Deus nunc in Cathenensi ecclesia eligere uoluerit, decuius conscientia possimus esse securi, ut a te labores istos paululum remouere possimus. Mox ergo dilectio tua ad supra dictam Cathenensem ecclesiam pergat, et hominem declero, qui nec uxorem habeat, nec filios, nec crimen aliquod canonibus inimicum, eligi cum Dei auxilio conpellat atque suadeat; et statim eum ad urbem Romam cum decreto et testificatione relationis tuae transmitte.

Caput 18

Qui in episcopum eligitur, non sit reus criminum, que sacra lex morte punit.

Item Gregorius Passiuo Episcopo, [lib. X. epist. 13.] Bene nouit fraternitas tua, quam longo tempore Aprutium pastorali sit sollicitudine destitutum; ubi diu quesiuimus, quis ordinari debuisset, et nequaquam potuimus inuenire. Sed quia Opportunus mihi in moribus suis, in psalmo diae studio, in amore orationis ualde laudatus,religiosam uitam omnimodo dicitur agere, hunc uolumus fraternitas uestra ad se faciat uenire, et de anima sua admoneatur, quatenus in bonis studiis crescat. Et si nulla ei crimina, que per legis sacrae regulam morte mulctanda sunt, obuiant, tunc hortandus est, ut uel monachus, uel a uobis subdiaconus fiat; et post aliquantulum temporis,si Deo placuerit, ipse ad pastoralem curam debeat pro-moueri.

Dictum

Cui autem uisitacio iniungitur, nichil de rebus eiusdem ecclesiae a quoquam presumi patiatur.

Unde Gregorius [Gaudentio Episc., 1. IV. epist. 12.]

Caput 19

Non patiatur a quoquam presumi de rebus ecclesiae, cui eius uisitatio fuerit iniuncta.

Quoniam Festus Capuanae ecclesiae episcopus in Romana ciuitate positus de hac luce migrauit, curae nobis fuit (que uniuersis ecclesiis inpenditur, fraternitati tuae presentia scripta dirigere, ut memoratae ecclesiae uisitator accedas, sic tamen, ut nichil de prouectionibus clericorum, redditu, ornatu ministeriisque, uel quicquid prefati loci esse poterit, a quoquam presumi patiaris; sed omnem uigilantiam atque cautelam circa clerum plebemque eiusdem ecclesiae exhibere te conuenit, ut in uigiliis obsequioque ecclesiastico sedule ac deuote debeant seruire.

PrevBack to TopNext