Text List

Distinctio 64

DISTINCTIO LXIV.

Dictum

Hinc considerandum est, a quibus uel quo tempore sacri ordines sint distribuendi, uel quibus in locis patriarchae,primates, archiepiscopi, episcopi, corepiscopi et reliqui sacerdotessint ordinandi. A quibus ordinentur episcopi, in Ni ceno Concilio diffinitum est, in quo sic legitur, [c. 4.]

Caput 1

Ab omnibus conprouincialibus episcopi ordinentur.

Episcopi ab omnibus, qui sunt in sua prouincia, debent ordinari. Si uero hoc difficile fuerit, uel urgente necessitate, uel itineris longitudine, tres episcopi debent in unum congregari, ita ut ceterorum, qui absentes sunt,consensum litteris teneant. Potestas sane uel confirmatio pertinebit per singulas prouincia ad metropolitanum episcopum.

Caput 2

De eodem.

Item Anacletus Papa [ad Episcopos Italiae, epist. II.] Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica abomnibus, qui in eadem prouincia sunt, episcopis celebrandae sunt.

§. i. Quod si omnes simul minime conuenire potuerint, assensum tamen suis prebeant precibus, ut ab ipsa ordinatione animo non desint.

Caput 3

Ex Concilio Arausicano I. c, 21. De abiectione eius, quem duo presumpserint ordinare episcopi in nostris prouinciis, placuit de presumptoribus, ut sicubi contigerit duos episcopos tertium ordinare, et ipse, et auctores dampnabuntur, quo cautius ea, quesunt antiquitus instituta, seruentur.]

Caput 4

Ceteris assentientibus cum & trifms conprouincialibus ordinetur episcopus.

Item Anicius Papa [in epistola ad Episcopos Galliae.] Conprouinciales episcopi, si necesse fuerit, ceteris consentientibus a tribus episcopis iussu archiepiscopi consecrari possunt.

Caput 5

Non ordinetur episcopus extra conscientiam metropolitani.,

Item Innocentius [Papa ad Victricium Episcopum Rothomagensem epist. II. c. i.] Extra conscientiam metropolitani nullus audeat ordinare episcopum. Integrum enim est iudicium, quod plurimorum sentenciis confirmatur. Nec unus episcopus presumatordinare episcopum, ne furtiuum beneficium prestitum uideatur. Hoc enim et sinodus Nycena constituit atqueconstituendo diffiniuit.

Caput 6

Episcopi a suo metropolitano, et ipse ab eisdem consecretur.

Item Gelasius uniuersis episcopis per Dardaniam Quia per ambitiones illicitas non pudet quosdam ecclesiarum iura turbare, ac priuilegia, que metropolitanis uel prouincialibus episcopis decreuit antiquitas, temeraria presumptione peruadere, propter quod etiam communionis apostolicae desiderant tenere dissidium,quod scilicet ab eius auctoritate diuisi uel inpune proprias usurpationes exerceant, non respicientes, quia eterno iudici rationem tam de catholicae sinceritatis iniuria, quamde traditionum preiudiciis paternarum non sine perpetuae sint dampnationis interitu reddituri, si in hac obstinatione permanserint, karitatem uestram duximus instruendam,ut uos omnes in commune fratres, per Dardaniam, siue per contiguam quamque prouinciam constituti, qui uos sub metropolitanis uestris esse meministis, et ab eisdem substitui decernentes, sicut uetus consuetudo deposcit,unanimiter studeatis antistites, et uicissim, si metropolitanus humanae condicionis sorte recesserit, a conprouincialibus episcopis, sicut forma transmisit, sacrari omnibus modis censeatis, neque & sibi quod uobis antiqua dispositione concessum est patiamini uendicare; quatinus et inter ipsas aduersantium uoluntatum procellas ueterum regulas nullatenus custodire cessetis, sicut persecutionum temporediuersarum Patres nostros constanter fecisse non dubium est.

Caput 7

De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae. Episcopum oportet maxime quidem ab omni concilio constitui. Sed si hoc aut pro necessitate,aut pro longinquitate itineris difficile fuerit, ex omnibus trescolligantur, et omnium presentium uel absentium subscriptiones teneantur, et sic postea ordinatio fiat.

§. i. Huius autem rei potestas in omni prouincia ad metropolitanum pertinet episcopum.

Caput 8

Non erit episcopus, qui preter metropolitani conscientiam fuerit ordinatus.

Item ex Concilio Niceno [I. cap. 6.] Illud generaliter est clarum, quod, si quis preter sentenciam metropolitani factus fuerit episcopus, hunc magna sinodus diffiniuit episcopum esse non oportere.

PrevBack to TopNext