Distinctio 65
DISTINCTIO LXV.
Dictum
Caput 1
Si ceteris consentientibus ordinationi episcoporum duo uel tres contradicant, obtineat sentencia plurimorum.
Caput 2
De eodem.
Item ex Concilio Martini Papae. Non debet ordinari episcopus absque consilio et presentia metropolitani episcopi. Adesse autem oportet omnes, qui sunt in prouincia sacerdotes, quos per suam debet epistolam conuocare metropolitanus. Et quidem si omnes occurrant, bene; si hoc autem difficile fuerit, pluriores oportet occurrere. Qui autem non conueniunt, presentiam sui per epistolas suas faciant, et sic omnium facto consensu ordinationem episcopi fieri oportet. Si autem aliter, preter quod a nobis terminatum est, fuerit factum,talem ordinationem nichil preualere decernimus.
Caput 3
De eodem.
Item ex Concilio Antio ceno, [c. 19.] Episcopum non ordinandum sine consilio et presentia metropolitani episcopi, cui melius erit, si ex omni prouincia congregentur episcopi. Quod si fieri non potest, hi, ui adesse non possunt, propriis litteris consensum suume ipso designent, et tunc demum post plurimorum siue per presentiam siue per litteras consensum sentencia consona ordinetur. Quod si aliter, quam statutum est, fiat, nichil ualere huiusmodi ordinationem,
Dictum
Caput 4
Absque primatis comensu metropolitanus episcopum non ordinet
De persona autem consecrandi episcopi, et de cleri plebisque consensu metropolitanus episcopus ad fraternitatem tuam referat, quodque in prouincia bene placuit scire tefaciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque confirmet auctoritas. Que rectis dispositionibus nichil morae aut difficultatis debebit afferre, ne gregibus Domini diu desit cura pastorum.
Caput 5
De eodem.
Caput 6
Unicuique ecclesiae proprius honor seruetur.
Dictum
Caput 8
De eodem
Si quis in metropolitana ciuitate episcopus non fuerit ordinatus, posteaquam suscepta benedictione per metropolitani litteras honorem episcopi fuerit adeptus, id optimum esse decreuimus, ut postmodum statuto tempore, idest inpletis duobus mensibus, se metropolitani sui presentet aspectibus, ut ab illo monitis ecclesiasticis instructus plenius quid obseruare debeat recognoscat. Quodsi forte hoc inplere neglexerit, in Sinodo increpatus a fratribus corrigatur. Et si forte infirmitate aliqua ne hocinpleat fuerit inpeditus, hoc suis litteris metropolitano indicare procuret.
Dictum
His auctoritatibus datur intelligi, quod episcopi a conprouincialibus suis debent ordinari. Sed queritur, si in prouincia fuerint plurimi episcopi, et contigeritforte unum remanere episcopum, quid fieri debeat? Ille, quia solus est, non potest ordinare episcopum; conprouinciales non habet, cum quibus consecrare episcopum ualeat. Cum ergotalis necessitas fuerit, quid faciendum sit, in Sardicensi Concilio diffinitur, in quo [cap. 5.] sic statutum legitur:
Caput 9
Si unus tantum in prouincia remanserit episcopus, ad consecrationem episcopi de uicina prouinciaepiscopP conuocentur.
Si forte in prouincia unum tantum remanere episcopum contigerit, superstes episcopus conuocet episcopos uicinae prouinciae, et cum eis ordinet conprouinciales sibi episcopos. Quod si facere neglexerit, populi conueniant episcoposuicinae prouinciae, et illi prius commoneant episcopum, qui in eadem prouincia commoratur, et ostendant, quod sibipetant populi rectorem, et doceant iustum essej ut ueniat ipse, et cum eis ordinet episcopum. Sed si litteris conuentus tacuerit et dissimulauent, nichil que rescripserit,tunc satisfaciendum est populis, ut ueniant ex uicina prouincia, et episcopum ordinent.