Distinctio 66
DISTINCTIO LXVI.
Caput 1
Ab omnibus suffraganeis episcopis archiepiscopus ordinetur.
§. i. Hoc autem , quod de archiepiscopi consecratione preceptum est, ut omnes suffraganei eumordinent, nullatenus licet inmutari, quia ille& qui preestab omnibus episcopis, quibus preest debet constitui, Sinautem aliter presumptum fuerit, uiribus carere non dubium est, quia irrita erit secus acta ordinatio.
Caput 2
Porro et Ierosolimitarum primus archiepiscopus B. Iacobus, qui Iustus dicebatur, et secundum carnem Domini frater nuncupatus est, a Petro, Iacobo et Iohanne apostolis ordinatus est, successoribus uidelicet dantibus formam eorum , ut minus & quam a tribus episcopis, reliquisque omnibus assensum prebentibus, nullatenus episcopus ordinetur, et communi uoto ordinatio celebretur.