Text List

Distinctio 68

DISTINCTIO LXVIII.

Dictum

Queritur de illis, qui ordinantur ab eis, quosnon constat fuisse episcopos, an sint iterum consecrandi, annon f Quod uero consecrandi non sint, probatur auctoritate Gregorii, qui scribens Ioli anni Episcopo Rauennati, [lib. II.epist. 32.] ait:

Caput 1

Semel consecratus iterum consecrari non debet.

Sicut semel baptizatus iterum baptizari non debet, sic et semel consecratus iterum consecrari non potest. Sed siquis cum leui culpa ad sacerdotium uenit, pro culpa penitencia debet indici, et tamen ordo seruetur

Econtra idem Gregorius testatur scribens cuidam episcopo:

Caput 2

De presbiteris, qui ordinantur ab eis, quos constat non fuisse episcopos.

Presbiteri, quos reperisti, si incogniti fuerint uiriilli, qui ordinantur, et dubium est, eos episcoposfuisse, an non, qui eos ordinauerunt, si bonae actionisuirique catholici sunt ipsi presbiteri, et in ministerioChristi omni que sancta lege edocti, ab ipiscopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant et consecrentur, et sicministerio sacro fungantur.

Dictum

Quod ergo consecratus in eodem ordine iterum consecrari prohibetur, de eo intelligendum est, qui consecratus est ab illo, quem certum erat ius consecrandi habere. Qui autem ab illo consecratur, quem non constat ius consecrandi habuisse,iterum consecrandus est, quia si ille ius consecrandi non habuerit, iste ex olei effusione nichil consecrationis accepit. Et quia in ipso ordine consecratus non erat, nunc quasi primum ad consecrationem ueniens ab episcopo sacerdotalem benedictionem etconsecrationem consequitur. Si autem ius consecrandi habueritis, in prima unctione consecutus est consecrationem; insecunda uero non reiteratur consecratio, sed sola unctio, sicut dequo dubium est, an sit baptizatus, an non, debet baptizari;qui si prius baptizatus non fuerat, consequitur gratiam baptismi,si autem baptizatus erat, nichil accipit in secunda unctione, nec pertinet hoc ad reiteracionem baptismi, sed ad cautelam salutis.Hoc etiam de ecclesiis consecrandis similiter obseruandum est.

Unde in Niceno Concilio;

Caput 3

Non debet iterum consecrari ecclesia semel consecrata.

Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut sanguinis effusione, aut cuiuscumque semine pollutae fuerint: quia sicut infans a qualicumque sacerdote m nomine Patris et Filii etSpiritus sancti semel baptizatus, non debet iterum baptizari,ita nec locus Deo dicatus iterum consecrandus est, nisipropter eas causas, quas superius nominauimus, si tamenfidem sanctae Trinitatis tenuerunt, qui eum consecrauerunt.

Dictum

Inter episcopos autem et corepiscopos hec differentia est, quod episcopi non nisi in duitatibus, cor episcopi etiam in uicis ordinari possunt. Episcopi formatas tribuunt,cor episcopi non nisi commendaticias et pacificas dare ualent. Episcopi ius consecrandi habent, corepiscopi minores tantummodo ordines tribuunt, Leuiticam autem eet sacerdotalem benedictionem prestare non valent.

De his ita scribit Leo Episcopus omnibus Episcopis [epist. LXXXVI. al. LXXXVIII.]

Caput 4

In quibus corepiscopi ab episcopis differant.

Quamuis corepiscopis et presbiteris plurima cum episcopis ministeriorum communis sit dispensatio, quedam tamen sibi prohibita nouerint, sicut est presbiterorum et diaconorum, et uirginum consecratio, constitutioaltaris, ac benedictio uel unctio. Sic piidem nec erigerealtaria, nec consecrare ecclesias eis licitum est s, necper inpositionem manuum fidelibus baptizatis uel conuersis hereticis paracletum Spiritum sanctum tradere, neccrisma conficere, nec crismate baptizatorum frontes signare, nec publice quidem in missa quemquam penitentemre conciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere.

Hec enim omnia illicita sunt corepiscopis, qui ad exemplum et formam LXXII. discipulorum esse noscuntur, uel presbiteris, qui eandem gestant figuram.]

Quoniam, quamquam consectationem habeant, pontificatus tamen apicem non habent.

Dictum

Hi uero propter insolentiam suam,qua episcoporum offitia sibi usurpabant, ab ecclesia hodie prohibitisunt.

Unde Dama sus Papa ait [ad Episc. Africae, epist. V.]

Caput 5

Ordo cor episcoporum a sacra sede reprobatur.

Corepiscopi tam ab hac sacra sede, quam ab episcopis totius orbis prohibiti sunt. Nimis enim eorum insti-tucio inproba, nimis est et praua, quia, ut de summosacerdotis ministerio aliquid presumant, omni auctoritatecaret

§. i. Nam non amplius, quam duos ordines inter discipulos Domini esse cognouimus, id est duodecim apostolorum, et LXXII. discipulorum . Unde iste tertius processerit, ignoramus Et quod ratione caret exstirpare necesse est.

§. 2 Quod autem episcopi non sint, quiminus quam a tribus episcopis ordinati sunt, omnibuspatet. Prohibitum, est enim a sanctis Patribus, ut quiab uno uel a duobus sunt ordinati episcopis non nominentur episcopi. Si nomen non habent, qualiter offitiumhabebunt?

Item Urbanus [Papa II.]

Caput 6

Apostolorum in ecclesia locum tenent episcopi.

Quorum uices in ecclesia episcopi habeant, et quis eis hanc dignitatem dare debeat, S. Augustinus ostendit, inquiens: „Pro patribus tuis nati sunt tibi filii Patres missi sunt apostoli: pro apostolis filii nati sunt, constituti sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per totum mundum, unde nati sunt? Ipsa ecclesia patres illos appellat, ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus patrum. Non te ergo putes desertam, quia non uides Paulum,quia non uides Petrum, quia non uides illos, per quos nata e$: de prole tua creuit tibi paternitas. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Filios genuit ecclesia, constituit eos pro patribus suis principes super omnem terram.“

PrevBack to TopNext