Text List

Distinctio 69

DISTINCTIO LXIX.

Dictum

Tonsura uero clerici de manu abbatis suscipipotest, si eidem abbati manus inpositio ab episcopo facta noscatur.

Unde in Septima Sinodo [c. 14.] legitur:

Caput 1

Abbates, quibus ab episcopis manus inponitur, aliquos tonsurare possunt.

Quoniam uidemus multos sine manus inpositione a paruula etate tonsuram clerici accipientes, nondum queab episcopo manus inpositione percepta super ambonem irregulariter in collecta legentes, precipimus amodo id minime fieri. Id ipsum quoque conseruandum est etiaminter monachos.

§. 1. Lectoris autem manus inpositionelicentia est unicuique abbati solummodo in propriomonasterio faciendi, si dumtaxat eidem abbati manus inpositio facta noscatur ab episcopo secundum morem pre-ficiendorum abbatum, dum constet illum presbiterum esse.

§. 2. Simili modo secundum antiquam consuetudinem corepiscopum preceptione oportet episcopi promouere lectores.

Caput 2

Non exorcizent qui ab episcopo prouecti non sunt.

Item ex Concilio Laudicensi, [c. 26.] Non oportet exorcizare eos, qui necdum ab episcopissunt prouecti, neque in ecclesiis, neque in domibus.

PrevBack to TopNext