Text List

Distinctio 71

DISTINCTIO LXXI.

Dictum

De clericis uero non ordinandis ab episcopo alterius ciuitatis, in Sardie ensi Concilio, [c. 18. et 19.] statutum est, in quolanuarius Episcopus legitur dixisse:

Caput 1

Clerici ab episcopo alterius ciuitatis non ordinentur.

Illud quoque sanctitas uestra statuat, ut nulli episcopo liceat alterius ciuitatis ecclesiasticum sollicitare et in suadiocesi clericum ordinare. Quia ex his contentionibussolent nasci discordiae, et ideo prohibeat omnium sentencia, ne quis hoc facere audeat.

§. 1. Osius episcopus dixit:Et hoc uniuersi constituimus, ut quicumque ex alia parrochiauoluerit alienum ministrum sine consensu ipsius et sineuoluntate ordinare, non sit rata eius ordinatio.

Caput 2

De eodem.

Item Innocentius [ad Victricium Rothomagensem Episcopum, epist. II. c. 7.] De aliena ecclesia ordinare clericum nullus presumat, nisi eius episcopus precibus exoratus concedere uoluerit.

Caput 3

Qui sine episcopi sui consensu ordinatur, irrita sit eius ordinatio.

Item ex Niceno Concilio, [c. 16. in fin.] Si quis ausus fuerit aliquem, qui ad alterum pertinet, in ecclesia ordinare, cum non habeat consensum illius episcopi, a quo recessit clericus, irrita sit huiusmodi ordinatio.

Caput 4

Clericus unius ecclesiae in alia non ordinetur.

Item ex Concilio Calcedonensi, [c. 20.] Clericos in singulis ecclesiis constitutos non liceat, sicut iam diffiniuimus, in alterius ciuitatis ecclesiis ordinari; sed quiescant in ea, in qua ab initio ministrare meruerunt, exceptis illis, qui proprias ciuitates perdiderunt, et ex necessitate ad alias ecclesias migrauerunt. Si ueroquicumque episcopus post diffinitionem istam ad alium episcopum pertinentem clericum susceperit, placuit sanctae sinodo, et hunc, qui suscepit, et eum, qui susceptus est,tamdiu excommunicatos manere, quamdiu ipse clericus re-uertatur ad propriam ecclesiam.

Caput V

Apostolica permissione unius ecclesiae clericus in altera ualet ordinari.

Item Gregorius Fortunato Episcopo Neapolitano [lib. V. epist. ii.] Fraternitatem tuam a nobis petisse recolimus, ut Gratianum ecclesiae Enafrenae diaconem tuae concederemus ecclesiae ordinandum. Et quoniam nec episcopum,cui obsecundare debeat, propria habet ecclesia, hoste scilicet prohibente, quo suum debeat ministerium exhibere, peticionem tuam non preuidimus differendam. Idcirco scriptis tibi presentibus eum necessario duximus concedendum, habiturus licentiam illum diaconum nostra inter-

Caput 6

Sine litteris sui episcopi in aliqua ecclesia clericus non suscipiatur.

Item ex Concilio Cartaginensi II. [c. 5] Primatus episcopus Begeselitanus dixit: Suggero sanctitati uestrae, ut statuatis, non licere clericum alienum ab aliquo suscipi sine litteris episcopi sui, neque apud seretinere, nec laicum usurpare sibi de plebe aliena, ut eum obtineat sine conscientia eius episcopi, de cuius plebe est. Gratus episcopus dixit: Hec obseruantia pacem custodit; nam et memini in sanctissimo concilio Sardicensi similiter statutum, ut nemo alterius plebis hominem usurpet: sed si forte erit necessarius, petat a collega suo,et per consensum sui episcopi habeat.

Caput 7

Sine litteris commendaticiis extra suam ecclesiam clericus non ministret.

Item ex Concilio Calcedonensi, [c. 13.] Extraneo clerico et lectori extra suam ciuitatem sine commendaticiis litteris proprii episcopi nusquam penitusliceat ministrare.

Caput 8

De eodem.

Item ex sermone S. Augustini ad populum. Hortamur Christianitatem uestram, ut iuxta sanctorum canonum instituta, in ecclesiis a uobis fundatis aliunde ueniens presbiter non suscipiatur, nisi a uestrae fuerit ecclesiae episcopo consecratus, aut ab eo per commendaticias litteras suscipiatur.

Caput 9

Absque formata clerici peregrini non suscipiantur.

Item ex Concilio Antioceno, [c. 7.] Nullum absque formata, quam Greci epistolam dicunt, suscipi peregrinorum clericorum oportet.

PrevBack to TopNext