Text List

Distinctio 73

DISTINCTIO LXXIII

Dictum

Qualiter uero commendaticia, uel dimissoria seu formata epistola facienda sit, uidendum est. Debent namque litterae grecae interponi in ea epistola, et\non sine causa. Greca enim elementalitterarum numeros etiam exprimere, nullus, qui uel tenuiter grecisermonis noticiam habet, ignorat. Ne igitur in faciendis epistoliscanonicis, quas mos latinus „ Formatas“ uocat, aliqua fraus falsitatis temere presumeretur, hoc a Patribus CCCXVIII. Niceae congregatis saluberrime inuentum est et constitutum, utformatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeantrationem, id est, ut assumantur in supputationem prima grecaelementa Patris, et Filii, et Spiritus sancti, hoc est, II. T. A. queelementa octogenarium et quadringentesimum et primum significant numerum. Petri quoque apostoli prima littera, id est II.,que numerum octoginta significat; eius quoque, qui scribit,episcopi prima littera ; cui scribitur, secunda littera; accipientis,tertia littera; ciuitatis quoque, de qua scribitur, quarta, et indictionis, quecumque est illius temporis, numerus assumatur. Atque ita his omnibus grecis litteris, que, ut diximus, numeros exprimunt, in unum ductis, unam, quecumque fuerit collecta,summam epistola teneati; hanc qui suscipit, omni cumcautela requirat expresse. Addat preterea separatim in epistola etiam nonagenarium et nonum numerum , qui secundum greca elementa significat Apgv.

Caput 1

Exemplar formatae epistolae, que in Nicena Sinodo a CCCXVIII. Patribus facta est. In nomine Patris II., et Filii T., et Spiritus sancti A. II.Walterio Spirensi episcopo ego Burchardus sanctae Vormaciensis ecclesiae deuotus gregis Christi famulus, in Deouero summae felicitatis beatitudinem. Cum sancta catholica ecclesia prompta sit sequi documenta euangelica, quedicunt: ,,Qui recipit prophetam in nomine prophetae,accipiet mercedem prophetae, et qui recipit iustum innomine iusti, mercedem iusti accipiet, etc. et Apostolusiubeat hospitalitatem sectari, et necessitatibus sanctorum uirorum communicare; tamen propter eos S, qui cauteriatam habent suam conscientiam, dicentes se esse simplices, cum sint astutia diabolica repleti, et pro opere pietatis dicunt se de loco ad locum transire, cum sint sua malicia faciente fugitiui, et dicunt se esse ministerio sacro insertos, cumnon sint: statutum est a sanctis Patribus, neminem clericumalienum et ignotum recipi ab aliquo episcopo, et inthronizari in sua ecclesia, nisi habeat a proprio episcopo epistolam, que in canonibus nominatur Formata. Ideo notumfacimus fraternitati uestrae, quod presens frater noster,harum litterarum portitor, nomine Hermannus, non pro suanequicia expulsus est a nobis, sed postulantibus fratribus,eo quod ex familia nostra fuit et noster baptizatus, fecimusei libertatem receptam in cornu altaris canonice, etordinauimus eum ad gradum presbiterii. Cui etiam hasdimissorias siue commendaticias litteras facimus, et eum ad uestram dilectam fraternitatem dirigimus, ut in uestraparrochia sub uestro sacro regimine et defensione consistereualeat. Ego, inquam, Burchardus humilis episcopus, innomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et in unitatesanctae ecclesiae, in qua Petro datum est ius ligandi atquesoluendi, absoluo Hermannum presbiterum de ciuitate Vormaciensi indictione X., et licentiam do uobis inthroni-zandi eum in quacumque ecclesia uultis uestrae parrochiae.Plane ergo epistolam grecis litteris hinc inde munire de-creuimus, et annulo nostrae ecclesiae firmare censuimus.Fraternitatem uestram Christus nobis incolumem conseruet. II. T. A. II. B. E. Z. S. J4pqv. Data VormaciaeIdibus Marcii, anno Dominicae incarnationis MXII. Indictione X.

Caput 2

Incipit epistola formata a CCCXVIII. Episcopis et ab Attico Constantinopolitanae urbis Episcopo edita: Sanctissimo in Christo fratri summa dulcedine karitatis amplectendo A., illius ciuitatis episcopo, T., illius ecclesiaepresul, Constantinopolitanae urbis Episcopo edita:Sanctissimo in Christo fratri summa dulcedine perpetuae beatitudinis optat in Christo salutem.S2. T. A. ii. De cetero nouerit sancta fraternitas uestra, quod iste clericus, Hermannus nomine, nostra in parrochia instructus ac detonsus, paruitatem nostram rogauit, quatinus illi commendaticias litteras conscriberemus, quibus uestrae celsitudini commendatus sub tuitione uestri regiminis degere posset; cuius uoluntati consentientes secundum canonicam auctoritatem litteras ei dimissorias dedimus, per quas et ipsiconcedimus, ut sub uestro magisterio diuinae seruituti insistens suae deseruiat utilitati, et uobis licentiam tribuimus,ut, si dignum eum iudicaueritis, ad sacros ordines pro-moueatis. Commendatum ergo eum curae uestrae suscipite,et nostris ex partibus absolutum in uestrarum ouium numerocustodite. Quas litteras, ut uigore ueritatis firmatae indubitanter a uobis suscipiantur, litteris grecis, ut canonica docetauctoritas, confirmare sategimus. Sancta Trinitas uestrambeatitudinem ad regimen sanctae suae ecclesiae perpetualiterbene ualere concedat, kuqv . (uel sic: Et. 0. (que eandem summam exprimunt) indictione X. Continet hec formata epistola summam numeri MCCCXV. Y. grecam in nomineillius primam ponimus, quia Greci eam in quibusdam locis pro Y. consonante ponunt, sicut est david et svayyihov)].

PrevBack to TopNext