Distinctio 84
DISTINCTIO LXXXIV.
Dictum
Caput I1
Corripiatur episcopus, qui circa offitium suum negligens extiterit.
Peruenit ad nos, fratrem et coepiscopum nostrum Pa-scasium ita desidem et negligentem in cunctis existere, ut in nullo quia est episcopus agnoscatur, adeo ut neque ecclesia ipsius, neque monasteria, siue filii uel obpressipauperes eius erga se dilectionis studium sentiant, necaliquam supplicantibus sibi in quibus iustum est opemdefensionis accommodet, et (quod adhuc dici est grauius)consilia sapientum et recta suadentium nulla patiatur fationesuscipere, ut quod per se nequit attendere ab altero saltim possit addiscere. Quod si ita est, non sine culpa tua esse cognoscas, qui eum obiurgare atque cohercere ut dignum est,distulisti. Volumus itaque, ut eum cofani aliis sacerdotibus uel quibusdam de filiis suis nobilibus contestari prohac re debeas et hortari. Si uero (quod non credimus)post hanc adhortationem nostram solito adhuc more negligens esse temptauerit, ad nos est modis omnibus transmittendus, ut hic positus discere possit, quid uel qualiter secundum Dei timorem agere conueniat sacerdotem.
Caput 2
De eodem.
Idem ad eundem [eod. lib. epist. 33.] Nunciatum est nobis, Campaniae episcopos ita negligentes existere, et inmemores honoris sui, ut neque erga ecclesias, neque erga filios paternae uigilantiae curamexhibeant, uel monasteriorum sollicitudinem gerant, seu inobpressorum siue pauperum se tuicionem inpendant.Ideoque hac tibi auctoritate precipimus, ut, eis ad teconuocatis, ex nostro illos mandato districte commoneas,quatinus s ita in his, que eos iuste secundum Deum agereconuenit, uigilantes existant, ut nullum nos de eis denuomurmur exasperet. Si quem uero eorum post hec negligen-tem esse cognoueris, ad nos eum sine aliqua excusationetransmitte, ut quam sit graue nolle ab his, que reprehensibilia et ualde uituperanda sunt, corrigi, regulari in seualeat districtione sentire.
Dictum
Caput 3
Qui sacramentis diuinis deseruiunt continentiam in omnibus seruent.
Cum in preterito concilio de continentiae et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti tres conscriptione quadam castitatis per consecrationes adnexi sunt; episcopos inquam, presbiteros Ct diacones ita placuit, utcondecet sacros antistites ac Dei sacerdotes, nec non et Leuitas, uel qui sacramentis diuinis inseruiunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter quod aDomino postulant inpetrare, ut quod apostoli docueruntet ipsa seruauit antiquitas nos quoque custodiamus. Ab uniuersis episcopis dictum est: Omnibus placet, ut episcopi, presbiteri, diaconi, uel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes etiam ab uxoribus abstineant. Ab omnibus dictum est: Placet, ut in omnibus et ab omnibus pudicitia custodiatur, qui altario deseruiunt.
Caput 4
De eodem.
Item ex Concilio Cartaginensi V. [cap. 3.] Cum de quorumdam clericorum, quamuis erga uxores proprias, incontinentia referretur, placuit episcopos et presbiteros et diaconos secundum statuta priora etiamab uxoribus continere: quod nisi fecerint, ab ecclesiasticoremoueantur offitio; ceteros autem clericos ad hoc noncogi, sed secundum uniuscuiusque ecclesiae consuetudinem obseruari debere.
Dictum
Caput 6
Presbiteri seniores dicuntur, non tam etate, quam sapientia.
Porro Moysi precipitur, ut eligat presbiteros id est seniores. Unde et in Prouerbiis dicitur: "Gloria senumest canicies.“ Hec uero canicies sapientiam designat,de qua scriptum est: „Canicies hominum prudentia est.“Cumque nongentis et amplius annis ab Adam usque ad Abraham uixisse homines legamus, nullus alius prius appellatus est presbiter, id est senior, nisi Abraham,qui multo paucioribus uixisse annis commititur. Non ergo propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam presbiteri nominantur.