Distinctio 83
DISTINCTIO LXXXIII.
Dictum
Prouidendum quoque est, ne is, qui ad ordinandum eligitur, etsi a proprio uitio uideatur alienus, consentiendo alienis inquinetur. Ut enim Simacus Papa ait: ,,Non est grandis differentia, utrum lethum inferas, uel admittas. Mortemenim languentibus probatur infligere, qui hanc, cum possit, non excludit. Hinc Gregorius VII. ait [in Reg. lib. VI. c. 12. Romanae Sinodi, celebratae Anno Domini 1080. al. 1078.]:
Caput 2
Maxime ecclesiam ledit sub nomine sanctitatis delinquens.
Item Augustinus. "Nemo quippe in ecclesia amplius nocet, quam qui peruerse agens nomen uel ordinem sanctitatis et sacerdotis habet. Delinquentem namque hunc nullus redarguere presumit, et in exemplum culpa uehementer extenditur, quoniam pro reuerentia ordinis peccator honoratur. Episcopus itaque, qui talium crimina non corrigit, magis dicendus est canis inpudicus quam episcopus".
Caput 6
Miserrimus est episcopus, qui malorum gloriatur laudibus.
"Nichil illo pastore miserius, qui luporum gloriatur laudibus. Quibus si placere uoluerit, atque ab his amari delegerit, erit hinc ouibus magna pernicies. Nullus igitur pastorum placere lupis et gregibus ouium potest. Perdit enim memoriam laborum mens terrenis obligata carceribus. Sicut autem artium in suo quoque opere inuenitur mater instantia, ita nouerca erudicionis est negligentia."
Dictum
Quamquam sacerdotem tam a suis, quam a& alienis criminibus oporteat esse imunem, tamen si aliorsum sese habuerit, non ideo uerba suae predicationis debent contempni. Sicut enim Ieronimus ait; ut lixiuium per cinerem humidum fluens lauat, et non lauatur, ita bona doctrina per malum doctorem animas credentium lauat a sordeas peccatorum.