Distinctio 97
DISTINCTIO XCVn.
Dictum
Hoc capitulo patenter ostenditur, quod nec inperator i, nec cuilibet laico licet decernere uel de electione Pontificis \uel de rebus ecclesiasticis. Quecumque autem ab eis constitutafuerint, pro infectis habenda sunt, nisi subscriptione Romani Pontificis fuerint roborata. Unde illud Honorii Augusti, ut supradictum est, uanum esse uidetur, quod contra auctoritatem sacrorum canonum de electione summi Pontificis decernere temptauerit.Sed sicut ex eodem capitulo habetur, precibus ecclesiae inperatorin presumptores ualet decernere, sicut pro defensione fidei quondam decreuisse leguntur, ne heretici aliquid nomine ecclesiaepossiderent. Ab ea autem non inuitati de rebus ecclesiasticisaliquid disponendi non habent facultatem. Honorius uero Augustus non sua auctoritate, sed B. Bonifatio suplicante, ecclesiasticae quieti consulere et concertantium ambitionem punirecurauit.
Caput 1
Epistola Bonifatii a,d Honorium Augustum.
Ecclesiae meae, cui Deus noster meum sacerdotium uobis res humanas regentibus deputauit, nos cura constringit, ne causis eius, quamuis adhuc corporis incommoditatedetinear, propter conuentus, qui a sacerdotibus et clericisuniuersis et Christianae plebis perturbationibus agitantur,apud aures Christianissimi principis existimemur desse.Si enim secus quam oportet eueniat, nonuosid facere,qui cuncta equa moderatione conponitis, sed nos per nostram tacentem desidiam uidebimur quod ciuitatis quietem et ecclesiae pacem peruertere ualeat admisisse. Cum enimhumanis rebus diuinae cultor religionis Domino fauenteprouideas, nostra culpa erit, si non id sub uestra gloria,quam certum est diuinis semper rebus animo propensiorifauisse, firmo et stabili iure custodiatur, quod per tot annorum seriem sub illis etiam principibus obtinuit, quosnulla nostrae religionis cura constrinxit, id est, ut licita seruentur, et sub uestrae inperio clementiae minime quesunt illicita formidentur.
§. i. Ipsa enim ecclesia deuotionem tuam, Christianissime inperator, meo quidem sermone,sed suo uenerabili affectu appellat, quam Christus Deusnoster, uestrae fidei rector et uestris inperii gubernator, sibi uni desponsatam et intactam uirginem seruat,ne in ea aliquos patiamini insidiandum procellarum fluctus illidi, et quietam faciem tempestatis insolitae tumoreturbari, gloriosissime et tranquillissime inperator semper auguste. Ipsa uero (que uni desponsata est,uestra tamen mater est) ecclesia pietatem uestramlegatione, quam suis sacerdotibus commisit, appellat, pre-teritapresentiaque repetit. Vobis, inquit,religiossissime °inperantibus modo P tutusq est populus, tamfidus Deo quam tibi, principi Christiano. Ecce eniminter misteria, inter preces suas, quas pro uestri felicitate dependit inperii, teste, apud quem et de cuius sedeagitur, sancto Petro, sollicitis pro religionis obseruantiauocibus clamat, cum sollicita peticione miscetur oratio,ne hos in uarias res solito temptatore occulte sollicitante semel euulsa discordia distrahat. Angeretur pluribus, princeps Christianissime, mater ecclesia, nisi apudte suarum esset secura causarum, et in obpressionibusidolorum, in hereticorum correctionibus, fide tua, diuinocultu pariter cum inperio semper florente, uicisset.
§. 2. Habet refugium pium tuae mansuetudinis animum, cum suae religionis ueneratione coniunctum, cum, quicquid huic proficiat, uos agatis, conferatis fratribus et consacerdotibus meis, probatissimis uiris, a me et ab omnibus(qui ecclesiam faciunt legatis; quibus prosequentibus(precamur) causa sacrae religionis, uty in urbe uestrae mansuetudinis hoc animo, quo postulatis annuitis,in perpetuum statui uniuersalis ecclesiae consultatis.
Caput 2
Rescriptum Honorii ad Bonifatium Papam.
Victor Honorius, inclitus, triumphator, semper augustus, sancto ac uenerabili Bonifatio Papae urbis eternae. Scripta beatitudinis uestrae debita reuerentiae gratulatione suscepimus, quibus recensitis egimus omnipotenti Deo maximas gratias, quod sanctimoniam tuam post longum incommodum optatae redditam didicimus sanitati. Et ideo reuertentibus uenerabilibus uiris gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus, ac petimus, uticottidianis orationibus apostolatus tuus studium ac uotumsuum circa salutem atque inperium nostrum inpenderedignetur. Illud autem pietati nostrae satis placuissecognosce, quod sanctimonia tua de ecclesiarum ac populiperturbatione sollicita est. Que ut aliqua ratione nonpossit euenire, satis clementia nostra credidit esse prouisum.Denique beatitudine tua predicante id ad cunctorumclericorum noticiam uolumus peruenire, ut, si quid forte religioni tuae (quod non optamus) humana sorte contigerit,sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum. Ac si duocontra fast etc., ut supra. —
Caput 3
Romana non consueuit ecclesia sine signatis apicibus legationem undecumque suscipere.
Nobilissimus uir atque strenuus uestrae sublimitatis legatus, licet nullam epistolam iuxta consuetudinem a uobisnostro Pontificio detulisset, licet numquam apostolicae sedis moris fuerit absque signatis apicibus undecumque legationem suscipere, nos tamen uos in illa honorantes, eiusque grauitatem et eloquiorum illius ueridicas cognoscentes assertiones, nichilominus eum et sicut decuit suscepimus, etei, sicut honestum fuit, credidimus.