Text List

Distinctio 96

DISTINCTIO CXVI.

Dictum

Illud autem Honorii Augusti, quod de electione summi Pontificis supra constituisse legitur, nullius momenti esse probatur, cum non solum de ordinibus, sed nec etiam de rebus ecclesiasticislaicis legatur aliquando attributa disponendi facultas. Undequecumque a principibus in ordinibus uel in ecclesiasticis rebusdecreta inueniuntur, nullius auctoritatis esse monstrantur.

Unde Sim acus Episcopus catholicae ecclesiae urbis Romae in Sinodo residens dixit:

Caput 1

De rebus ecclesiasticis disponendis laicis nulla ' facultas relinquitur.

Bene quidem fraternitas uestra ecclesiasticis legibus assecuta, sub diuini timore iudicii que erant statuenda diffiniuit, et ad iusticiae cumulum peruenit, cum sufficienteruniuersa conplectitur, nec adiectione indiget plenitudo,maxime de clericis, quos amor dominacionis inuasit, et iugum disciplinae ecclesiasticae fecit respuere. §. i. Quorum excessus enarrare difficile est: unum tamen, quod occurrit, uenerando ordini uestro intimare non differo. Interalia, scripturam quandam illustris memoriae Basilium quasipro ecclesiasticae amore substantiae conscripsisse refero,in qua nullus Romanae ecclesiae interfuit s, uel subscripsit antistes, per quem potuisset sortiri legitimam firmitatem. Ne ' ergo disputem inde, unde potest uestrumiudicare concilium requiratur, et referatur in medium, utex lectione agnoscatis, cuiusmodi possit habere substantiam. Sancta sinodus respondit: „Deferatur in medium, utcuiusmodi sit possit agnosci.“ Hec cum diceret, Or-misda diaconus recitauit: ,,Cum in Mausoleo, quod estapud B. Petrum apostolum, resedisset sublimis eteminentis simus uir prefectus pretorio atque patricius, agensetiam uices precellentissimi regis Odoacris, Basilius, dixit ;„ Quamquam studii uestri et religionis intersit, ut in electione episcopatus concordia principaliter seruetur ecclesiae, ne per occasionem electionisp status ciuitatisuocetur in dubium, admonitione beatissimi uiri Papae nostri Simaci Simplicii, quam ante oculos semper haberedebemus, hoc nobis meministis sub obtestacione fuisse mandatum, ut propter illum strepitum et detrimentum ecclesiaeuenerabilis, si eum de hac luce contigerit transire, non sineconsultacione nostra cuiuslibet celebretur electio.“ Hec cumlegereti, Cresconius Tudertinae ciuitatis episcopussurgens e consessu dixit: „Hic perpendat sancta sinodus, utrum pretermissis personis religiosis, quibusmaxime cura est de tanto Pontifice, electionem eiusin suam possint redigere potestatem, quod contra canonesesse manifestum est.“ Item Ormisda diaconus legit: „Acne confusionis atque dispendii aliquid uenerabilisecclesia sustineret, miramur, pretermissis quicquam nobisfuissey temptatum, cum sacerdote nostro superstitenichil debuisset assumi. Quare si amplitudini uestraeuel sanctitati placet, incolumia omnia, que ad futuri antisti-stis electionem respiciunt, religiosa ueneratione seruemus,hanc legem specialiter preferentes, quam nobis heredibusquenostris Christianae mentis deuotione sancimus: ne umquampredium, siue rusticum, siue urbanum, uel ornamenta, autministeria que nunc sunt ecclesiarum, uel que ex quibuslibet titulis ecclesiarum iure peruenerint, ab eo, quinunc antistes sub electione communi fuerit ordinandus, etillis, qui futuris seculis sequuntur, quocumque tituloaut commento alienari liceat. Et quicumque hoc facere uoluerit, inefficax atque irritum iudicetur, sitque facienti, consentientise accipientique anathema.“

§. 2. Maximus episcopus Bleranae ecclesiae dixit: „Modo sanctasinodus dignetur edicere, si licuit laico homini anathema inordinem ecclesiasticum dictare, aut si laicus potuit sacerdoti anathema dicere, et contra canones quod ei non con-petebat constituere? Dicite, quid uobis uidetur? De melicuit laico legem dare?“ Sancta sinodus dixit: „Non licuit,“et adiecit: „Lege sequentia.“ Ormisda diaconus legit:„Et is, qui predium seu rusticum uel urbanum iurisecclesiastici fuerit consecutus, nouerit se nulla lege uel prescriptione munitum; sed siue is, qui alienauerit, siue quieum sequens", uoluntate contraria predium huiusmodi alienatum retinere temptauerit, id cum fructibusrestituat, qui illud fuerit consecutus.“

§. 3. Heccum legeret, Stephanus Venusinae ecclesiae episcopus sur-gens e consessu dixit: „Perlegatur/ Hormisda diaconus legit: „Qua etiam pena placuit accipientisetiam heredes afficere. In qua re cuilibet clericorum nulla ppcontradicendi libera sit facultas. Iniquum est enim et sacrilegii instar, ut que pro salute et requie animarum suarum unusquisque uenerabili ecclesiae pauperum causa contulerit aut certe reliquerit, ab his, quos maxime “ seruare conuenerat, in alterum transferantur. Planequecumque in gemmis, uel auro siue argento, nec nonet uestibus minus apta usibus uel ornatui uidebuntur ecclesiae, que seruari ac diu manere non possunt, sub iusta estimatione uendantur, et erogatio religioni proficiat.“

§. 4. Cumque lecta fuisset, Laurentius episcopus Mediolanensis ecclesiae dixit: ,,Ista scriptura nullum Romanaeciuitatis potuit obligare Pontificem, quia non licuit laicis statuendi in ecclesia preter Romanum Papam haberealiquam potestatem: quos obsequendi manetnecessitas,non auctoritas inperandi, maxime cum nec Papa Romanussubscripserit, nec alicuius secundum canones metropolitanilegatur assensus.“

§. 5. Petrus episcopus Rauennatis ecclesiae dixit: „Scripturam, que in nostra congregationeuulgata est, nullas uires habere yy manifestum est, quia neccanonibus conuenit, et a laica persona concepta uidetur,maxime quia in ea nullus presul sedis apostolicae interfuisse,uel propria subscriptione eam confirmasse monstratur.

§. 6. Eulalius episcopus Siracusanae ecclesiae dixit:„ Scripturam, que in sacerdotali concilio recitata est, eui-dentissimis documentis constat inualidam: primum,quod contra Patrum regulas a laicis, quamuis religiosis(quibus nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur umquam attributa facultas), facta uidetur;deinde quod nullius presulis apostolicae sedis subscriptionefirmata docetur. Quod si cuiuslibet prouinciae sacerdotesintra suos terminos concilio habito quicquid sine metropolitani sui auctoritate traq!auerint, irritum esse deberesancti Patres sanxerunt,'quanto magis quod in apostolicasede, nunc extante presule (qui, merito B. Petriapostoli per uniuersum orbem primatum obtinens sacerdotii,statutis sinodalibus consueuit tribuere firmitatem) a laicis(licet consentientibus aliquantis episcopis, qui tamen Pontifici, a quo consecrati probantur, preiudicium inferre nonpotuerunt) presumptum fuisse cognoscitur, uiribus carerenon dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modostatuta censeri?“ §. 7. Sancta sinodus dixit: „Licetsecundum prosecutionem uenerabilium fratrum nostrorum,Laurentii, Petri, Eulalii, Cresconii, Maximi, uel Stephani,nec apud nos incertum habetur, hanc ipsam scripturamnullius esse momenti, uerumtamen etiamsi aliqua possit i05eee tine subsistere, modis omnibus in sinodali con-uentu prouida beatitudinis uestrae sententia eneruari con-ueniebat et in irritum deduci, ne in exemplo remaneretpresumendi quibuslibet laicis, quamuis religiosis, uel potentibus, in quacumque ciuitate quolibet modo aliquid decernerede ecclesiasticis facultatibus, quarum solis sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur.“

Unde in sexta actione Calcedonensis Concilii Martianus Inperator dixit inter cetera:

Caput 2

Inperatores ad fidem confirmandam, non potenciam ostendendam Sinodo interesse debent.

Nos ad fidem confirmandam, non ad potenciamostendendam exemplo religiosissimi principis Constantini Sinodo interesse uolumus, ut inuenta ueritatenon ultra multitudo prauis doctrinis attracta discordet.

Caput 3

Item in eadem, [VI. actione, in fine]. Quedam capitula sunt, que ad honorem uestrae reuerentiae uobis seruauimus, decorum esse iudicantes, a uobis hec regulariter firmari potius per sinodum, quam nostra lege sanciri.

Caput 4

Sinodali conuentui inperatores interesse non conuenit, nisi ubi de fide agitur.

Item Nicolaus Papa [in epistola ad Michaelem Imp. que incipit: „Proposueramus."] Ubinam legistis, inperatores antecessores uestros sinodalibus conuentibus interfuisse, nisi forsitan in quibus de fide tractatum est, que uniuersalis est, que omnium communis est, que non solum ad clericos, uerum etiam ad laicos et ad omnes omnino pertinet Christianos?

Caput 5

De presulibus diuinarum rerum, qui humanis rebuspresunt iudicare non possunt.

Idem [in eadem epistola]. Denique hi, quibus tantum humanis rebus, et non diuinis preesse permissum est, quomodo de his, per quos diuina ministrantur, iudicare presumant, penitus ignoramus.

Caput 6

Nec inperator iura Pontificis, nec Pontifex iura regia usurpet.

Idem [paulo inferius]. Cum ad uerum uentum est, ultra sibi nec inperator iura Pontificatus arripuit, nec Pontifex nomen inperatorium usurpauit, quoniam idem mediator Dei et hominum,homo Christus Iesus, actibus propriis et dignitatibus distinctis offitia potestatis utriusque discreuit, propria uolens medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia rursum in inferno demergi, ut et Christiani inperatores pro eterna uita Pontificibus indigerent, et Pontifices procursu temporalium tantummodo rerum inperialibus legibus uterentur, quatinus spiritualis actio a carnalibus distaret incursibus, et Deo militans minime se negociis secularibus inplicaret, ac uicissim non ille rebus diuinis presidere uideretur, qui es set negociis secularibus inplicatus.

Caput 7

A seculari potestate Pontifex prorsus nec solui nec ligari ualet.

Idem [in eadem, paucis interiectis]. Satis euidenter ostenditur, a seculari potestate nec solui prorsus, nec ligari Pontificem, quem constat a pioprincipe Constantino (quem longe superius memoraui-mus) Deum appellatum, cum nec posse Deum abhominibus iudicari manifestum sit. Sed et Theodosiusminor sanctae Sinodo scribens dixit Ephesinae primae: „Deputatus est igitur Candidianus, magnificentissimus comes strenuorum domesticorum, transire usque ad sanctissimam sinodum uestram, et in nullo quidem, que faciendae sunt de piis dogmatibus questiones seu potius expositiones, communicare. Illicitum namque est eum, quinon sit in s ordine sanctissimorum episcoporum, ecclesiasticis intermisceri tractatibus.

(Et post pauca:) §. i. His itaque manifestis repertis, aparet conministrumIgnatium per inperialem tantummodo sententiam nullo modo potuisse prorsus expelli. In cuius dampnatione quia presulum quoque assensus est subsecutus, aparet fuissepatratum id causa adulationis, non legitimae sanctionis.

Caput 8

Facta Pontificum inperator iudicare non debet.

Idem Lodouico Inperatori. In scripturis narratur Constantinus inperator dixisse: ,,Vere si propriis oculis uidissem sacerdotem Dei, autaliquem eorum, qui monachico habitu circumamicti sunt,peccantem, clamidem meam explicarem et cooperire meum, ne ab aliquo uideretur/ In quibus igitur, desiderantissime fili, necessario commonemini, ut quemadmodum fide et religione ac honoris parilitate ei adequari uidemini, ita quoque humilitate atque deuotione equiparari nichilominus anheletis, ita ut in nullo inferior eo, sed potior inueniamini post exempla, qui talem se exhibuit ante talia prorsus exempla. Sed hec quidem diximus,cautos uos reddere cupientes, ut si de Domini sacerdotibus, qui iure patres dicuntur, aliquid contigerit uos audire,quod confusionem piis mentibus ingerat, non infronitum,sed pudoratos filios Noe imitantes, patriam s de reliquo uerecundiam contegatis, ut affluenti, quemadmodum et illi,benedictione repleri moderante Domino mereamini.

Caput 9

Regum et principum patres et magistri sacerdotes censentur.

Item ex epistola Gregorii [VII.] ad Hermannum Metensem Episcopum, [lib. VIII. epist. 2i.] Quis dubitet sacerdotes Christi regum et principum omniumque fidelium patres et magistros censeri? Nonne miserabilis insaniae esse cognoscitur, si filius patrem,discipulus magistrum sibi conetur subiugare, et iniquis obligationibus illum suae potestati subicere, a quo credit non solum in terra, sed etiam in celis se ligari posse et solui?

Caput 10

Auctoritas sacra Pontificum et regalis potestas huius mundi gubernacula regit

Item Gelasius Papa Anastasio Inperatori. Duo sunt quippe, inperator auguste, quibus principaliter hic mundus regitur: auctoritas sacra Pontificum, et regalis potestas. In quibus tanto grauius est pondussacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum indiuino sunt reddituri examine rationem.

Et post pauca :§. i. Nosti itaque inter hec ex illorum te pendereiudicio, non illos ad tuam posse redigi uoluntatem.

§. 2. Talibus igitur institutis, talibusque fulti auctoritatibus plerique Pontificum, alii reges, alii inperatores excommunicauerunt °. Nam si speciale aliquod de personisprincipum requiratur exemplum, B. Innocentius Papa Archadium inperatorem (quia consensit, ut S. Iohannes Crisostomus a sua sede pelleretur), excommunicauit. B. etiam Ambrosius, licet sanctus, non tamen uniuersalis ecclesiae episcopus, pro culpa, que aliis sacerdotibus nonadeo grauis uidebatur, Theodosium Magnum inperatorem excommunicans ab ecclesia exclusit; qui etiam in suisscriptis ostendit, quod aurum non tam pretiosius sit plumbo,quam regia potestate sit altior ordo sacerdotalis, hoc modo circa principium sui pastoralis scribens: „Honor, fratres, et sublimitas episcopalis nullis poterit conparationi-bus adequari. Si regum fulgori conpares et principum diademati, longe erit inferius, quam si plumbi metallum adauri fulgorem conpares, quippe cum uideas regum colla et principum submitti genibus sacerdotum, et osculata eorum dextera, orationibus eorum credant se communicari.“

Caput 11

Inperatores debent Pontificibus subesse, non preesse.

Item Iohannes. Si inperator catholicus est (quod salua pace ipsius dixerimus) filius est, non presul ecclesiae; quod ad religionem conpetit discere ei conuenit, inon docere; habet priuilegia potestatis suae, que administrandis legibus publicis diuinitus consecutus est, et eius beneficiis non ingratus contra dispositionem celestis ordinis nil usurpet. Ad sacerdotes enim Deus uoluit que ecclesiae sunt disponenda pertinere, non ad seculi potestates, quas, si fideles sunt,ecclesiae suae sacerdotibus uoluit esse subiectas. Nonsibi uendicet alienum ius, et ministerium, quod alteri deputatum est, ne contra eum tendat abrumpi, a quo omnia constituta sunt, et contra illius beneficia pugnare uideatur,a quo propriam consecutus est potestatem. Non a legibus publicis, non a potestatibus seculi, sed a pontificibus et sacerdotibus omnipotens Deus Christianae religionis clericos et sacerdotes uoluit ordinari, et discuti et recipi de errore remeantes. Inperatores Christiani subdere debent executiones suas ecclesiasticis presulibus, non preferre.

Caput 12

De eodem.

Item Gelas ius ad Episcopos orientales. Numquam de pontificibus nisi ecclesiam iudicasse; non esse humanarum legum de talibus ferre sententiam absque ecclesiae principaliter constitutis pontificibus; obsequi solere principes Christianos decretis ecclesiae, non suampreponere potestatem; episcopis caput subdere principem solitum, non de eorum capitibus iudicare.]

Caput 13

De eodem.

Constantinus inperator coronam, et omnem regiam dignitatem in urbe Romana, et in Italia, et in partibus occidentalibus Apostolico concessit. Nam in gestis B. Siluestri (que B. Papa Gelasius in concilio LXX. episcoporum acatholicis legi commemorat, et pro antiquo usu multas hoc imitari dicit ecclesias) ita legitur:]

Caput 14

De eodem.

Constantinus inperator quarta die sui baptismi priuilegium Romanae ecclesiae Pontifici contulit, ut in toto orbe Romano sacerdotes ita hunc caput habeant, sicutiudices regem. In eo priuilegio ita inter cetera legitur: „Utile iudicauimus una cum omnibus satrapis nostris,et uniuerso senatu optimatibusque meis, etiam et cunctopopulo Romanae gloriae inperio subiacenti, ut sicut B.Petrus in terris uicarius Filii Dei esse uidetur constitutus,ita et Pontifices, qui ipsius principis apostolorum gerunt uices, principatus potestatem amplius quam terrena inperialis nostrae serenitatis mansuetudo habereuidetur, concessam a nobis nostroque inperio obtineant,eligentes nobis ipsum principem apostolorum uel eiusuicarios firmos apud Deum esse patronos. Et sicut nostram terrenam inperialem potentiam, sic eius sacrosanctam Romanam ecclesiam decreuimus ueneranter honorari, et amplius quam nostrum inperium et terrenumthronum sedem sacratissimam B. Petri gloriose exaltari,tribuentes ei potestatem, et gloriae dignitatem atqueuigorem, et honorificentiam inperialem. Atque decernentessancimus, ut principatum teneat tam super quatuor pre-cipuas sedes, Alexandrinam, Antiocenam, Ierosolimi-tanam, Constantinopolitanam, quam etiam super omnesin uniuerso orbe terrarumecclesias Dei, et Pontifex,qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romanae ecclesiaeextiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totiusmundi existat, et eius iudicio queque ad cultum Dei uelfidei Christianorum stabilitatem procuranda fuerint disponantur.

Et infra: §. i. Ecclesiis beatorum apostolorumPetri et Pauli pro continuatione luminariorum possessionum predia contulimus, et rebus diuersis eas aitauimus,et per nostram inperialem iussionem sacram tam in oriente,quam in occidente, uel etiam septentrionali et meridianaplaga, uidelicet in Iudea, Grecia, Asia, Thracia, Affrica etItalia, uel diuersis insulis, nostra largitate ei concessimus,ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris nostri Siluestri summi Pontificis successorumque eius omnia disponantur.

Et infra: §. 2. Beato Siluestro Patri nostro,summo Pontifici et uniuersalis urbis Romae Papae, etomnibus, eius successoribus Pontificibus, qui usque infinem mundi in sede B. Petri erunt sessuri, de presenticontradimus palatium inperii nostri Lateranense,deinde diadema, uidelicet coronam capitis nostri, simulquefrigium, hec non et superhumerale, uidelicet lorum,quod inperiale circumdare assolet collum; uerum etiamet clamidem purpuream, atque tunicam coccineam, etomnia inperialia indumenta; sed et dignitatem inperia-liumpresidentium equitum, conferentes etiametinperialia sceptra, simulque cuncta signa, atquebanda, et diuersa ornamenta inperialia, et omnemprocessionem inperialis culminis et gloriam potestatisnostrae.

§. 3. Viris autem reuerentissimis clericis indiuersis ordinibus eidem sacrosanctae Romanae ecclesiae seruientibus illud culmen singularitate, potentia et pre-cellentia habere sancimus, cuius amplissimus nostersenatus uidetur gloria adornari, id est patricios + atqueconsules effici, nec non et ceteris dignitatibus inperiali-bus eos promulgamus decorari. Et sicut inperialismilicia ornatur, ita et clerum sanctae Romanae ecclesiae ornari decernimus. Et quemadmodum inperalispotentia offitiis diuersis, cubiculariorum nempe, et ostiariorum, atque omnium excubitorum ornatur, ita et sanctamRomanam ecclesiam decorari uolumus. Et ut amplissimepontificale decus prefulgeat, decernimus et hoc, clericorum eiusdem sanctae Romanae ecclesiae manipulis etlinteaminibus, id est candidissimo colore, decorari equos,ita et equitare. Et sicut noster senatus calciamentis utiturcum udonibus ++, id est candido linteamine illustratis,sic utantur et clerici, ut sicut celestia, ita et terrena adlaudem Dei decorentur.

§. 4. Pre omnibus autem licentiam tribuimus ipsi sanctissimo Patri nostro Siluestro etsuccessoribus eius ex nostro indicto, ut quem placatus fft proprio consilio clericare uoluerit, et in religiosorum numero clericorum connumerare, nullus ex omnibus presumat superbe agere,

§. Decreuimus itaqueet hoc, ut" ipse et successores eius diademate, uidelicetcorona, quam ex capite nostro illi concessimus, ex auropurissimo et gemmis pretiosis uti debeant, et in capite adlaudem Dei pro honore B. Petri gestare. Ipse uerobeatissimus Papa, quia super coronam clericatus , quamgerit ad gloriam B. Petri, omnino ipsa ex auro non estpassus uti corona, nos frigium candido nitore splendidum, resurrectionem dominicam designans, eius sacratissimo uertici manibus nostris inposuimus, et tenentesfrenum equi ipsius pro reuerentia B. Petri stratorisoffitium illi exhibuimus, statuentes eodem frigio omnes eius successores singulariter uti in processionibus ad imitationem inperii nostri.

§. 6. Unde ut pontificalis apex non uilescat, sed magis quam terreni inperii dignitas gloria et potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum, ut predictum est, quam Romanam urbem, et omnes Italiae seu occidentalium regionum prouincias, loca et ciui- tates prefato beatissimo Pontifici nostro Siluestro uniuersali Papae contradimus atque relinquimus, et abeo et a successoribus eius per hanc diualem nostram et pragmaticum constitutum decernimus disponenda, atque iuri sanctae Romanae ecclesiae concedimus permansura.

§. 7. Unde congruum perspeximus nostruminperium et regni potestatem in orientalibus transferriregionibus, et in Bizantiae prouinciae optimo loconomini nostro ciuitatem edificari, et nostrum illic constituiinperium, quoniam ubi principatus sacerdotum et Christianae religionis caput ab inperatore celesti constitutum est, iustum non est, ut illic inperator terrenus habeat potestatem.

§. 8. Hec uero omnia tff, que per hanc nostram inperialem sacram, et per alia diualia decreta statuimus atque confirmauimus, usque in finem mundi illibata et inconcussa permanere decernimus. Unde coram Deouiuo, qui nos regnare precepit, et coram terribili eius iudicioobtestamur per hoc nostrum inperiale constitutum omnes nostros successores inperatores, uel cunctos optimates, satrapas etiam, amplissimum senatum, et uniuer-sum populum in toto orbe terrarum nunc et in posterum cunctis retro temporibus inperio nostro subiacentem,nulli eorum quoquo modo licere hec aut infringere,aut in quoquam conuellere. Si quis autem, quod noncredimus, in hoc temerator aut contemptor extiterit, eternis condempnationibus subiaceat innodatus, et sanctos Dei, principes apostolorum Petrum et Paulum sibi in presenti et in futura uita sentiat contrarios, atque in infernoinferiori concrematus cum diabolo et omnibus deficiat inpiis. Huius uero inperialis decreti nostri paginampropriis manibus roborantes, super uenerandum corpus B.Petri principis apostolorum posuimus. Datum Romae3. Calend. Aprilis, Domino nostro Flauio Constantino Augusto quater, et Gallicano V. C. Coss.]

Caput 15

Inperialis auctoritas religiosae dispensationis mensuram non mutat

Item Gelasius [ad Episcopos Dardaniae]. Sicut quamuis parua ciuitas prerogatiuam presentis regni non minuit, sic inperialis presentia mensuram dispensationis religiosae non mutat.

Et infra: §. 1. Semper est effectum sacerdotali concilio de sacerdotibus iudicia prouenire. Nam qualescumque pontifices, etsi errore humanitus accidente, non tamen contra religionem ullatenus excedentes, nullatenus uidentur a seculari potestate posse percelli.

Caput 16

Ecclesias restaurare contritas, non pontifices persequi, boni principis est.

Item Marcellus Papa Maxentio Boni principis est ac religiosi ecclesias contritas atque conscissas restaurare, nouasque edificare, et Dei sacerdotes honorare atque tueri. Unde sanctos apostolos eorumque successores sub diuina contestacione constitutos precepisse legimus, non debere fieri persecutiones, nec inferri fluctuaciones, nec inuidere laborantibus in agro dominico, nec expelli eterni regis dispensatores.

PrevBack to TopNext