Text List

Distinctio 99

DISTINCTIO XCIX.

Dictum

De primatibus autem {quorum supra mentionem fecimus) queritur, quem gradum in ecclesia obtineant? an in aliquo a patriarchis differant? quam obedientiam archiepiscopieis debeant ? Primates et patriarchae diuersorum sunt nominum,sed eiusdem offitii. Ab archiepiscopis, quotiens necesse fuerit,episcopi ad primates appellant, sed a primatibus ad archiepiscopos appellari non licet. Debent quoque obedientiam primatibus archiepiscopi in omnibus, que sibi ab eis fuerint iusteinperata.

Unde Anacletus Papa ait [ad Episcopos Italiae, epist. II.]

Caput 1

Que obedientia sit exhibenda primatibus.

Prouintiae multo ante Christi aduentum tempore diuisae sunt maxima ex parte, et postea ab apostolis et B. Clemente predecessore nostro ipsa diuisio est renouata. Et incapite prouintiarum, ubi dudum primates erant legis se-culi ac prima iudiciaria potestas, ad quos, qui per reliquasduitates commorabantur, quando eis necesse erat, quiad aulam inperatorum uel regum confugere non poterant uel quibus permissum non erat, confugiebant proobpressionibus uel iniusticiis suis, ipsosque appellabantquotiens opus erat, sicut in lege eorum preceptum erat,ipsis quoque in ciuitatibus uel locis nostris patriarchasuel primates, qui unam formam tenent, licet diuersa sint nomina, leges diuinae et ecclesiasticae poni et esse iusserunt,ad quos episcopi, si necesse fuerit, confugerent eosqueappellarent, et ipsi primatum nomine fruerentur. Reliquae uero metropolitanae ciuitates, que minores iudiceshabebant (licet maiores comitibus essent) haberent metropolitanos suos, qui predictis iuste obedirent primatibus,sicut et in legibus seculi olim ordinatum erat, qui nonprimatum, sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporumnomine fruerentur.

Caput 2

Aon uocentur primates, nisi qui primas sedes tenent.

Item Anicetus [ad Episcopos Galliae]. Nulli archiepiscopi primates uocentur, nisi illi, qui primas sedes tenent, quarum episcopos apostolieorumque successores regulariter patriarchas uel primates esse constituerunt, nisi aliqua gens deinceps ad fidem conuertatur, cui necesse sit pre multitudine primatem constitui. Reliqui metropolitani nominentur, quialias metropoles tenent.

Caput 3

Princeps summus sacerdotum non appelletur primae sedis episcopus .

Item ex Concilio Affricano, [c. 6.] Primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid huiusmodi, sed tantum primae sedis episcopus.

Uniuersalis autem nec etiam Romanus Pontifex appelletur.

Unde Pelagius Papa omnibus Episcopis :

Caput 4

Nec etiam Romanus Pontifex uniuersalis est appellandus.

Nullus patriarcharum uocabulo uniuersalitatis umquam utatur, quia, si unus patriarcha uniuersalis dicitur, patriarcharum nomen ceteris derogatur. Sed absit hoc a fidelibus, hoc sibi quempiam uelle arripere, unde honoremfratrum suorum imminuere ex quantulacumque parte uideatur. Quapropter karitas uestra neminem umquam suis inepistolis uniuersalem nominet, ne sibi debitum subtrahat,cum alteri honorem offert indebitum.

Caput 5

De eodem.

Item Gregorius Eu logio Patriarchae Alexandrino, [lib. VII. epist. 30. Indict. i.] Ecce in prefatione epistolae, quam ad me ipsum, qui prohibui, direxistis, superbae appellationis uerbum, uniuersalem me Papam dicens, inprimere curastis. Quodpeto mihi dulcissima sanctitas uestra ultra non faciat, quia uobis subtrahitur, quod alteri plus quam ratio exigit pre-betur. Ego non uerbis quero prosperari, sed moribus,nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honoremsuum perdere cognosco. Meus namque est honor uniuersalis ecclesiae, meus honor est fratrum meorum solidus uigor. Tunc ego honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur. Si enim uniuersalem mePapam uestra sanctitas dicit, negat se hoc esse, quod mefatetur uniuersum. Sed ‘absit hoc, recedant uerba, queunitatem inflant, karitatem uulnerant.

PrevBack to TopNext