Text List

Distinctio 100

DISTINCTIO C.

Dictum

Episcopos autem ordinare ante pallium acceptum nec archiepiscopo, nec primati, nec patriarchae licet, quod ex auctoritate Pelagii Papae (licet minus euidenter) datur intelligi.

Ait enim Pelagius Papa:

Caput 1

Infra tres menses fidem suam exponere et pallium postulare a Romana ecclesia quisque metropolitanus studeat.

Quoniam quidam metropolitanorum fidem suam secundum priscam consuetudinem sanctae sedi apostolicae exponere detrectantes usum pallii neque expetunt, neque percipiunt, ac per hoc episcoporum consecratio uiduatis ecclesiis non sine periculo protelatur, placuit, ut quisquis metropolitanus ultra tres menses consecrationis suae ad fidem suamexponendam palliumque suscipiendum ad apostolicam sedem non miserit, commissa sibi dignitate careat, sitquelicentia metropolitanis aliis, post secundam et tertiam commonitionem uiduatis ecclesiis cum consilio Romani Pontificis ordinando episcopum subuenire.

§. 1. Si uero consecrandi episcopi negligentia prouenerit, ut ultra tres menses ecclesia uiduata consistat, communione priuetur, quousque aut loco cedat, aut se consecrandum offerre non differat. Quod si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit uiduatam ecclesiam, neque ibi, neque alibi consecrationis donum percipiat, imo metropolitani sui iudicio cedat.

Caput 2

Honor pallii non detur nisi meritis exigentibus et fortiter postulanti.

Item Gregorius Papa Brunichildae Reginae, [lib. VII. epist. 5.] Prisca consuetudo obtinuit, ut honor pallii nisi exigentibus causarum meritis et fortiter postulanti dari non debeat.

Caput 3

De eodem.

Idem Iohanni Corinthiorum Episcopo, lib. 4. epist. 55. Nouit sanctitas tua, quia prius pallium nisi dato commodo non dabatur. Quod quoniam incongruum erat, facto concilio ante corpus B. Petri apostolorum principis, tam de hoc quam de ordinationibus aliquid accipere sub districta interdictione uetuimus. Oportet ergo, ut neque per commodum, neque per gratiam aut quorumdam suplicationem aliquos ad sacros ordines consentiatis uel permittatis adduci.]

Dictum

Causarum uero merita accipienda sunt, ut et is, qui postulat, mereatur accipere, et fidei suae professionem prius iuramento confirmet, et apostolicis decretis atquesinodalibus statutis se obediturum nichilominus caueat. Pallio autem non nisi certis diebus et intra ecclesiam ad missarum solempnia cuiquam metropolitano uti licebit.

Unde Iohannes Episcopus Williberto Agripinensi Episcopo 22

Caput 4

Nisi post consuetam fidei professionem pallium dari non debet.

Optatum tibi pallium nunc conferre nequiuimus, quia fidei tuae paginam minus quam oportet continere reperimus,cum uidelicet nullam in ea sanctarum uniuersalium sinodorum, in quibus fidei nostrae simbolum continetur, nec decretalium Pontificum Romanorum constitutorum secundum morem feceris mentionem, sed nec illam propria subscriptione munieras, nec aliquem, qui hanc iureiurando firmaret, miseras .

Caput 5

Qui pallium desiderat accipere, prius illicita a se amouere promittat.

Item Gregorius Aregio Episcopo Francorum, [lib. VII. epist. m.] In ea Sinodo, quam contra symoniacam heresim per fratrem et coepiscopum nostrum Siagrium decreuimus congregari, sanctitatem uestram uolumus interesse, atque eidem fratri ita pallium, quod transmisimus, tribui, si prius sepromiserit illicita, que prohibuimus, per diffinitionem sinodi a sancta ecclesia remouere. De qua Sinodo omnemnobis subtiliter ordinem tuam fraternitatem scriptis discurrentibus uolumus nunciare, ut ipse, cuius nobis sanctitasual de experta est, nos reddat de omnibus certiores.

Caput 6

Nonnisi ad missarum solempnia archiepiscopo uti pallio licet.

Idem Vigilio Episc. Arelatensi, [lib. IV. epist. 51.] Pallium tibi transmisimus, quo fraternitastua intra ecclesiam ad sola missarum solempnia utatur.

Caput 7

De eodem.

Idem lohanni Rauennati Episcopo, lib. II. epist. 54. Indict. ii. Non multum temporis interuallum est, quod quedam nobis de tua fraternitate fuerunt nunciata, de quibus uobis,ueniente illuc Castorio, notario sanctae, cui Deo auctore presidemus, ecclesiae, subtiliter nos indicasse meminimus. Peruenerat namque ad nos quedam in ecclesia uestra contra consuetudinis atque humilitatis tramitem geri, que sola (ut bene nostis) est offitii sacerdotalis erectio. Que si sapientia uestra mansuete, uel cum episcopali suscepisset studio, non de illis accendi debuerat, sed oportuerat te hec eadem cum gratiarum actione corrigere.]

Caput 8

De eodem

Idem Iohanni Episcopo Rauennati, [in eadem epistola] Contra morem est ecclesiasticum, si non patientissime toleratur (quod a nobis absit) etiam iniusta correptio.

Et infra: §. 1. Illud, frater karrissime, tibi non putamus ignotum, quod prope de nullo metropolitano in quibuslibet mundi patribus sit auditum, extra missarum tempus usum sibi pallii uendicasse. Et quod bene hanc consuetudinem generalis ecclesiae noueritis, uestris nobis manifestissimis epistolis significastis, quibus preceptum beatae memoriae decessoris nostri Iohannis Papae nobis in subditis transmisistis adnexum, continens omnes consuetudines ex priuilegio decessorum s nostrorum concessas uobis uestraeque ecclesiae debere conseruari». Confitemini igitur aliam esse generalis ecclesiae consuetudinem, postquam ea, que geritis, uobis ex priuilegio uendicatis. Nulla ergo nobis in hac re, ut arbitramur, poterit remanere dubietas. Aut enim mos omnium metropolitanorum et m tua est fraternitate seruandus, aut, si tuae ecclesiae aliquid specialiter dicis esse concessum preceptumue aprioribus Romanae urbis Pontificibus, quod hec Rauennati ecclesiae sunt concessa, a uobis oportet ostendi. Quod sihoc non ostenditur, restat, postquam talia agere neque consuetudine generali neque priuilegio uendicas, usurpassete conprobes quod fecisti.

Et infra: §. 2. Decorari palliouolumus forsan moribus indecori, dum nichil in episcopali ceruice splendidius fulget quam humilitas. Oportet ergo fraternitatem tuam, si honores suos sibi quibuslibet argumentis stabili proposuit mente defendere, aut generalitatis usum ex non scripto sequi, aut ex scripto p priuilegiisse tueri. Quod si postremo nichil horum est, aliis metropolitanis huius te prebere nolumus presumptio nisi exemplum.

Dictum

Priuilegia quoque semper cum usupallii debent concedi.

Unde idem Gregorius Siagrio Episcopo Augustodunensi, [lib. VII. epist. 112.]:

Caput 9

De eodem

Rationis ordo omnino nos admonet, ut cum usu pallii aliqua largiri priuilegia debeamus. Sed quoniam cumhonoris augmento cura quoque sollicitudinis debet excrescere, ut cultui uestium actionis quoque ornamenta conueniant, oportet, ut enixius in cunctis studiis uestra se fraternitas exerceat, et circa subiectorum actus sit uigilans.

Caput 10

Usus pallii conceditur, et antiqua priuilegia innouantur.

Idem Iohanni Episcopo primae lustinianae Illirici, [lib. IV. epist. 15.] Pallium uobis ex more transmisimus, et uices uos apostolicae sedis agere iterata innouatione decernimus.

Caput 11

De eodem.

Idem Episcopis Epiri, [lib. V. epist. 7. Indict. 14.] Scriptorum uestrorum insinuatio, fatres karissimi, patefecit, Andream Nicomedianae ciuitatis episcopum Deo propitio solempniter ordinatum, cui pallium nos direxisse cognoscite, atque cuncta priuilegia concessisse,que predecessores nostri eius predecessoribus contulerunt.

PrevBack to TopNext