Text List

Quaestio 1

QUESTIO 1

Dictum

De prima questione sic diffinitur in Concilio Ylerdensi , [cap. 3.]:

Caput 1

Basilica , que consecratur , a diocesiana lege non segregetur.

Si ex laicis quisquam a se factam basilicam consecrari desiderat, nequaquam eam sub monasterii specie, ubi congregatio non colligitur, a diocesiana lege audeat segregare.

Caput 2

Ecclesiae cum dotibus suis in episcopi potestate consistant .

Item ex Concilio Tolletano III. [c. 19.] Sic quidam contra omnem auctoritatem ecclesias, quas edificauerint, postulant consecrari, ut dotem, quam eidem ecclesiae contulerint, censeant ad episcopiordinationem non pertinere. Quod factum taliter in preterito corrigatur, ut et in futuro ne fiat prohibeatur, et omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.

Caput 3

Ecclesiae et omnia iura earum ad episcopi ordinationem pertinent .

Item ex Concilio II. Cabillonensi. Decretum est ut omnes ecclesiae cum dotibus suis, et decimis, et omnibus suis, in episcopi potestate consistant, atque ad ordinationem suam semper pertineant.

Caput 4

Unaqueque parrochia episcopi prouisione regatur .

Item Leo IV. [in epistola ad Episc. Britanniae, c. 2.] Regenda est unaqueque parrochia sub provisione ac tuitione episcopi per sacerdotes uel ceteros clericos, quosipse cum Dei timore preuiderit cui iure pertinere uidetur, et circuire, ut sibi necessarium uisum fuerit ecclesiasticautilitate cogente.

Caput 5

Iudicio et potestate episcopi res ecclesiasticae gubernentur.

Item ex Concilio Antioceno , [c. 24.] Quecumque res ecclesiasticae sunt conuenit cum omni diligentia et bona fide, que Deo debetur, qui omniapreuidet et cuncta iudicat, gubernari et dispensaricum iudicio et potestate episcopi, cui totius plebis animaeuidentur esse conmissae.

Caput 6

Basilicarum conditores in rebus ecclesiarum nullam se potestatem habere cognoscant.

Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 32.] Nouerint conditores basilicarum, in rebus, quas eisdemecclesiis conferunt, nullam se potestatem habere, sediuxta canonum instituta sicut ecclesiam, ita et dotemeius ad ordinationem episcopi pertinere.

Caput 7

De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi [I. c. 17.] De his, que parrochiis in terris, uineis, mancipiis atque peculiis quicumque fideles obtulerint, antiquorum canonum statuta seruentur, ut in episcoporum potestate consistant. De his tamen, que altario accesserint, tertia pars fideliter episcopis deferatur.

Caput 8

De his , que altario offeruntur , medietatem sibi episcopus uendicet.

Item ex eodem , [c. 16.] Antiquos canones relegentes priora statuta credimus renouanda, ut de his, que in altario oblationes fideliumconferuntur, medietatem sibi episcopus uendicet, et medietatem sibi dispensandam secundi gradus clerus accipiat tam de propriis prediis, quam de omni commoditate in episcoporum potestate durantibus.

Caput 9

De episcopis , qui diocesim suam uisitare contempnunt et ad redimendas mansiones , que uisitantibus debentur , clericos cogunt.

Item ex Concilio Tolletano Relata est coram sancta Sinodo querimonia plebium, quod sint quidam episcopi nolentes ad predicandum uelad confirmandum suas per annum parrochias circuire, qui tamen exigunt, ut mansiones, quibus in profectione utidebuerant, alio precio redimant qui parare debent.Que duplex infamia, negligentiae et auaritiae sanctaeSinodo magno fuit horrori. Statuerunt itaque, ne quisultra exerceat id cupiditatis ingenium, et ut sollicitioressint episcopi de suis gregibus uisitandis.

Caput 10

Annuis uicibus ecclesiae ab episcopis uisitentur.

Item ex Concilio Terraconensis [c. 8.] Decreuimus, ut antiquae consuetudinis ordo seruetur, et annuis uicibus ab episcopo dioceses uisitentur, et si quaforte basilica fuerit reperta destituta, ordinatori eiusreparari precipiatur, ab episcopis autem tertia pars ex omnibus" accipiatur sicuti antiqua traditione nouimus esse statutum.

Dictum

Si autem episcopus inualitudine in-peditus dioceses suas per semetipsum uisitare non poterit , uisita-tionis offitium aliis conmittat.

Unde in Tollet ano Concilio IV. [c. 35.] legitur :

Caput 11

Inualitudine grauatus episcopus uisitationis offitium aliis conmittat.

Episcopum per cunctas dioceses parrochiasque suas per singulos annos ire oportet, ut exquirat, quo unaquequebasilica in reparatione sui indigeat. Quod si ipse autlanguore detentus aut aliis occupationibus inplicatusadinplere nequiuerit, presbiteros probabiles autdiacones mittat, qui et redditus basilicarum, et reparationes, et uitam ministrantium inquirant.

Dictum

Visitantes autem episcopi quid aclericis suis exquirere debeant, et quid eos docere, in Concilio Bracarensi /J. [cap. 1.] sic statutum legitur:

Caput 12

Que uisitantes episcopi a clericis suis exquirere debent.

Placuit omnibus episcopis, ut per singulas ecclesias episcopi et per dioceses ambulantes primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant uel missarum, et qualiter quecumque offitia in ecclesiaperagant. Et si recte quidem inuenerint, Deo gratias; sin autem minime, docere debent ignaros, et hoc modis omnibus precipere, sicut antiqui canonesiubent, ut ante dies uiginti baptismi ad purgationemexorcismi cathecumini currant, in quibus uiginti diebusomnino cathecumini symbolum, quod est, , Credo in DeumPatrem omnipotentem/ specialiter doceantur. Postquam ergo hoc suos clericos discusserint uel docuerintepiscopi, alia die, conuocata plebe ipsius ecclesiae, doceantillos, ut errores fugiant ydolorum, uel diuersa crimina, idest homicidium, adulterium, periurium, falsum testimonium et reliqua peccata mortifera, et quod nolunt sibi fierialteri ne faciant, et ut credant resurrectionem omnium et diem iudicii, in quo unusquisque secundumopera sua recepturus sit. Et sic postea episcopus deecclesia illa proficiscatur ad aliam.

Item Ieronimus ad Damasum Papam [de oblationibus altaris]:

Caput 13

Oblationes ecclesiae laicis usurpare non licet

Quia sacerdotes pro omnibus orare solent, quorum elemosinas et oblationes accipiunt, qua fronte presumunt laici oblationes, quas Christiani pro peccatis suisofferunt, uel ipsi comedere, uel aliis concedere, cum ipsinon debeant ex offitio pro populo orare? Ob hoc, Papagloriose, mittere oportet illos presumptores in excommunicationem perpetuam, uts ceteri metum habeant, et amplius hec in ecclesia non fiant.

Caput 14

Minime auferantur a laicis oblationes altaribus uel crucibus factae.

Item Calix tu s Papa [II.] Sanctorum Patrum canonibus consona sancientes, oblationes de sacratissimo et reuerentissimo altari B.Petri, et Saluatoris, et S. Mariae rotundae, aut de Dauliis ecclesiarum altaribus siue crucibus, a laicis auferri penitus interdicimus et sub districtione anathematis prohibemus, et ecclesias a laicis incastellari aut in seruitutem redigi auctoritate apostolica prohibemus.

Caput 15

Ecclesiarum oblationes sub laicorum dominio non detineantur .

Item Dama sus Papa Hanc consuetudinem, que contra sanctam ecclesiam catholicam augeri uidetur, omnino interdicimus, ut nullo modo umquam ullo tempore oblationes, que intra sanctam ecclesiam offeruntur, sub dominio laicorum detineantur. Sed tantummodo sacerdotibus, qui cottidie Domino seruire uidentur, illis solis licet comedereet bibere, quia in ueteri testamento prohibuit Dominuspanes sanctos comedere filiis Israel, nisi tantummodo Aaron et filiis eius, qui longe erant ab istis panibus, qui nunc in sancta ecclesia offeruntur, quia illi sub umbra legiserant, qui uero modo sub gratia Spiritus sancti toto mundo euangelio coruscante lucidiores esse uidentur. Qua fronte aut qua consciencia oblationes uultis accipere, qui uix ualetis pro uobis, nedum pro aliis Deo preces offerre? quia prauum est et contra preceptum dominicum detrimentum suae animae infert qui illud agere conatur, quod ei nulla ratione conceditur. Quia omnibus sanctis Patribus nostrisque prioribus placuit hanc sanctionem fieri, et nos similiter in eisdem persistere uolumus, ut nullus audeat irritum facere hoc, quod constitutum est, si inperpetua dampnatione noluerit persistere. Si quis uero contra hanc regulam nostram et contra regulam sanctorum Patrum CCC., qui in Niceno concilio hoc constituerunt, temerarius presumptor fuerit, et ulterius s oblationes de sacris ecclesiis molitus auferre fuerit, sub anathematis uinculo sit colligatus et condempnatus. Responderunt omnes: Fiat, fiat.

Dictum

Premissis auctoritatibus ecclesiae cum omnibus rebus suis ad episcopi ordinationem pertinere monstrantur , et tamecclesiae quam oblationes et facultates earum a laicorum dispositione probantur esse inmunes.

PrevBack to TopNext