Text List

Quaestio 2

QUESTIO 2

Dictum

Sed cum in episcoporum potestate facultates ecclesiae constitutae esse dicantur , potestas dispensandi intelli-genda est , non distrahendi uel dilapidandi

Unde in Agat en si Concilio [c. 7.] legitur :

Caput 1

Res ecclesiae aliquo modo alienare episcopis non licet.

Casellas uel mancipiola ecclesiae episcopi, sicut priscacanonum precepit auctoritas, uel uasa monasterii quasiconmendata fideli preposito, integro ecclesiae iure possideant, id est ut neque uendere, neque per quoscumquecontractus res, unde pauperes uiuunt, alienare presumant.Quod si necessitas conpulerit, ut pro ecclesiae necessitateaut utilitate uel in usufructu, uel indirecta uenditionealiquid distrahatur, apud duos uel tres conprouinciales autuicinos episcopos causa, que necesse sit uendendi, primitus conprobetur, ut, habita discussione sacerdotali, eorum subscriptione que facta fuerit uenditio uel transactio roboretur. Aliter facta uenditio uel transactio nonualebit. Minus s uero utiles possessiones peregrinis uelclericis saluo iure ecclesiae in usum prestare permittimus.

Dictum

Codicis lib. A de sacrosanctis ecclesiis , Inp. Iustinianus: excepta uidelicet causa captiuitatis.

Caput 2

Inp. Leo Ea enim, que ad beatissimae ecclesiae iura pertinent, tamquam ipsam sacrosanctam et religiosam ecclesiam intacta uenerabili ter conuenit custodiri.

Constitutio noua.

Hoc ius porrectum est ad omnem locum uenerabilem, omneque collegium, quod actio pia constituit, ut nec ignorentur, et perpetuo seruentur" in hiss inmo-bilibus, que ab inperiali domo predictis locis applicantur. In ceteris eatenus excipitur, si debitum urget.

§. 1. Et habet superflua uasa, nec aliunde soluere ualet, nequid inmobile alienetur uel distrahatur, ea, gestis habitiscoram eo, cuius est loci ordinatio, aliis scilicet locisuenerabilibus, uel conflata cuilibet uendantur. Quiautem hec accipitP citra q hanc obseruationem, his-dem penis subiaceat, que in rebus inmobilibus proditaesunt. Si autem debitum ex mobilibus solui non ualet, primo res inmobiles speciali dentur pignori, cuius fructus creditor sibi reputet tam in sortem quam in usurasusque ad quartam centesimae. Quod si nolit b tunc ordinator domus apud eum, a quo ordinatur, habitis absquedispendio gestis iuret, maiore parte ibidem seruientiumconsentiente, et debitum urgere, nec ex mobilibus soluiposse. Quo subsecuto, per uiginti dies rem ecclesiaeesse uenalem sit publice notum, ut plus offerenti detur, precio modis omnibus pro debito dando. Aliter enim resemptori non conceditur, et hoc inscribatur nil esse factumin ea re ad dampnum diuinae domus. Emptore noninuento, res estimata districte creditori detur in solutum, addita in precio decima parte uniuersae estimationis etaccedente consensu ordinatoris et maioris partis ibidemseruientium. Sit tamen ea res mediocris inter ceteras, inspecta ipsius qualitate, et quantitate, et onere. Et is creditor hic intelligatur, qui quod credidit probat in utilitates religiosae domus processisse.

§. 2. Sicut autem alienatio rerum ecclesiae interdicitur, ita prohibetur, ne quasterilis ei detur possessio aut alias onerosa, ueluti nominefiscaliumy.

§. 3. Item predium propter onus fiscalium inutile alienatur gestis ut supra conficiendis, eteodem iuramento prestito, id est quod alia de causa nonalienatur, nisi ut inmunitas eiusdem uenerandae domusseruetur.

§. 4. Sed et permutare principi possuntpro re maiori, uel equali, si respublica hoc exposcit, pragmatica forma super hoc precedente.

§. 5. Itemsibi inuicem recte permutant cum utriusque indempnitate, eorum scilicet consensu, qui et supra referuntur.

§. 6. Perpetua quoque emphiteosis in hisrebus permittitur, si res in eorum geritur presentia, quibus hoc assignatur lege, iurantibus his, quorum interest, exeo contractu nichil ad lesionem diuinae domus effici, solitoredditu ipsius rei, qui fuit, cum diuino iuri dedicaretur, non inminuendo nisi in sextam partem, aut si ob clademdiminuta fuerit, tunc constante “ nunc pensione in emphi-teosim detur. Quod si res preciosa quidem est, parumtamen aut nichil prestet pensionis, res subtiliter esti-manda est, ut ex hoc iusta pensio constituatur. Eatamen sola dantur in emphiteosim, que ad hoc congruauidentur yconomo et aliis gubernatoribus.

§. 7. Qui remhuiusmodi conductam uel in emphiteosim acceptam feceritdeteriorem, aut canonem per biennium non soluerit, repelli pp potest, ut tamen , soluat totius temporis pensionem, et id, in quo rem lesit, resarciat , non repetiturus siquid inpendit nomine meliorationis.

§. 8. Si quas ueroruinas habent memoratae domus, quas reedincare nonualent in emphiteosim dentur perpetuam, emphiteotausuro materia depositae habitationis domus, ut pensiominuatur in tertiam partem ab ea, que stantibus adhuchabitationibus colligebatur, aut, prius eo edificante, ex additis illic per estimationem pensionibus medietas detur religiosae domui.

§. 9. Quiuero res iam dictas non gratuito alienationis titulo citraformam legis accipit, rem quidem cum omni incrementomedii temporis restituat: eius autem, quod dedit, nullamaduersusyy uenerabilem locum, sed aduersus eum, quialienauit, actionem habeat. Donatarius autem et remcum omni causa restituat, et aliud tantum. Creditor quoque, restituta re pignorata, crediti actionemnon habet. Emphiteosis acceptor ab ea cadat, nec quod dedit repetat, imo statim soluat quod soluturusesset, si iure contraxisset.

§. 10. Sed melius dicituromnino denegandas esse actiones huiusmodi acceptori. Cod. lib. I. de sacros. eccl. sgg Inp. Leo:

§. 11. Si ycono-mus ecclesiae prospexerit expedire, ut cuiquam desideranti certarum possessionum atque prediorum (urbanorum uel rusticorum) ad ius ecclesiasticum pertinentium temporalis ususfructus possessio prestetur, eius tempus, quod inter utrosque conuenerit, siue in diem 'uitae suae ab eo, qui desiderat, postuletur, pacta cum eo, qui hoc elegerit, ineat yconomus, atque conscribat, per que et tempus, intra quod hoc prestari placuerit, statuatur, et manifestum sit quod quisque acceperit adinuicem.

Caput 3

Huiusmodi beneficii gratia prestando quidem ecclesiastici predii pro tempore usumfructum, post statutum autem tempus et placitum ipsorum redditum proprietatead dominium et ius ecclesiasticum recurrente firmiter.]

Conpleto uero spatio, quod inter eos fuerit constitutum, seu mortis suae tempore (si hoc quoque conuenerit) is, qui possessionem ecclesiasticam et ceterorumreddituum usumfructum habendi gratia pacto interuenientesusceperit, non minus quam alterius tantae quantitatis, quantae acceperat, redditus, cum ipsorum prediorumdominio, et rebus inmobilibus, eorumque colonis et mancipiis ecclesiae derelinquat. Nisi enim hac conditione pactainita fuerint, ea quoque non decernimus ualere.

§. 1. N. C. Hec usus prestatio locum habet in omni domoreligiosa. Quo finito res utraque pleno iure perueniat indomum iam dictam, nec tributis quidem sit grauatamaioribus ea res, que datur inuicem.

§. 2. Quibuscumque modis s aliis permittitur, interdicitur certispersonis rem huiusmodi accipere, ut yconomo eiusquecognatis.

Caput 4

Ecclesiasticarum rerum precariae qualiter fieri debeant.

Item ex Concilio Mediomatricis. Precariae a nemine de rebus ecclesiasticis fieri presumantur, nisi quantum de qualitate conuenienti datur ex proprio, duplum accipiant ex rebus ecclesiae, insuo tantum, qui dederunt, nomine, si res proprias et ecclesiasticas fructuario usu tenere uoluerint. Si autem res proprias ad presens dimiserint, ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu in suo tantum quis nomine sumat, quia sic eas quemque tractare, ut alienarum dispensatorem conuenit s, non propriarum largitorem.

§. i. Decreuit etiam sancta sinodus, et inperialis auctoritas denunciat, ut a nulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus Deo et Sanctis eius dicatis, cum ratio et usus obtineat neminem cui nonuult contra utilitatem et rationem cogi de proprio facere beneficium.

§. 2. Nec conmutationes rerum uel mancipiorum ecclesiasticorum quelibet persona sine licentia etregio consensu facere presumat.

Caput 5

De eodem

Item ex Concilio Belluacensi. Precariae de quinquennio in quinquennium secundum antiquam consuetudinem et auctoritatem renouentur.]

Caput 6

De eodem

Item ex Concilio Cartaginensi. De precariis, que a rectoribus ecclesiarum inrationabiliter fiebant, et se suosque successores pena graui obligabant, ut facta ipsorum nequiuissent dissoluere, precipimus, ut nemo successor in antecessoris sui pena sitobligatus, sed suae prouidentiae sit concessum, ut, si antecessor eius res ecclesiae inrationabiliter distribuit, ab eo adius ecclesiae eiusdem reuocentur.]

Caput 7

Res ecclesiae dispensandi potestatem habeat episcopus .

Item ex Concilio Martini Papae , [c. 16.] Episcopus habeat potestatem in rebus ecclesiae, ut dispenset necessitatem habentibus cum omni reuerentia et timore Dei. Participare etiam eum oportetque necessaria sunt. Si tamen ipse aut qui cum eo suntfratres indiguerint aliquo, ut necessitatem nullo modopatiantur, secundum Apostolum sanctum dicentem:, , Victu et tegumento, his contenti sumus." Si autemres ecclesiasticas episcopus in suas uoluntates usurpareuoluerit, aut fratribus uel filiis, uel quibuscumque propinquis suis dederit potestatem, ut per eos latenter resledantur ecclesiae, hunc oportet obnoxium esse concilio;sin aliter , episcopus uel qui cum eo sunt presbiteri autdiaconi accusentur, quia ea, que ex redditu, uel ex quolibet actu ecclesiae ueniunt, in suos usus colligunt, et pauperes fraudant et fame conficiunt, hos corripioport et secundum quod ordinatum fuerit a sancto concilio.

Dictum

Si uero contra hanc prohibitionem aliquam de rebus ecclesiae episcopum uendere contigerit, et res ipsa ecclesiae restauranda , et ipse a gradu suo eicienduss decernitur.

Unde in eodem Concilio Martini Papae , [c. 14.], legitur :

Caput 8

De episcopo , qui nulla necessitate res ecclesiae uendit

Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate conpulsus in suo clero, aut ubi forte presbiter non est, de rebus ecclesiasticis presumpserit aliquid uendere, res ipsas ecclesiae propriae restaurare cogatur, et in iudicio episcoporum deiciatur auditus et conuictus, et tamquam furti aut latrocinii reus suo priuetur honore.

PrevBack to TopNext