Quaestio 5
QUESTIO 5
Caput 1
Quomodo de rebus ecclesiae sacerdotibus testari liceat.
Nulli dubium est, quod sicut sacerdotibus res in episcopatu acquisitas nulla est 'alienandi licentia, ita deeis, quas ante habuerint, quicquid iudicare uoluerint nonuetentur. Itaque fraternitatem tuam tempore, quo ad nosfuit, conquestam esse recolimus, quod quedam mobilia, que Constantius decessor uester Luminosae ancillaeDei, et fratribus suis, testamenti serie legati titulo dereliquits, iam episcopus adquisisset, decreuissetque nos, ut, sihoc constat nullum ex his ecclesia uestra preiudiciumpateretur. Quod et uos oportet recolere, et molestiam aliquam predictae ancillae Dei non facere, nec ei sine cognitione de his, que possidet, quicquam auferre.
Caput 2
De eodem.
Idem [lib. IV. epist. 22. Cypriano Diacono]. Obitum Theodori episcopi dilectionem tuam iam credimus cognouisse. Sed quia testamentum dicitur condidisse, subtiliter te ne quid de rebus ecclesiae suae consumpsisset oportet inquirere. Et siquidem eum exinde aliquid incongrue minuisse didiceris, ita age, ut res ab eo, cuius interest, modis omnibus reparentur.
Caput 3
Que monasteriis ab episcopo conferuntur reuocari non debent.
Item Gregor ius Marini ano Episcopo Rauennati, [lib. V. epist. i.] Quia Iohannes quondam decessor tuus sepius a nobis expetiit, ut ea, que in monasterio illo contulerat, quod iuxta ecclesiam S. Apollinaris ipse construxerat, nostradebuissemus auctoritate firmare, et hec facturos nos essepromisimus, fraternitatem uestram necessarium preuidimus adhortandam, ut nichil de his, que illic contulitatque constituit, aliquo modo patiatur inminui, sed omniafirma stabilitate studeat seruari. Huius igitur monasteriiet collectarum illic rerum quia in testamento, quod condidit, fecisse noscitur mentionem, sciendum uobis est, nonnos ideo ea confirmasse, quoniam suppremam eius sequimuruoluntatem, sed quia hoc ei (sicut diximus) uiUenti promisimus. Hec itaque omnia sic sollicite fraternitas uestrainplere festinet, quatinus et que in suprascripto monasterioconstituit et a nobis sunt firmata seruentur, et illa, quein dampno dari uel fieri per testamentum suae decre-uerit ecclesiae, nullam, prohibente lege, obtineantfirmitatem.
Caput 4
Que ante suam ordinationem, uel post, hereditaria successione quesiuit episcopus, cui uult derelinquat .
Item ex Concilio S palensi. Fixum abhinc et perpetuo mansurum esse decreuimus, ut episcopus res sui iuris, quas aut ante episcopatum, autcerte in episcopatu hereditaria successione acquisiuit, secundum auctoritatem canonicam cui uult conferat et quicquid de eis uult, faciat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus ecclesiae aut suo, aut alterius nomine conparauerit, decreuimus, ut non in propinquorum suorum, sed ecclesiae, cui preest, iura de-ueniant.
Caput 6
Episcopo intestato ecclesia succedat ex integro.
Sicubi defunctus fuerit episcopus intestatus, post hanc diffinitionem a presbiteris eius et diaconibus de rebus ipsius breuis conscriptio fiat a minimo usque ad maximum, id est de utensilibus et omni supellectile, ita tamen, ut si quis exinde uel presumpsisse aliquid, uel occultetulisse fuerit conuictus, secundum furti tenorem restituat uniuersa.