Quaestio 4
QUESTIO 4
Caput 1
De his, qui de suis et ecclesiae rebus aliqua adquisisse noscuntur.
Sacerdotes, uel quilibet quibus ecclesiasticarum rerum cura conmissa est, quecumque amministrationis suae tempore emerint, si de rebus propriis uel uile uel karumhabuerint, ad ecclesiae nomen, cui presunt, cartarum conficere instrumenta procurent, non enim iustum est, ut ecclesia quem suscepit externum efficiat in alieno diuitem, et in suo retineat fraudatorem.
§. i. Hii uero, qui suarum rerum noscuntur habere conpendium, ex omni re, quam postordinationis suae diem uisi sunt conquisisse, siue nulla siuealiqua sint instrumenta confecta, conpensatione tam sui iuris quam ecclesiasticarum rerum habita, si se utrius querei quantitas exequauerit, inter ecclesiam et decedentis heredes equo iure conquisitio pertinebit.
Dictum
Caput 2
Resarciantur detrimenta sacerdoti uel ecclesiae, que alterius occasione alter senserit.
Quicumque sub hoc neglectu res diuinas laborare distulerit, speciali placito distringendus est, ut si de rebus seu augmentis ecclesiae questum laboribus suis proprieauxit, et ex hoc ecclesiasticis rebus aut neglectum laboris exhibuit, aut minorationem uel perditionem induxit, quicquid in rebus ecclesiae minuit illi restituat, ex cuius rebus atque suffragiis suos conuictus fuerit ampliasse labores. Quod si aliquid pro utilitatibus ecclesiae aut substantiae expendit, aut dispendii uel perditionis quippiam pertulerit, si hoc conprobare potuerit, totum illi a rebus ecclesiae eiusdem reformabitur, pro cuius utilitate id expendisse probatur.