Text List

Quaestio 1

QUESTIO I.

Dictum

Quod priori ecclesiae hec omnia iure persoluenda sint , actores his argumentis probare contendunt . Constatunamquamque baptismalem ecclesiam habere diocesim sibi legitimeassignatam, sicut et parrochiales ecclesiae habent parrochias distributas.

Unde Dionisius Episcopus Seuero Episcopo, [ep. II.]:

Caput 1

Singuli sacerdotes proprias debent habere ecclesias.

Ecclesias singulas singulis presbiteris dedimus; parrochias et cimiteria eis diuisimus, et unicuique ius proprium habere statuimus, ita uidelicet, ut nullus alterius par-rochiae terminos aut ius inuadat, sed unusquisque terminissuis sit contentus, et taliter ecclesiam et plebem sibi con-missam custodiat, ut ante tribunal eterni iudicis ex omnibus sibi conmissis rationem reddat, et non iudicium, sed gloriam pro suis actibus percipiat.

Dictum

In diocesi autem designata quecumque predia coluntur, prouentus decimationum baptismali ecclesiae assignatusdebet persolui . Quia ergo predia hec intra terminos nostraediocesis continentur, et prouentus decimationum nobis legitimeassignatus nostrae persoluendas est ecclesiae.

§. 1. His ita respondetur: Decimae a Deo constitutae sunt per Moysen, ut persoluerentur a populo filiis Leui pro ministerio, in quo deseruiebant ei in tabernaculo. Non accipiebant filii Leui decimas, nisi ab eis, pro quibus offerebantpreces et sacrificia. Quia ergo nos seruimus Domino in tabernaculo, offerendo pro istis preces et sacrificia, et ipsi debent nobispersoluere decimas et primicias.

§. 2. Item, cum decimae darentur filiis Leui, non electione offerentis persoluebantur, ut contempto Leuita, qui secum erat, ipse eligeret cui uellet decimas dare.Nam dictum est; „Leuita, qui tecum moratur et intra murosurbis tuae habitat, comedet eas. Ideo etiam ex singulistribubus duitates ad habitandum acceperunt, ut unaqueque tribusillis persolueret decimas, qui secum erant. Nam Moyses precepit filiis Israel, {sicut legitur in Deuteronomio): „In loco, quem elegerit dominus Deus uCster, ut sit nomen eius in eo, illuc omnia, quae precipio, conferetis holocausta, et hostias, et decimas, et primicias manuum uestrarum, et quicquid pre-cipuum est in muneribus % que uouistis Domino. Ibi epulabiminicoram Domino Deo uestro uos et filii ac filiae uestrae, famuli et famulae uestrae, atque Leuites\ qui in uestris urbibus conmorantur . Neque enim habet aliam partem atquepossessionem inter uos .

Et infra: §. 3. „ Decimam frumentiet uini et olei° primogenita armentorum et pecorum, etomnia, que uoueris, et sponte offerre nolueris, et primicias manuum tuarum coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quemelegerit Dominus Deus tuus, tu , et filius tuus, et filia tua, ser-uus et ancilla p, atque Leuites qui manent in urbibustuis .

§. 4. Quia ergo nos intra muros urbis istorum sedemus, et eis habitatione iuncti sumus, rite ab eis decimas accipimus.Item ait Propheta : „ Producens fenum iumentis, et herbamseruituti hominumFenum et herba ex terra producitur: sedquibus? iumentis rigantibus eam, hominibus colentibuseam, et in hoc seruientibus ipsi. Jtem Apostolus: „ Communicetautem is, qui cathezizatur uerbo, ei, qui se cathezizat. HocGalatis. Corinthiis autem probat specialiter sibi deberi sumptus, quia eis spiritualia ministrauit, dicens: , , Si seminauimus uobis spiritualia, magnum est si uestra carnalia metamus ?Item: „Si alii participes uestrae potestatis facti sunt, cur nonmagis et y nos? Item: Quis plantat uineam, et de fructu eiusnon edit? Nos plantauimus uineam, et uos uultis edere fructuseius? Item precepit Dominus Moysi, ut nemo mittat falcemin alienam messem. Hec messis nostra est, et uos uultis in eamfalcem mittere? Item: „Non alligabis os boui trituranti . Nossumus boues triturantes: queritis uos alligare os nostrum, etde nostra tritura uictum uobis queritis? Item Apostolus : „ Qui altario seruiant de altario uiuantP Sed numquid de eo, cui non seruiant ? Item: „ m sacrario operantur cum sacrarioparticipant. Sed numquid cum illo, quo non operantur? Nos seruimus altario, wo.9 g? participare uultis, nos uero uacuos et inanes dimittere queritis? Item Apostolus : „ Laborantemagricolam prius oportet suscipere de fructibus suis:“uos autem econtra queritis? Nos sumus agricolae laborantes, uos primum uultis percipere de fructibus nostris? immo non primum, quia nec ultimum nobis relinquere uultis. A prioribus enimincipientes paullaiim serpitis, et totum usurpare contenditis, utpro uobis uideatur dictum: , , frustatim lupus comedit agnum .“ Item : „ Quis umqam suis militat stipendiis? quis pascit gregem, et de lacte eius non edit?” Nos militamus: et uos stipendia nostraemiliciae uobis queritis? Nos gregem pascimus: et uos lac eius etlanam accipere uobis uultis? S aper e est de alieno labore uic-tum querere, si sapere est uelle quod non possis.

§. 5. Item Dominus dixit discipulis suis: „In quamcumque domum in-traueritis, in eadem manete, edentes et bibentes que apud illos sunt.Cum autem intraueritis, primum dicite: Pax huic domui.” iVosdomum hanc ingressi sumus, ei pacem obtulimus: uos autemalieno cibo quasi otiosi pasci gaudetis? Videte, ne in uobis uertatur illud: „Videtess quid faciat otium et alienus cibus.

§. 6. Item Propheta : „ Sumite psalmum et date tympanumPIsti a nobis sumunt psalmum: et uos ab eis queritis tympanum?

§. 7. Item Leo IV.: „De decimis non tantum nobis, sed etiammaioribus iusto ordine uisum est plebibus tantum, ubi sacrosancta baptismata dantur, debere dari

§. 8. Quibus autemplebibus debentur? illis, a quibus baptisma accipiunt, an aliis? Nos eos baptizamus, et uos ab eis decimas sumitis? Honesta “ interpretatio est: utinam inueniatis qui sic pro uobis interpretentur. Quia nos ergo rigamus populum hunc, imbrem doctrinaeei ministrantes, quia colimus eum uomere predicationis, cordaeius ad fidem aperientes, si non uultis sinere, uel patiminieum nobis fructificare, et qualia uobis fieri non uultis nobis inferre cauete, ne, si pergitis dicere que uultis, audiatis que nonuultis.

§. 9. Ad hec: Callida quidem et multipliciargumentatione nostra iura auferre contenditis, ita ut, si fidesuerbis adhiberetur; non uerba pro uerbis, sed res pro uerbis reportaretis. Sed Deo propicio, si uerba dedistis, uerba recipietis.

§. 10. Arguitis nos, quod ea, que uobis debentur, subripere que-rimus, quia nostra persequimur. Sapientis quidem et philosophico ore prolata sententia; suum persequi est aliena rapere?Unde ad uos hec sententia manauit, nisi quia tanto ardore nostraconcupiscitis, ut uestra putetis uobis auferri, cum nos nostraconsequimur? Unde, cum causa nostra debitum finem sortitafuerit, exclamabitis : , , Ah miser, crucior tantum bolum esseereptum ex faucibus.” Sed uidete, ne dampnum effusi unguentiuobis recompensare queratis. Constituistis uos plantatores uinea-rum, fossores agrorum, trituratores arearum, rigatores camporum, multa alia offitia huiusmodi uobis assumpsistis, et debitauobis obsequia a nobis subtrahi conquesti estis. Sed nonnegamus quod uestrum est. Boui trituranti paleae et integumenta pp seruantur. Sint hec uobis, et grana nobis relinquite. Pastinatores uinearum, fossores agrorum, rigatores camporum qq, diurna mercede accepta, prouenientes fructus dominisrelinquunt. Vos ergo recepta mercede uestri operis in cottidianisoblationibus, et aliis obsequiis, que pro spiritualibus, que a uobisaccipiunt, cottidie deferuntur prouenientes fructus decimationumet primiciarum nobis relinquite.

§. 11. Item precepit Dominus discipulis suis, ut comederent et biberent ea, que apud auditoressuos erant, sed non iussit eis, ut dominos de (domibus suis eicerent, et rebus suis expoliarent . Non facile inuenies s qui tales hospites libenter suscipiant. Mus in pera, ignis in sinu, serpens in gremio male suos remunerant hospites. Unde in prouerbiis dicitur: „Qui serpentem in sinu suo nutrit, percutietur abeo.” Tales inueniatis uobis hospites, quales nobis esse uultis.Non sufficit uobis edere et bibere que in domo nostra sunt, dumcottidianos fructus oblationum percipitis, ex quibus uictum etuestitum habeatis, quibus cum Apostolo deberetis esse contenti; sed non uultis, quia imitatores eius non estis; potiusde 105 ww domo nostra expellere, et rebus nostris nos penitus expoliare contenditis, dum nec etiam horum decimationes nobis relinquere uultis,

§. 12. Ut autem uniuersaliter omnia colligantur, cuncta, que pro uobis inducta sunt, siue de laborante agricola, siue de eo, qui suis stipendiis non militat, ad hunc articulum deferimus, ut fructum uestri operis, quem adeo recipere contenditis, in oblationibus et cottidianis obsequiis istorum recipiatis, decimationes uero eorum, que nobis debentur, intactas nobis relinquite, ne, dum queritis usurpare quod uestrum non est, iustaanimaduersione etiam illud cogamini amitterre, quod uobis aliquomodo uidebatur conpetere.

§. 13. Quod autem hae decimationesnullo iure uobis debeantur, facile probabimus yy. Dicitur enimin quodam concilio: „ 67 quis laicus, uel clericus, seuutriusque sexus persona proprietatis suae loca etc.” sicut in eodemcapitulo in causa monachorum notata inueniuntur. Si ergo laicus, uel clericus, uel quelibet persona, loca suae proprietatis uendensaut donans, prouentum decimationum ab ecclesia, cui legitimeassignatus est, nullo modo potest abstrahere, nec isti de diocesitranseuntes ad diocesim decimas suorum prediorum, que intraterminos nostrae parrochiam continentur, nobis auferre possunt.Quantum enim ad ius percipiendarum decimarum attinet, idem estpossessorem de diocesi ad diocesim transire, quod possessionem dediocesiano ad diocesianum transferre.

PrevBack to TopNext