Quaestio 2
QUESTIO 2
Dictum
Dictum
At illi econtra: Cuius auctoritate nobis silentium inponitis, eius auctoritate claudimus uestra ora. Ait enimidem Gelasius: „ Nulla presumptione statum parrochiarumetc. Si ergo temporalis obiectio diocesim semel constitutamdiuellere non potest, patet, quod nec uobis patrocinabitur, ut, statum nostrae parrochiae mutantes, decimationes quondamnobis legitime assignatas uindicabili usurpatione uobis uendicetis.Quomodo autem distinguendae sint hae auctoritates, in causamonachorum inuenietur.
Caput 2
In sepulcro parentum filii sunt collocandi.
Ebron dicitur esse ciuitas trium uirorum, quia in ea sepulti sunt tres patriarchae, in spelunca duplici cum tribus uxoribus suis, id est Abraham et Sara, Ysaac et Rebecca, Iacob et Lia, preter ipsum Adam et Euam uxorem suam.Tobias dicit aa filium suum: „ Cum acceperit Deus animammeam, corpus meum sepelies, et honorem habebis matri tuaeomnibus diebus , et cum ipsa conpleuerit tempus suum, sepelies eam iuxta me in uno sepulcro.
Dictum
Item Ioseph , moriens in Egypto, rogauit fratres suos, ut tempore suae uisitationis ossa sua secum deferrent, et insepulcro patrum suorum ea collocarent.
§. i. Item, dictum estProphetae , qui contra preceptum Domini prohibitus comederat in Bethel: „Non inferetur cadauer tuum in sepulcropatrum tuorumP
§. 2. Item. De nonnullis legitur in libroRegum: „ Obiit et appositus est ad patres suos , hoc est in sepulcro patrum suorum.
§. 3. Item. In nouo testamentolegitur B. Philippus edificasse sibi sepulcrum., in quo ipse et filiaeeius quieuerunt.
§. 4. Item. B. Seuerus Rauennatum archiepiscopus tumulum fieri iussit, in quo se, et uxorem, et filiam collo-cauit.
§. 5. His omnibus exemplis colligitur, quod in sepulturaparentum corpora filiorum collocanda sunt. Quia ergo parentesistorum apud priores ecclesias sepulti sunt, et hi apud easdem debent tumulari.
§. 6. Econira Adam , ut asseritis, in ciuitateArbeae tumulatus est. Sed numquid omnes filii eius sepulti suntibi? tanta multitudo humani generis tam breui tumulo non tamfacile posset includi.
§. 7. Item Abraham ibi sepultus est. Sednumquid Ismahel, et Madai, et alii, quos de Cethura genuit, ibi sepulti sunt?
§. 9. Item Iacob ibi collocatus est.Sed numquid aliquis filiorum eius preter Ioseph cum eosepultus est ? Rachel quoque non in Ebron, sed iuxta Bethleemtumulata legitur. Exemplo igitur istorum liquet, quod liberumest filiis sepeliri in sepulcris patrum suorum, et liberum est eisalibi pro locorum et temporum oportunitate corpori suo hospitiuminuenire. Non ergo hoc exemplo isti coguntur sepeliri in sepulcris patrum suorum.
§. 10. Item, que legibus diffinita sunt mutare non licet. Que autem legibus expressa non sunt arbitrium secuntur humanae uoluntatis. At legibus diffinitum est quibus decimae sint persoluendae, et ideo danti mutare non licet. Ubi autem quisque tumulandus sit, legibus expressum non est, et ideo in uoluntate tumulandi cqnsistit.
Dictum
Caput 5
Seruus testamentum facere non potest.
Illud etiam sinceritatem tuam uolumus non latere, ad nos fuisse perlatum, quod Ampliatus conductor, quem non solum seruum constat esse ecclesiae, sed ita rationibusa multis temporibus inplicatum, ut, etiam si esset ingenuus, donec ratiocinia cuncta deduceret, modis omnibus' obnoxius haberetur, ausu temerario molitus fuerit paginamcondere testamenti, cuius omne peculium ecclesiastico iuri legibus non dubitetur obstrictum. Quapropter his presymptionibus uice nostra tua fraternitas contradicat, nec fieri prorsus aliqua subreptione permittat. Ac si eidem quicquamhumanitus forte contigerit, quia grandeuus esse memoratur, mox eius sine dilatione substantiam precipiat unanimitas tua filiis eius dumtaxat, quibus patrimoniumprobatur esse conmissum, sub fideli descriptione contradi, donec temporibus uniuersis, quibus hoc patrimonium gubernasse cognoscitur, partes dominicas redderecogatur indempnes.
Dictum
Caput 6
Ubi quisque eligere sepulturam sibi debet .
Ubicumque temporum uel locorum facultas tulerit, apud maiorem ecclesiam, ubi sedes est episcopi, sepulturae celebrentur. Si autem propter temporis uel loci asperitatem hoc difficile uisum fuerit, apud ecclesiam, quo religiosorum canonicorum, uel monachorum, uel sanctimonialium religiosa congregatio communiter degerit, sepeliatur. Si autem et hoc ineptum uisum fuerit, ubi quis decimaspersoluebat uiuus, ibi sepeliatur mortuus.
Dictum
Quia ergo decimam nobis persoluebat uiuus, et apud nos sepeliendus est mortuus. Item, si quis de prouincia adprouinciam transiret , et ibi domicilium sibi collocaret, liberfactus a ditione prioris iudicis, iurisdictioni illius iudicis sub-iceretur, in cuius prouincia sedem sibi eligeret . Quia ergoisti a uestra diocesi in nostram transierunt, liberi a uestra ditione nostro iuri subiciuntur Nostrum ergo est ius funerandi eos.
Caput 7
Propria temeritate sepulturam parentum relinquere non licet.
Placuit per omnia magno concilio, ut nullus proprii arbitrii temeritate aliam ecclesiam, nisi cui usus antiquorum parentum canonica institutione subiacere perhibetur, sepulturae causa adire procuret, nisi infirmitatis causa prepeditus in aliam fuerit regionem quolibet negotio progressus. Ad hec, si quis prelatus contra hec agere sategerit, ecclesiastico uinculo se subdi cognoscat.
Dictum
Sed aliud est ex temeritatis superbia usum antiquorum parentum non sequi, atque aliud rationabili occasione nouam sibi sepulturam eligere. Contra Melciadis Papae auctoritatem nititur qui superbia uel odio ductus, siue uanis persuasionibus aut uariis munusculis illectus, sepulturam suorumparentum sequi contempnit . Secundum Gregorium autem liberam habet ultimam uoluntatem qui certae rationis causanouum suo corpori querit hospitium .
§. i. Vel, ut quidam distinguunt, libera est ultima uoluntas cuiusque, non in sepultura sibi eligenda, sed in testamento conficiendo. Unde et testamentum appellatur, quia eo libere quisque testatur quid post suum decessum de propriis rebus fieri uelit.
§. 2. Sed non uidetur liberate statoris uoluntas, cum secundum Augustinum pro numero filiorum debeat fieri testamentaria distributio facultatum, ueluti, siquis habet unum filium, Christum putet alterum; si uero duos, Christum faciat tertium, et sic per ordinem . Et secundumLeonem quisque medietatem eorum, que Christo testatur, ecclesiae iubetur relinquere, apud quam fidei sacramenta suscepitp.Sed illud Augustini non est iubentis, sed dehortantis, ne quisiratus filium suum exheredaret , atque totum Christo relinqueret.
Caput 8
Pro numero filiorum pars hereditatis Deo offeratur.
Si quis irascitur filio suo, et moriens exheredat eum, si uiueret, non eum placarem? non ei filium reconciliare deberem? Quomodo ergo uolo ut cum filio suo habeat pacem, cuius appeto hereditatem? Sed plane sic faciat quod sepe hortatus sum. Unum filium habet: putet Christum alterum; duos habet: putet Christum tertium;decem habet: faciat Christum undecimum, et suscipio.
Dictum
Caput 10
Ut infideles eiciantur ab ecclesiis, qui oblationes retinent defunctorum.
Item ex Concilio Varensi [I., c. 4.] Qui oblationes defunctorum retinent, et ecclesiis tradere demorantur, ut infideles sunt ab ecclesia abi-ciendi, quia usque ad exinanitionem fidei peruenirecertum est hanc pietatis diuinae exacerbationem, quia etfideles de corpore recedentes uotorum plenitudine, et pauperes consolatu alimoniae et necessaria sustentatione fraudantur. Hii ergo tales quasi egentium necatores, nec credentes iudicium Dei habendi sunt. Unde et quidam Patrum hoc scriptis suis inseruit, congruente sententia, qua ait: „Amico quippiam rapere furtum est, ecclesiae uero fraudare sacrilegium est.
Caput 11
Qui oblata ecclesiis aut testamento relicta retinere presumpserint excommunicentur
Item ex Concilio Agat ensi, [c. 4.] Clerici uel seculares, qui oblationes parentum aut donatas, aut testamento relictas retinere perstiterint, aut id, quod ipsi donauerint ecclesiis uel monasteriis, crediderint auferendum, sicut sinodus sancta constituit, uelut necatores pauperum quousque reddant ab ecclesiis excludantur.
Caput 12
Pro sepultura nichil muneris exigendum est.
Questa est nobis Nereida clarissima femina, quod ab ea solidos pro filiae suae sepultura fraternitas uestra exigere uelit. Hoc autem uicium et nos, postquam, Deo auctore ad episcopatus honorem accessimus, de ecclesia nostra omnino uetuimus, et per prauam denuo consuetudinem nequaquam usurpari permisimus, memores, quiadum Abraham a filiis Ephron , hoc est a filiis Seor, sepulcrum precio ad humandum corpus coniugis postularet, premium accipere rennuit, necommodum uideretur de cadauere consecutus. Si ergo tantae considerationis paganus uir fuit, quanto magis nos, qui sacerdotesdicimur, hoc facere non debemus? Unde hoc auaritiaeuicium ne in alienis denuo temptari presumatur, ammoneo.
§. i. Sed si quando aliquem in ecclesia uestra sepeliri conceditis, siquidem parentes ipsius, proximi uelheredes pro luminaribus sponte quid offerre uoluerint, accipere s non uetamus. Peti uero aut aliquid exigi omnino prohibemus, ne (quod ualde irreligiosum est) autuenalis (quod absit) dicatur ecclesia, aut uos de humanis uideamini mortibus gratulari, si ex eorum cadaueribus studetis querere quolibet modo conpendium.
Caput 13
Etiam coacti de sepultura precium accipere non debemus.
Item Ieronimus super Gen . 167 a Postquam precio uictus est Ephron, ut sepulcrum uenderet et acciperet argentum, licet cogente Abraham, uaulittera, que apud illos pro o legitur, ablata est de eius nomine, et pro Ephron appellatus est Ephran, significante scriptura, non eum fuisse consummatae perfectaeque uirtutis, quipotuerit uendere memoriam mortuorum.
Caput 14
De eodem.
Item ex Concilio Triburiensi , [c. 16.] In ecclesiastico namque libro scriptum est: „Mortuo non prohibeas gratiam, sciens, quia omnes moriemur.Et item: Omnia, que de terra orta sunt, in terramconuertentur.“ Quid terra terram uendis? memento, quod terra es, et in terram reuerteris, et quoniammors tibi futura est, et s appropiat, et si tardat. Recordare, quia non hominis terra est, sed, ut Psalmistaconmemorat: "Domini est terra, et plenitudo eius.“Si terram uendis, inuasione rei reus teneberis. Gratisaccepisti a Deo, gratis da pro eo. Quare interdictumsit omnibus omnino Christianis terram mortuis uendere, et debitam sepulturam denegare, nisi forte proximi et amicidefuncti propter nomen et redemptionem animae uirigratis aliquid dare uelint,
Caput 15
De eodem .
Item ex Concilio Varensi Precipiendum est secundum canonum auctoritatem, ut de sepulcris et hominibus sepeliendis nichil munerisexigant, nisi forte qui sepelitur uiuens iusserit ecclesiae, incuius atrio sepelitur, aliquid de suis rebus tribuere, autetiam post mortem illius, quibus conmissum est eiuselemosinam facere, de rebus illius aliquid sponte dareuoluerint; et tamen nullatenus a presbiteris illisaliquid exigatur, siue ab illis, qui locis et uillis presunt.
Caput 17
Quibus prosit in ecclesia sepeliri.
Item Gregorius [lib. IV. Dial. c. 50.] Cum grauia peccata non deprimunt, tunc prodest mortuis, si in ecclesiis sepeliantur, quia eorum proximi, quociens ad eadem sacra loca ueniunt, suorumquoque sepulturam aspiciunt, recordantur etpreces pro eis Domino fundunt. Nam quos peccata grauia deprimunt ad maiorem cumulum dampnationis potius quam ad solutionem eorum corpora in ecclesiis ponuntur.
Caput 19
Quare mortui iuxta ecclesiam sepeliantur.
Non ‘estimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, peruenire, nisi quod pro eis siue altaris, siue orationum, siue elemosinarum sacrificiis solempniter supplicamus, quamuis non omnibus prosint pro quibus fiunt, sed his tantum, pro quibus, dum uiuunt, cooperanturut prosint. Sed quia non discernimus, qui sint, oportet eapro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum pretermit-tatur, ad quos hec beneficia possint et debeant peruenire.Melius enim supererunt ista his, quibus nec obsunt, nec prosunt, quam eis deerunt, quibus prosunt
§. 2. Corpori autem humando quicquid inpenditur non est presidium salutis, sedhumanitatis offitium, secundum affectum, quo nemo umquam carnem suam odio habet. Unde opportet, utquam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille inde recesserit, qui gerebat. Et si hec faciunt qui carnisresurrectionem non credunt, quanto magis debent facere quicredunt? ut corpori, sed tamen ut°s resurrecturo et ineternitate mansuro, inpensum huiusmodi offitium sitetiam quodammodo eiusdem fidei testimonium.
Dictum
Caput 21
In penitencia defunctis bona prosunt uiuentium.
Pro obeuntibus quippe consuluisse cognosceris, si liceat pro eis oblationes offerri. Sancta sic tenetecclesia, ut quisque pro mortuis uere Christianis offerat oblationes, atque presbiter eorum faciat memoriam, etquamuis peccatis omnes subiaceamus, congruit, ut sacerdos pro mortuis catholicis memoriam faciat et intercedat;non tamen pro inpiis (quamuis Christiani fuerint) tale quidagere licebit.
Caput 22
Quatuor modis soluuntur animae mortuorum, Idem .
Animae defunctorum quatuor modis soluuntur, aut oblationibus sacerdotum, aut precibus sanctorum, aut karo-rum elemosinis, aut ieiunio cognatorum.
Caput XXIII
Ante diem iudicii sacrificiis et elemosinis mortui iuuantur .
Item Augustinus in Enchiridion, [c. 109. et no.] Tempus, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut queque digna est uel requie, uel erumpna, pro eo quod sortita est in carne dum uiueret. Neque negandum est, defunctorum animas pietate suorum uiuentiumreleuari, cum pro illis sacrificium mediatoris offertur, uel elemosinae fiunt in ecclesia. Sed eis hec prosunt, qui, cum uiuerent, hec sibi ut postea possent prodesse meruerunt.
§. 1. Est enim quidam uiuendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem, nec tam malus, ut eiista post mortem non prosint. Est uero talis in bono, uthec non requirat, et est rursus talis in malo, ut nec hisualeat, cum hec uita transierit, adiuuari. Quocirca omne hicmeritum conparatur, quo possit post uitam releuari quispiam uel grauari.
Et post pauca: §. 2. Cum sacrificia altaris siue quarumcumque elemosinarum pro baptizatisomnibus offeruntur, pro ualde bonis gratiarum actionessunt, pro non ualde malis propiciationes sunt, pro ualdemalis, etiam si nulla sunt s adiumenta mortuorum, tamen uiuorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe, uttollerabilior fiat ipsa dampnatio.
Dictum
Caput 24
Quare certi dies, in mortuorum conmemo-ratione seruentur.
Quia alii tertium diem, alii septimum, alii tricesimum, alii quadragesimum obseruare consueuerunt in offitiis mortuorum, quid doceat lectio consideremus.„Defuncto, inquit, Iacob, precepit Ioseph pueris suis sepultoribus, ut sepelirent eum, et sepelierunt sepultores Israel, et repleti sunt quadraginta dies. Sic enimdinumerantur dies sepulturae. Et luxit eum septemdiebus.“ Hec ergo sequenda sollempnitas, quam pre-scribit lectio. Sed etiam in Deuteronomio scriptum est: „Quia planxerunt filii Israel Moysen triginta diebus, et consummati sunt dies luctus.“ Utraque ergo obseruata habet auctoritatem, qua necessarium pietatis inpletur offitium.
Caput 25
Nec pro nostra, nec pro morte aliorum tristari debemus.
Quam preposterum est quamque peruersum, ut cum Dei uoluntatem fieri postulemus, quando euocat nos etaccersit de hoc mundo, non statim uoluntatis eius in-perio pareamus, obnitimur et reluctamur, et peruicaciummore seruorum ad conspectum Domini cum tristitia et me-rore perducimur, exeuntes istinc necessitatis uinculo, nonuoluntatis obsequio, et uolumus ab eo premiis celestibushonorari, ad quem uenimus inuiti. /c?m:
§. i. Nobis quoque ipsis minimis et extremis quociens reuelatum est, quamfrequenter atque manifeste de Dei dignatione preceptumest, ut contestarer assidue, ut publice predicarem, fratres non essqlugendos accersione dominica de seculoliberatos, cum sciamus non amitti, sed premitti, recedentes precedere, ut proficiscentes, ut s nauigantes solent.
Dictum
Hoc autem ex desperatione futurae resurrectionis intelligitur. Unde ei Apostolus non simpliciter ait : „ Nolumus uos ignorare de dormientibus, ut non contristeminisedaddidit: „ sicut et ceteri, qui spem non habentPietatis namqueaffectu et humanitatis intuitu mortuos lugere non prohibemur , sicut nonnullos sanctorum aliorum exequiis pias lacrimas in - pendis se legimus.
Caput 27
Qui spem futurae resurrectionis habent de mortuis nimium tristari non debent.
Habent forsitan illi iustam longi doloris excusationem, qui uitam alteram nesciunt, qui de hoc seculo ad melius essetransitum non confidunt. Nos autem, qui hoc credimus et docemus, contristari nimium de obeuntibus nondebemus, ne quod apud alios pietatis tenet speciem, hocmagis nobis in culpa sit. Nam diffidentiae quodammodogenus est contra hoc, quod quisque predicat, querere, iustitiam amans, dicente Apostolo: „Nolumusautem uos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent.“
Caput 28
De eodem.
Item ex Concilio Tollet ano III. [c. 22.] Qui diuina uocatione ab hac uita recedunt, cum psalmis tantummodo et psallentium uocibus debent adsepulcrum deferri. Sufficiat autem, quod in speresurrectionis Christianorum corporibus famulatus diuinorum inpenditur canticorum. Prohibet nos sanctusApostolus lugere defunctos, dicens: , , De dormientibus autem nolo uos contristari, sicut et ceteri, qui spemnon habent.“ Et Dominus non fleuit mortuum Lazarum, sed ad huius uitae erumpnas plorauit resuscitandum. Siautem potest hoc episcopus omnibus Christianis prohibere, non moretur agere. Religiosis tamen omninoaliter fieri non debere censemus. Sic enim Christianorumper omnem mundum humari oportet corpora defunctorum.
Caput 29
Mortui ex se nesciunt que hic geruntur 378 a
Fatendum est, nescire quidem mortuos quid hic agatur, sed dum hic agitur; postea uero audire ab eis, qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed que sinuntur etiam isti meminisse, et que illos, quibushec indicant, oportet audire. Possunt et ab angelis, quirebus, que hic aguntur, presto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere iudicat cuicuncta subiecta sunt.
Caput 30
Non est deneganda communio his, qui in patibulis suspenduntur.
Quesitum est ab aliquibus fratribus de his, qui in patibulis suspenduntur pro suis sceleribus post confessionem Deo peractam, utrum cadauera eorum ad ecclesias deferenda sint, et oblationes pro eis offerendae, et missaecelebrandae, an non? Quibus respondemus, si omnibusde peccatis suis puram confessionem agentibus et dignepemtentibus communio in fine secundum canonum precepta danda est, cur canones communionem uelsepulturam eis interdicunt, qui pro peccatis suis penamextremam persoluerunt et confitentur, uel confiteridesiderant? Scriptum est enim: „Non iudicatDeus bis in id ipsum.“
Caput 32
De eodem
Item ex Concilio Aurelianensi Si fur aut latro captus in preda absque occisionepotest conprehendi, et tamen interficitur, quia ad imaginem Dei creati et in nomine eius baptizati sunt, interfectores eorum quadraginta diebus non intrent ecclesiam. Lanea ueste induti ab escis et potibus, qui interdicti sunt, a toro, a gladio, ab equitatuse abstineant. In tertia, quinta feria et sabbato aliquo genere leguminum uel olerum, et pomis, paruisquepisciculis, cum mediocri cereuisia uicissim utantur et temperate. Sin autem a ueridicis conprobatur testibus, quod sine odii meditatione se suaque liberando diabolimembra interfecerint, et capi non poterant, penitenciam pro homicidio eis non iniungimus, nisi ipsi uoluerintaliquid quod humanitatis est facere. At si presbiter est, non deponatur; cunctis tamen diebus uitae suaepenitenciam agat.
On this page