Quaestio 1
Quaestio 1
Dictum
Quod sua repetere non possint, facile posse probariuide-tur. Ait enim Dominus in euangelio : „ Si uis perfectus esse, uade, et uende omnia, que habes, et da pauperibus . Quia ergo isti iter perfectionis arripiunt, non licet eis sua habere. Multo ergo minus licet eis repetere, quia non debet repeti quod possideri non licet.
§. 1. Item : „Si quis noluerit tunicam tuamtollere, et in iudicio tecum contendere, dimitte ei et pallium .
Dictum
Quia ergo generaliter perfectis prohibetur in iudicio contendere, patet, quod istis non licet stare coram iudice.
§. 1. His ita respondetur: Prohibetur perfecto in iudicio stare captandolucrum, sed non euitando dampnum. Vel aliter: Aliud est sua possidere, aliud est communium procuratorem esse. Canonici non possident sua, quia res Deo oblatae non sunt alicuius.Utuntur enim rebus ecclesiae, non ut suis, sed tamquam ad dispensandum sibi creditis. Unde Prosper in lib . de uita con-templatiua: „ Sacerdos, cui dispensationis cura conmissa est, etc. require in causa eius, a quo pro ingressu monasterii pecuniaexigebatur. Sicut &go isti non sua possident, ita nec sua repetunt, sed res ecclesiae, quarum procurationem gerunt. Similiterquod in iudicio prohibentur contendere sic intelligendum est, uidelicet, ut non sibi stent coram iudice, sed aliis. Aliis autemcoram iudice astitisse, et pro eis iudicem interpellasse nonnullossanctorum legimus. Hi autem non sibi stant, sed pauperibus, quorum necessitatibus profutura repetunt, et ita non prohibenturstare coram iudice.
Caput 2
Peccat, qui ultra debitum exigit, non qui sibi debita reposcit
Quod debetur, etsi benigne remittitur, non tamen inique repetitur. Peccat autem qui exigit ultra debitum, ideoque lex modum figens penam talionis instituit. Sedtu eo longe es a peccato iniusti exactoris, quo omnino nonexigis debitum, ideoque bonus magister ait: „Qui te percutit in maxillam, prebe ei et alteram/ presertim necogamur et ipsi reddere debitum ab eo, qui nullum habet debitum.