Quaestio 2
QUESTIO 2
Dictum
De eo autem, quod queritur, an de suis fratribus testes possint producere , multis auctoritatibus uidetur esse prohibitum. Leges enim tam sacrorum canonum quam secularium principum prohibent aduersus alium testem de sua domo produci . Contra se enim quisque testari potest, pro se uero minime. Quia ergoisti producuntur, ut pro se ipsis testimonium ferant, (non enim suae utilitatis ecclesiae se penitus inmunes arbitrantur futuros , ) patet, quod eorum uox in talibus non est audienda. Sed distinctio hec et testium examinatio in criminalibus cdusis seruanda est; inciuilibus autem non usquequaque. In criminali enim causa non licet testem de domo propria produci , in ciuili autem prelatis ecclesiae licet.
Caput 1
Clerici pro sua ecclesia testimonium ferre possunt.
Super prudentia tua plurimum admiramur, quod in negocio B. Stephani clericorum ipsorum acceptare nolueris testimonium. Diuersae sunt namque species causarum, necin omnibus causis crimina agitantur. In criminibus siquidem accusatorum et testium illa districtio obseruanda est, que in canonibus continetur, ne qui ad probationem domestici assumantur Ceterum in possessionum uel huiusmodinegociis hi potissimum assumendi sunt, qui eadem negociatractauerunt, de quorum auditu et uisu hesitatio esse nondebeat. Si ergo idem clerici idonei sunt ad assertionemcausae illius, nullatenus remoueantur, sed, sicut aliis litteris deliberatum est, inter S. Iohannis et S. Stephani canonicos lis illa plenius decidatur.
Dictum
Potest etiam intelligi aliter. Domestici ad probationem non admittantur, ut pro his uidelicet, quorum sunt domestici, testimonium ferant. Hii autem (sicut supra de actoribus dictum est) non pro domesticis, sed pro ecclesia, que mater estomnium pauperum, testimonium dicant. In conficiendis autem instrumentis secularium negociorum presbiteri non uocentur ad testimonium, sed, si casu contractui eos interfuisse acciderit , iubente episcopo testimonium dicant.
Caput 2
In conficiendis instrumentis sacerdotes ad testimonium non uocentur.
Quamquam sacerdotum testimonium credibile habeatur, tamen in ipsis secularibus negociis pro conficiendis instrumentis ad testimonium non rogentur, quia eos talibus rebus interesse non conuenit. Si autemeuentu aliquo causae interfuerint, et aliquid uiderint uelaudierint, ubi nullae idoneae secularium personae inueniantur, ne ueritas occultetur, et malus ut bonus estimetur, in prouidentia proprii sit episcopi, ut aut coram se et conpetentibus iudicibus, aut aliter ueritatem honorifice testificentur«