Quaestio 8
QUESTIO 8
Caput 1
Presbiter , qui confitetur , se ante ordinationem corporaliter lapsum, postea non offerat.
Qui admiserit corporale peccatum, et hic postea presbiter ordinatus est, si confessus fuerit quod ante ordinationem suam peccauerit, non quidem offerat, maneatautem in aliis offitiis propter eius studii utilitatem. Ceterauero, peccata censuerunt plurimi etiam ordinatione priuari. Quod si de his non fuerit confessus, nec aliquibus potest manifeste conuinci, huic ipsi potestas de se estconmittenda. Similiter et diaconus, si in eodem culpae genere fuerit inuolutus, sese a ministerio cohibebit.
Caput 2
Deseruientes altario si carnis fragilitate deliquerint , episcopi arbitrio subiacebunt .
Item ex Concilio Ylerdensi, [c. 5.] Hii, qui altario Dei deseruiunt, si subito in flendafragilitate carnis corruerint, et Deo respiciente digne pe-nituerint, ita ut mortificato corpore cordis contriti Deo sacrificium offerant, maneat in potestate pontificis uel uera-citer afflictos non diu suspendere, uel desidiosos prolixioretempore ab ecclesiae corpore segregare; ita tamen, ut sicoffitiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altioraoffitia ulterius promoueri. Quod si iterato uelut canes aduomitum reuersi fuerint, non solum dignitate offitii careant, sed etiam sanctam communionem, nisi in exitu, nonpercipiant.
Caput 3
Ex ministris ecclesiae geniti in seruitutem eiusdem deuocentur.
Item ex Concilio Tolletano /X, [c. io.] Cum multae super innocentiam ordinis clericorumhactenus emanauerint sententiae Patrum, et nullatenus ipsorum formari quiuerit correctio morum, usque adeo sententiam iudicantium protraxere conmissa culparum, ut nontantum ferretur ultio in actores scelerum, uerumetiam in progeniem dampnatorum. Ideoque quilibetab episcopo usque ad subdiaconum deinceps uel ex ancillae uel ex ingenuae detestando conubio in honore constituti filios procreauerint, illi quidem, ex quibus geniti probabuntur, canonica censura dampnentur; proles autem, aliena pollutione nata, non solum hereditatem numquam accipiet, sed etiam in seruitute eius ecclesiae, de cuius sacerdotis uel ministri ignominia nati sunt, iure perhennimanebunt.
Caput 4
Qui confitetur se ante ordinationem peccasse non sacrificet; conuictus autem deponatur.
Item ex Concilio Martini Papae, [c. 35-] Si quis presbiter ante ordinationem peccauerit nonofferat, sed tantum pro religione nomen presbiteri portet.Si autem non ipse confessus fuerit, sed ab alio publice conuictus, nec hoc ipsum habeat ut nomen presbiteri portet. Similiter et de diaconibus obseruandum est, ut, siipsi confessi fuerint, ordinem subdiaconi accipiant.
Caput 5
De manu sacerdotis , qui ab ecclesia tolleratur , licite sacramenta sumuntur.
Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum , [c. 71.] Sciscitantibus uobis, si a sacerdote, qui fuerit conprehensus in adulterio, siue de hoc sola fama respersusest, debeatis communionem suscipere, necne? respondemus: Non potest aliquis, quantumcumque pollutus sit, sacramenta diuina polluere, que purgatoria cunctarum contagionum existunt. Qualiscumque enim sacerdos sit, quesancta sunt coinquinari non possunt. Idcirco ab eo, usquequo episcoporum iudicio reprobetur, communio percipienda est, quoniam mali bona ministrando se tantummodo ledunt, et cerea fax accensa sibi quidem detrimentum prestat, aliis uero lumen in tenebris administrat, etunde aliis commodum exhibet inde sibi dispendium prebet.
§. 1. Sumite ergo ab omni sacerdote intrepide Christimisteria, quoniam& omnia in fide Christi purgantur. Fides enim est, que uincit hunc mundum, et quia nondantis, sed accipientis sit i, dicente B. Ieronimo: „Ad credendum omni animae baptismum perfectum esse, ’et in omni sacerdote corpus est perfectum.“ Qui rursus sacrae scripturae concordans ait: „Prius, quam audias, ne iudicaueris quemquam, atque ante probationem accusationis illatae neminem a communione tua suspendas, quia non statim qui accusatur reus est, sed qui conuincitur criminosus.