Quaestio 7
QUESTIO 7.
Caput 1
Sine concilii examine presbiter uel diaconus non deiciatur.
Sexta actione conperimus, Fragitanum Cordubensis ecclesiae presbiterum iniuste olim a pontifice suo deiectum, et innocentem exilio condempnatum. Quem rursus ordinisuo restitutum esse, id denuo aduersus presumptionem uestram decreuimus, ut iuxta sanctorum Patrum sinodalem sententiam nullus uestrum sine concilii examinequemlibet presbiterum uel diaconum deiciendum putet s. Nam multi sunt, qui indiscussos potestate tiran-nica, non auctoritate canonica dampnant. Et sicut nonnullos gratia fauoris sublimant, ita quosdam odio inuidia-que humiliant, et leui opinionis aura condempnantquorum crimen non approbant. Episcopus enim sacerdotibus ac ministris solus honorem dare potest, solusauferre non potest. Si enim hi, qui in hoc seculo adominis suis honorem adepti sunt libertatis, in seruitutisnexum non reuoluuntur, nisi publice apud pretores tribunali foro accusati fuerint, quanto magis hii, qui diuinisaltaribus consecrati honore ecclesiastico decorantur? Quiprofecto nec ab uno dampnari, nec uno iudicante poterunt honoris sui priuilegio exui, sed, presentati sinodaliiudicio, quod omnino de illis canon preceperit oportet? diffiniri.
Caput 2
Causas clericorum episcopus non nisi cum senioribus ecclesiae audiat.
Item Gregorius I ob an ni Episcopo Panormitano, [lib. XI. epist. 49.] Si quid igitur de quocumque clerico ad aures tuas peruenerit, quod te iuste possit offendere, facile non credas, nec te ad uindictam res accendat incognita, sed presentibus ecclesiae tuae senioribus diligenter est perscrutanda ueritas, et tunc, si qualitas rei poposcerit, canonica districtio culpam feriat delinquentis.
Caput 3
A quot episcopis presbiteri uel diaconi sunt audiendi.
Item ex Concilio Cartaginensi I., [ c. 11.] Si quis tumidus uel contumeliosus extiterit in maiorem natu, uel aliquam causam habuerit, a tribus uicinis episcopis, si diaconus est, qui arguitur, si presbiter est, a sex, si episcopus, a duodecim consacerdotibus audiatur. Uniuersi episcopi dixerunt: Contundi debet contumaciaet superbia in omnibus frangi. Causae uero pro personis ab his statuto numero audiantur.
Caput 4
De eodem.
Item ex Concilio Cartaginensi II., [c. 10.] Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam hoc adicio secundum statuta ueterum conciliorum, ut, si quisepiscopus (quod non optamus) fieri reatum aliquem incurrerit, et si fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare episcopos, ne in crimine maneat, a duodecim episcopis audiatur, et a sex presbiter, et a tribus diaconus, cum proprio suo episcopo.
Caput 5
De eodem.
Item ex Concilio Cartaginensi III., [c. 8.] Si autem presbiteri uel diaconi fuerint accusati, adiunctosibi ex uicinis locis proprius episcopus legitimo numerocollegarum, quos ab eodem accusati petierint, id estuna secum in presbiteri nomine sex, in diaconi tres, qui ipsorum causas discutiant eadem dierum etdilatione, et a communione remotionum, et discussionecausarum, inter accusatores et eos, qui accusantur, formaseruata. Reliquorum uero clericorum causas etiamsolus episcopus loci agnoscat et finiat.
Dictum
Caput VII
Nisi in Sinodo canonice uocati sacerdotes dampnari non possunt.
Item ex Concilio S palen si II. [c. 6.] Episcopus sacerdotibus ac ministris solus honorem darepotest, sed solus auferre non potest. Si enim hii, qui inseculo a dominis suis honorem libertatis adepti sunt, inseruitutis iugum non reuoluuntur, nisi publice apud pretores ac presides tribunali foro fuerint accusati, quanto magis hii, qui diuinis altaribus consecrati, honore ecclesiastico decorantur? Qui profecto nec ab uno dampnari, nec uno iudicante poterunt honoris sui priuilegiis exui, sedpresentati sinodali iudicio, quid canon de illis preceperit diffiniri.