Text List

Quaestio 7

QUESTIO 7

Dictum

Quod autem ecclesias de manu laicorum nec abbati, nec alicui liceat accipere, omnium canonum testatur auctoritas. Generaliter enim tam ecclesiae quam res ecclesiarum in episcoporum potestate consistunt. Laici autem nec sua, nec episcoporum auctoritate decimas uel ecclesias possidere possunt. Unde episcopi, siue beneficio siue precio ecclesias uel decimas laicis dederint, domum orationis domum negociacionis et speluncam latronum faciunt. Unde post euersionem cathedrae a cetu fidelium segregati eterno uerbere a Domino flagellabuntur.

Caput 1

Decimae a laicis non possideantur.

Unde Gregorius VII. ait [in Concilio Lateranensi, cap. 7. lib. VI. Regesti]: Decimas, quas in usum pietatis concessas esse canonica auctoritas demonstrat, possideri a laicis apostolica auctoritate prohibemus. Siue enim ab episcopis, uel regibus, uel quibuslibet personis eas acceperint, nisi ecclesiae reddiderint, sciant, se sacrilegii crimen conmittere, et eternaedampnationis periculum incurrere.

§. 1. Oportet autem congruentius nos decimas et primicias, quas iure sacerdotumesse sancimus, ab omni populo accipere, quas fideles Dominoprecipiente offerunt, iuxta uaticinium illud Malachiae prophetae : "Inferte omnem decimationem in horreum meum, ut sit cibus in domo mea".“

§. 2. Has uero decimas submanu episcopi fore censemus, ut ille, qui ceteris preest, omnibus iuste distribuat, nec quicquam personae honorabilius exhibeat, unde alii scrupuloso corde moueantur, sed sint omnia communia, quia inhonestum uidetur, ut alii sacerdotes habeant, alii uero detrimentum patiantur, sedsicut una est fides catholica, ita necesse est, ut ille, qui prouisor est loci, quamuis multae sint ecclesiae, omnibus tamen fideliter distribuat.

Caput 2

De eodem.

Unde Urbanus II. Congregato apud Claromontensem urbem multorum episcoporum sinodali conuentu, proposita nobis est a quibusdum eorum questio de ecclesiis uel de ecclesiasticis possessionibus, a clericis uel monachis usque in presentia-rum inconsultis episcopis adquisitis. Nos autem usi sanioriconsilio eorumdem episcoporum, condescendentes pro tempore prouidentesque ecclesiasticae paci, uel quia aliter absque ineuitabilis scandali periculo huiusmodi questio nonpoterat procedere, apostolica auctoritate decreuimus , ut ea, que a clericis uel monachis, uel a quibuscumque personis, prout potuerint, usque hodie fuerint acquisita, rataperhenniter et inconcussa permaneant, hoc tamen tenore, ne in posterum inconsultis episcopis talia presumant.]

Caput 3

Item Gregorius [VII.] "Peruenit ad nos fama sinistra, quod quidam episcoporum non sacerdotibus propriae diocesis decimas atque Christianorum oblationes conferant, sed pocius laicalibus personis, militum uidelicet, siue seruitorum, uel (quod gra-uius est) consanguineis. Unde, si quis amodo episcopus inuentus fuerit huius precepti diuini transgressor, intermaximos hereticos et antichristos non minimus habeatur, et, sicut Nicena sinodus de symoniacis censuit, et qui dat episcopus, et qui recipiunt ab eo laici, siue precio siue beneficio, eterni incendii ignibus deputentur."

Caput 4

Fideliter decimas dat qui omnium suorum decimas soluit .

Item Ambrosius in sermone Quadragesimae, [cuius initium: Ecce nunc tempus]. "Quicumque recognouerit in se, quod fideliter non dederit decimas suas, modo emendet quod minus fecit.Quid est fideliter dare, nisi ut nec peius, nec minus aliquando offerat, de grano, aut de uino, aut defructibus arborum, aut de pecoribus, aut de horto, aut denegocio, aut de ipsa uenatione sua?"

Caput 5

Excommunicentur qui sacerdotibus decimas dare noluerint .

Item ex Concilio Rothomagensi "Omnes decimae terrae, siue de frugibus siue de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur."

Boues, et oues, et caprae, que sub pastoris uirga transeunt; quicquid decimum uenerit sanctificabiturDomino. Non eligetur nec bonum, nec malum, nec alteroconmutabitur. Si quis mutauerit, et quod mutatumest, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, etnon redimetur.

Sed quia modo multi inueniuntur, decimas dare nolentes, statuimus, ut secundum Domini nostri preceptum admoneantur semel, et secundo, et tertio. Qui si nonemendauerint, anathematis uinculo feriantur, usque adsatisfactionem et emendationem congruam.

Caput 6

Veterum exemplo decimae soluuntur.

Item ex Concilio Magontiensi. Decimas Deo et sacerdotibus Dei dandas, Abraham factis, Iacob promissis insinuat, et omnes sancti sacerdotes conmemorant.

Dictum

Non autem sunt redimendae a populo, si aliter eas dare noluerint.

Caput 7

Decimae non sunt redimendae a populo.

Unde in eodem Concilio legitur: "Decimas, quas populus dare non uult, nisi quolibetmunere ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat."

Caput 8

Quia decimae non redduntur, indictio fisci accessit.

Item Augustinus [lib. L. homiliarum, hom. 48J] "Maiores nostri ideo copiis omnibus habundabant, quia Deo decimas dabant, eUCesari censum reddebant. Modo autem, quia discessit deuocio Dei, accessit indictio fisci. Nolumus cum Deo partiri decimas, modo autem tolliturtotum. Hoc tollit fiscus, quod non accipit Christus."

Caput 9

Columbas uendit qui ecclesiam indisciplinatis conmittit.

Item Origenes [homil. 15. ad c. 21. Matthaei.] "Et hec diximus secundum simplicem intellectum. Iuxta moralem autem talia dicemus, et primum quidemde templo, de quo per Prophetam dixit Dominus:, , Domus mea domus orationis uocabitur.“ Ergo secundum corporalem circumcisionem carnis, et secundum corporales legis festiuitates et sacrificia, consequenter et templum Dei estimabitur, quod in lapidibus insensatis erat constructum; primum quidem a Salomone, deinde reparatumab Esdra, postea uero post Christi aduentum a Romanis destructum, et illa domus est orationis; qua destructanecesse est ut Iudei, quasi iam non habentes domum orationis, iam non habeant priuilegium speculatoris Dei, nec possint secundum legem Deo seruire."

"§. 1. Hoc ergo facto, omnia Christus eiecit in ministerio s spiritualium actuum suorum, et quod tunc fecit uisibiliter egit, eiciens uendentes et ementes de templo, et mensas nummulariorum euertens, et cathedras uendentium columbasad correctionem populi, ut non pro mundanis festiuitates in nomine Dei celebrent, nec emptionibus et uendicionibus uacent in loco non conpetenti, in quo non debent emere et uendere, sed orationibus tantum uacare, atque congregari quasi in domo orationis."

"§. 2. Nunc autemarbitror templum Dei ex lapidibus uiuis constructumecclesiam Christi. Sunt autem multi in ea, non, sicut condecet?, spiritualiter uiuentes, sed secundum carnem militantes, qui et domum orationis de lapidibus uiuis constructam faciunt speluncam esse latronum, actibus suis nonecclesia Dei dignis, sed spelunca latronum. Qui enimconsiderat in multis ecclesiis talium Christianorum peccata, qui arbitrantur questum esse pietatem, et cum deberent deeuangelio uiuere, secundum quod uiuere decet seruos Dei, hoc non faciunt, sed diuicias et multas possessiones acquirunt, nonne dices % speluncam latronum factam esse subillis ecclesiam? ut recte dicat Christus ad eos propter dissipationem ecclesiae suae: „Que utilitas in sanguinemeo, dum descendo in corruptionem?“ Item ipse perOseae tali modo: „Vae michi, quia factus sum sicutqui colligit stipulam in messe, et sicut racemum in uinde-mia, cum non sint botri ad manducandum primogenita.Vae animae meae, quia periit timoratus a terra, et qui corrigat in omnibus hominibus non est.“ Et cum intellexerisIesum dicentem talia, et lugentem peccata nostra, aspicesimul et illud, quod in euangelio scribitur: „CumuidissetIherusalem, fleuit super eam, et dixit, quia si cogno-uisses et tu.“ Et si rationabiliter fleuit super Iherusalem, fleuit super ecclesiam, rationabilius edificatam quidem, ut esset domus orationis, factam autem propter turpialucra, speluncam latronum."

"§. 3.y Et arbitror conuenire uerbum de uenditoribus columbarum eis, qui tradunt ecclesias auaris, et tirannicis, et indisciplinatis, et irreligiosisepiscopis aut presbiteris. Propter que et cathedras tantummodo appellauit Euangelista euersas esse ab Iesu. Et utinam audirent hec cum dicentis ammonitione scripturae qui gloriantur de cathedris Moisi, in quibus sedent, et uen-dunt omnes cathedras columbarum et tradunt eas talibus prepositis, ad quos recte dicitur a Domino per Iheremiam prophetam: , , Principes populi mei me non cognouerunt. Filii enim sunt insipientes, et non intelligentes : sapientes sunt ad male faciendum, bene autem facere nesciunt.“"

Dictum

Cum ergo ecclesiae et oblationes earum non consistant, nisi in potestate episcoporum, patet profecto, quod non sunt ab alio recipiendae, quam de manu eorum.

Caput 10

Omnes basilicae ad eum pertinent episcopum, in cuius territorio positae sunt.

Unde in Aurelianensi Concilio [I. c. 19.] statutum est: "Omnes basilicae, que per diuersa loca constructae sunt uel cottidie construuntur, in episcopi potestate consistant, in cuius territorio positae sunt."

Caput 11

Archidiacono, archipresbiteri, prepositus, uel decanus, nec offixia, nec beneficia ecclesiastica tribuat sine consensuepiscopi.

Item Calix tu s Papa . "Nullus omnino archidiaconus, aut archipresbiter, siue prepositus, uel decanus animarum curam uel prebendasecclesiae sine iudicio uel consensu episcopi alicui tribuat;immo, sicut sanctis canonibus constitutum est, animarumcura et pecuniarum ecclesiasticarum dispensatio in episcopiiudicio et potestate permaneat. Si quis uero contrahoc facere, aut potestatem, que ad episcopum pertinet, sibiuendicare presumpserit, ab ecclesiae liminibus arceatur."

Caput 12

De manu laici episcopatus uel abbatia suscipi non debet.

Item Gregorius VII. in generali Sinodo residens dixit, [cap. 1. et 2.] "Si quis deinceps episcopatum uel abbatiam de manu alicuius laicae personae susceperit, nullatenus interepiscopos uel abbates habeatur, nec ulla ei ut episcoposeu abbati audientia concedatur. Insuper gratiam B. Petri, et introitum ecclesiae interdicimus, quousquelocum, quem sub crimine tam inobedientiae quam ambitionis ex qua scelus idolatriae cepit, resipiscendo nondeserit. Similiter etiam de inferioribus ecclesiasticisdignitatibus constituimus."

Item [c. 2.]: §. 1. "Si quis inpera-torum, regum, ducum, marchionum, comitum, uel quilibetsecularium potestatum aut petsonarum inuestituram episcopatuum uel alicuius ecclesiasticae dignitatis dare presumpserit, eiusdem sentenciae uinculo se obstrictum essesciat."

Caput 13

Excommunicationi subiaceat , nec inuestiturae sentiat fructum, qui de manu laici ecclesiam susceperit.

Idem [ibidem, cap. 3.] "Quoniam inuestituras contra sanctorum Patrum auctoritatem a laicis in multis partibus cognouimus fieri, et ex eo plurimas perturbationes in ecclesia, immoruinam sanctae religionis oriri, ex quibus Christianae censurae® religio conturbatur, decernimus, ut nullus clericorum inuestituras episcopatus, uel abbatiae, uel ecclesiae de manu inperatoris, uel regis, uel alicuius laicaepersonae, uiri uel feminae, suscipiat. Quod si presumpserit, recognoscat inuestituram illam apostolica auctoritate irritamesse, et se usque ad dignam satisfactionem excommunicationi subiacere."

Caput 14

De eodem.

Item ex Canone Apostolorum [31.] "Si quis episcopus secularibus potestatibus usus ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur et segregetur, omnesque, qui illi communicant."

Caput 15

De eodem.

Item ex Cronica Anastasii. "Sane Thessalonicenses episcopi b metum inperatoris Anastasii Timotheo Constantinopolitano episcopo consenserunt, qui concilium Calcedonense anathematizauerat. Quadraginta uero episcopi Illiricae s et Greciae conuenientes in unum, per professionem in scriptis factam, ut a proprio metropolitano, discesserunt ab eo, et Romam mittentes Romano episcopo communicare inscriptis professi sunt."

Et paulo post: §. i. "Cum Dioscorus (iunior) manus inpositionem accepisset, recesserunt multitudines populorum, dicentes quia secundum quodcontinent canones sanctorum Apostolorum non est factusepiscopus et ideo non recipietur. Principes enim inthronizant eum."

Caput 16

Excommunicetur qui per laicos ecclesias obtinet.

Item Pascalis Papa [II.] "Si quis clericus, abbas uel monachus per laicos ecclesias obtinuerit, secundum Apostolorum sanctorum canones et Antioceni capitulum concilii excommunicationi sub-iaceat."

Caput 17

Qui per laicos ecclesias obtinet, ei qui efmanus inponit , communione priuetur.

Idem. "Constitutiones sanctorum canonum sequentes statuimus, ut quicumque clericorum ab hac hora inuestituram ecclesiae uel ecclesiasticae dignitatis de manu laici acceperit, et qui ei manum inposuerit, gradus sui periculo subiaceat, et communione priuetur."

Caput 18

De eodem.

Idem. "Nullus laicorum ecclesias uel ecclesiarum bona occupet uel disponat. Qui uero secus egerit, iuxta B. Alexandri capitulum ab ecclesiae liminibus arceatur."

Caput 19

De eodem.

Idem. "Sicut Domini uestimentum scissum non est, sed de eo sortiti sunt, ita nec ecclesia scindi debet, quia in unitate tota consistit. In potestate ergo proprii episcopi ecclesiae reducantur, et ab ipso (sicut in sacris canonibus cautumest) ordinentur. Alioquin et ecclesiae ipsae, et clerici earumdem diuinis destituantur offitiis."

Caput 20

Nullus clericus per laicos ecclesiam obtineat.

Item Alexander [II.]. "Per laicos nullo modo quilibet clericus aut presbiter obtineat ecclesiam nec gratis, nec precio. §. i. Nullus habitum monachi suscipiat, spem aut promissionem habens, ut abbas fiat. §. 2. Nullus presbiter duas habeat ecclesias."

Caput 21

Singuli episcopi suos habeant yconomos.

Item Concilio Calcedonensi , [c. 26.] "Quoniam in quibusdam ecclesiis, ut rumore conperimus, preter yconomos episcopi facultates ecclesiae tractant, placuit, omnem ecclesiam habentem episcopum habere yconomum de clero proprio, qui dispenset res ecclesiasticas secundum sentenciam proprii episcopi, ita, utecclesiae dispensatio preter testimonium non sit, et ex hoc dispergantur ecclesiasticae facultates, et sacerdotiomaledictionis derogatio procuretur. Quod si hoc minime fecerit, diuinis constitutionibus subiacebit."

Caput 22

Laici non sunt constituendi yconomi .

Item ex Concilio S palen si [II.], cui interfuit Ysidorus , [c. 9.] "Nona actione didicimus, quosdam ex nostro collegio contra mores ecclesiasticos laicos habere in rebus diuinisconstitutos yconomos. Proinde pariter tractantes elegimus, ut unusquisque nostrum secundum Calcedonensium Patrum edicta ex proprio clero yconomum sibi constituat. Indecorum est enim laicum uicarium episcopi, esse et uiros ecclesiasticos iudicare. In uno enim eodemque offitio non debet dispar esse professio. Quod etiam in lege diuina prohibetur, dicente Moyse: „Nonarabis in boue simul et asino, “ id est: homines diuersaeprofessionis inuno offitio simulnon sociabis. Undes oportet nos et diuinis libris, et sanctorum Patrum obedire preceptis, constituentes, ut qui in administrationibus pontificibus sociantur, nec professione discrepent, nec habitu. Nam coherere et coniungi non possunt quibuset studia, et uota sunt diuersa."

"§. i. Si quis autem episcopus posthec ecclesiasticam rem aut laicalem procurationem administrandam elegerit, aut si testimonioyconomi gubernandam non° crediderit, uere ut contemptor canonum et fraudator ecclesiasticarum rerum nonsolum aP Christo de rebus pauperum iudicabitur reus, sed etiam concilio manebit obnoxius."

Caput 23

Laicus in ecclesia aliquid statuendi facultatem non habet .

Item in Sinodo Sim aci Papae Laurentius Mediolanensis episcopus dixit : "Non placuit, laicum statuendi in ecclesia habere aliquam potestatem, cui subsequendi manet necessitas, non auctoritas inperandi."

Caput 24

Ecclesiasticas dignitates laici disponere non debent .

Item in concilio eodem Eulalius, Episc. Siracusanae ecclesiae, dixit : "Laicis quamuis religiosis nulla de ecclesiasticis dignitatibus aliquid disponendi legitur facultas attributa."

Caput 25

Laicus sacrilegus habetur qui dispositionem uel dominationem rerum ecclesiasticarum usurpat.

Item Calix tus Papa [II.] "Si quis principum uel aliorum laicorum dispositionem seu dominationem rerum siue possessionem ecclesiasticarum sibi uendicauerit, ut sacrilegus iudicetur."

Caput 26

In ecclesia, quam quis edificat, nichil sibi pre ceteris uendicet

Item Gelasius Senecioni Episcopo. Piae mentis amplectenda est deuotio, qua Senilius nobis in re Viuiana sui iuris fundasse perhibet ecclesiam, quam in honore S. Viti confessoriseius nomine cupit consecrari. Hanc igitur, fraterkarissime, si ad tuam diocesim pertinere non ambigis, exmore conuenit dedicari, collata primitus donatione solempni, quam ministris ecclesiae destinasse prefati muneris testatur oblator, sciturus sine dubio preter processionis aditum, qui omni Christiano debetur, nichil ibidem se propriiiuris habiturum.

Caput 27

De eodem .

Idem . "Trigetius uero petitoria nobis insinuatione sug-gessiin re sua, quod Sextilianum uocatur, basilicam se sanctorum Michaelis archangeli, et Marci confessorispro sua defensione fundasse. Et ideo, frater karissime, si ad tuam pertinet parrochiam, benedictionem supra memoratae basilicae solempni ueneratione depende.Nichil tamen sibi fundator ex hac basilica nouerit uendicandum, nisi processionis aditum, qui Christianis omnibus incommune debetur."

Caput 28

De eodem.

Item Clemens [epist. II. ad Iacobum]. Ecclesias per congrua et utilia facite loca, que diuinis precibus sacrari oportet, et non a quoquamgrauari.

Caput 29

Laici presbiteros de ecclesiis non eiciant.

Item Leo IV. Karolo Regi "Contra sanctorum patrum censuras uidetur existere, si secularis uel laicus presbiteros ab ecclesiis, in quibus tempore ordinationis eorum denominati uel introducti fuerint, uidetur expellere."

Dictum

Si uero fundatores ecclesiarum ad inopiam uerqere ceperint, ab eisdem ecclesiis temporalis uitae suffraqia percipiant.

Caput 30

Fundatores ecclesiarum, si inopes esse ceperint, ab eisdem alimenta accipiant.

Unde in Tollet ano Concilio [IV. c. 37.] legitur : "Quicumque fidelium propria deuotione de facultatibus suis aliquid ecclesiae contulerint, si forte ipsi aut filii eorum redacti fuerint ad inopiam, ab eadem ecclesia suffragium uitae pro temporis usu percipiant".

Dictum

Si ergo ecclesiasticas facultates potestatem dispensandi non habent multo minus ipsas ecclesias quibuslibet ad regendum conmittere uel aliis auferre ualent .

§. i. Hic autem distinguendum est , quid iuris fundatores ecclesiarum in eishabeant , uel quid non? Habent ius prouidendi, et consulendi , et sacerdotem inueniendi; sed non habent ius uendendi , uel donandi , uel utendi tamquam propriis.

Caput 31

Heredes eius , «ym ecclesiam construxit , mcM aZrwd gwam joro ea sollicitudinem gerere debent .

Unde in Canonibus inuenitur . "Filiis, uel nepotibus, ac honestioribus propinquis eius, qui construxit uel ditauit ecclesiam, licitum sit hanchabere sollertiam, ut, si sacerdotem aliquid ex collatisrebus defraudare preuiderint, aut honesta conuen-tione conpescant, aut episcopo uel iudici corrigenda denuncient. Quod si talia episcopus agere temptet, metropo-litano eius hec insinuare procurent. Si autem metropoli ta-nus talia gerat, regis hec auribus intimare non differant."

"§. i. Ipsis tamen heredibus in eisdem rebus non liceat quasi proprii iuris potestatem preferre, non rapinam et s fraudem ingerere, non uiolentiam quamcumque presumere, sed hoc solum in salutarem sollicitudinem adhibere, quod aut nullam operatio noxam nocens attingat, autmulctam uel aliquam partem salutaris mercedis assumat."

"§. 2. Si quis uero deinceps hec monita temerareuoluerit, et male rapta cum confusione restituet, et excommunicationis annuae sentenciam sustinebit."

Caput 32

Fundatores ecclesiae ordinandos in ea episcopo offerant.

Item ex Tollet ano Concilio [IX. c. 2.] "Decernimus, ut quamdiu fundatores ecclesiarum in hac uita superstites fuerint, pro eisdem locis curam habeant sollicitam, atque rectores ydoneos in eisdem basilicis idem ipsi offerant episcopo ordinandos .Quod si spretis eisdem fundatoribus episcopus ibidem rectores presumpserit ordinare, et ordinationem suam irritam nouerit ets ad uerecundiam sui alios in eorum loco (quos ipsi fundatores condignos elegerint) ordinari."

Caput 33

A dominio constructoris oratorium non est auferendum.

Item ex Romana Sinodo [Eugenii II. et Leonis IV.c.21.] "Monasterium uel oratorium canonice constructum a dominio constructoris eo inuito non auferatur, liceatqueilli presbitero, cui uoluerit, pro sacro offitio illius diocesis cum consensu episcopi, ne malus existat, con-mendare."

Caput 34

De eodem

Item Gregorius Papa flib. VII. Indict. 1. Secundino Episcopo Taurominitano]. "Rationis ordo non patitur, ut monasterium contra uoluntatem fundatorum ab eorum dispositione ad arbitrium suum quis debeat uendicare."

Dictum

Prouidentia tamen et ammoniiione episcopi a fundatoribus ecclesiae honorari debent.

Caput 35

Episcoporum prouidentia a fundatoribus ecclesiae honorentur.

Unde Gregorius. "Considerandum est quatinus si secundum prouidentiam et ammonitionem episcopi ipsi coheredes eas uoluerint tenere, et honorare faciant. Si autem hoc contra dixerint, in episcopi potestate maneat utrum easconsistere permittat, aut reliquias inde auferre uelit."

Caput 36

Reliquiae auferantur ecclesiarum , si plures heredes de eis contendunt.

Item ex Concilio Triburiensi , [c. 32.] "Si plures heredes contenderint de communi ecclesia, auferri iubeat episcopus reliquias sacras, et ecclesiam claudi, donec communi consensu et consilio episcopi ibipresbiterum statuant, et unde uiuat."

Dictum

Ut ergo ex his auctoribus colligitur , de manu laicorum ecclesiae non sunt recipiendae , nisi cum consensu episcoporum, iuxta illud Concilii Magontinensis.

Caput 37

Non liceat laicis de ecclesia eicere presbiteros.

"Laici presbiteros de ecclesia non eiciant, neque ineis constituant sine consensu suorum episcoporum."

Caput 38

Absque episcoporum consensu laici presbiteros de ecclesiis non eiciant .

Item ex Concilio Cabilonensi [II. c. 42.] "Inuentum est, quod multi arbitrii sui temeritate, et quod est grauius) ducti cupiditate, presbiteris quibuslibet absque consensu suorum episcoporum ecclesias dant uel auferunt. Unde oportet, ut canonica regula seruata nullus absque consensu episcopi sui cuilibet presbitero ecclesiam det; quam si iuste adeptus fuerit, hanc non nisi grauiculpa coram episcopo canonica seueritate amittat."

Dictum

Sicut ergo auctoritate Ieronimi decimas male possessas a laicis episcopo consentiente licet monachis de manulaicorum recipere, et eas perpetua stabilitate tenere, sic et ecclesiasa laicis male detentas cum consensu episcoporum licet monachisad ordinandum accipere, et eis in perpetuum prouidere.

Caput 39

Sine uoluntate episcoporum decimas uel ecclesias a laicis monachi non suscipiant.

Unde Urbanus: "Decimas et ecclesias a laicis monachi non suscipiant absque consensu et uoluntate episcoporum. Quod si aliterpresumptum fuerit, canonicae ultioni subiaceant."

Caput 40

Nulli liceat in suum ius monasterium conuertere; ad ordinandum tamen alii tradere illud ualet.

Item ex decreto Siluestri Papae. "Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium ius liceat monasterium tradere, nisi ad aliud monasterium, uel conmutare, nisi cum alio monasterio, uel quocumque conmento uendere. Quod si factum fuerit, non ualebit, sed ipsum monasterium in pristinum reformetur statum."

Caput 41

Episcopi et fratrum consilio monasterium ad meliorandum a/w subponere quisque non prohibetur

Item ex decreto Bonifatii Si quis uult monasterium suum ad meliorandum in alium locum ponere, fiat cum consilio episcopi et fratrum suorum, et dimittat presbiterum in prioriloco ad ministeria ecclesiae.

Caput 42

Publicae penitenciae subiciantur qui circumue-niendo aliquos tondere presumunt.

Item ex Concilio Moguntinensi "Constituit sane sacer iste conuentus, utepiscopi siue abbates, qui, non in fructum animarum, sed in auaritiam et turpe lucrum inhiantes, quos libethomines circumueniendo totonderunt, et res eorum tali persuasione subripuerunt, penitenciae canonicae ut-pote turpis lucri sectatores subiaceant. Hi uero, qui illecti comam deposuerunt, in eo, quod ceperunt, perseuerare cogantur, res uero eorum heredibus reddantur."

Caput 43

Sine uoluntate fratrum aliquem de suis propinquis abbas sibi substituere non ualet .

Item ex eodem "Congregatio debet eligere sibi abbatem abbatis sui post mortem, uel eo uiuente, si ipse discesserit uel peccauerit. Episcopus enim non debet abbatem uiolenter retinere in locum suum. Ipse autem non potest aliquem ordinare de suis propinquis uel amicis sine uoluntate fratrum."

PrevBack to TopNext