Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 6

QUESTIO 6

Dictum

Quod autem quisquis sua auctoritateque sibi deberi putat usurpat , nec per iudicem resposcit , cadit a causa , ex auctoritate Mileuitani Concilii habetur, inquo ita statutum legitur , [c. 21.] :

Caput 1

Causae suge detrimentum patiatur episcopus , qui ecclesias suas ab alio retentas propria auctoritate querit adire.

Placuit, ut quicumque episcopi ecclesias uel plebes, quas ad suam cathedram existimant pertinere, non ita repetierint, ut causas suas episcopis iudicantibus agant, sed alio retinente irruerint, siue nolentibus siue uolentibus plebibus, causae suae detrimentum patiantur. Et quicumque hoc iam fecerint, si nondum inter episcopos finita est contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat, quem constiterit pretermissis iudicibus ecclesiasticis irruisse.

§. 1. Nec sibi quisque blandiatur, si a primate, ut retineat, litteras inpetrauerit, sed, siue habeat litteras siue non habeat, conueniat eum qui tenet, et eius litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, siue quos eis primas dederit, siue quos ipsi uicinos cum consultu primatis delegerint.

Dictum

Contra Gregorius Iohanni Defensori , eunti in Yspaniam , scribit [lib. XI. epist. 50., ] dicens :

Caput 2

Delictum personae in dampnum ecclesiae conuerti non potest.

Si episcopum (quod absit) talem culpam conmisisse constiterit, ut constet eum non irrationabiliter esse depositum, eadem eius depositio confirmetur, et omnes res suae ecclesiae que ablatae fuerant, restituantur, quia delictum personae in dampnum ecclesiae non est conuertendum. Siautem dicitur, quia Comitiolus defunctus est, ab herede eius que ab illo iniuste ablata sunt sine excusatione reddantur.

Caput 3

In personam deliquentis , non in facultates eius ultio procedat.

Idem Petro Subdiacono , [lib. I. epist. 42.] Cognouimus, quod si quis ex familia culpam fecerit, non in ipso, sed in eiusdem substantia uindicetur. De qua re precipimus, ut quisquis culpam fecerit, in ipso quidem, ut' dignum est, nindicetur; a communione eius autem omnino abstineatur.

Caput 4

Res eorum, qui ex clero fabuntur, simul cum ipsis monasterio tradantur.

Idem [in eadem epistola]: De lapsis sacerdotibus , uel quolibet ex clero obseruare te uolumus, ut in rebus eorum nulla contaminatione miscearis: sed pauperrima regularia monasteria require, que secundum Deum uiuere sciunt, et in eisdem monasteriis lapsos trade ad penitenciam, et res lapsorum ineo loco proficiant, in quo agere penitenciam traduntur, quatinus ipsi ex rebus eorum subsidium habeant, qui de correptione eorum sollicitudinem gerunt. Si uero parentes habent, res eorum legitimis parentibus dentur, ita autem £, ut eorum stipendia , qui in penitenciam dati fuerint, sufficienter debeant ' procurari.

§. i. Si quiuero ex familia ecclesiastica sacerdotes, uel Leuitae, uel monachi, uel clerici, uel quilibet alii lapsi fuerint, dari eos in penitenciam uolumus, sed res eorum ecclesiastico iuri non subtrahi. Ad usum tamen suum accipiant unde ad penitenciam subsistant, ne, si nudentur, locis, in quibus dati fuerint, sint onerosi.

Caput 5

Inutilis sacerdos ecclesiam suam dignitate non priuat.

Item Leo IV. Karolo Regi . Si fortassis (quod non credimus) apud uos inutiles iudicamur, ecclesia tamen, cui permittente Domino presumus, non inutilis, sed caput principium que omnium merito simul ab omnibus uocatur.

Caput 6

Possessiones monasterii pro peccato abbatis episcopo tollere non licet.

Item in Magontiensi Concilio. Episcopo non licet possessionem monasterii tollere, quamuis abbas peccauerit; sed subiciat eum potestati abbatis alterius monasterii.

Caput 7

Que sacerdotes dederunt subsequentes pontifices nullatenus auferre presumant.

Item Gelasius. Illud statuendum censuimus, ut quascumque munificentias clericis aut sibi seruientibus de rebus ecclesiae in usum, aut de propriis in proprietatem precedentes dederint sacerdotes, subsequentes pontifices nullatenus auferre presumant. Si quid tamen culpae extiterit, pro qualitate personarum uel regula precedentium canonum in persona abeatur, non in facultate districtum.]

Dictum

Si ergo delictum personae in dampnum ecclesiae connerti non potest, quia procurator condicionem ecclesiae potest facere meliorem, non deteriorem; si peccato abbatis possessiones monasterii auferri non licet: quomodo delictum episcopi uertetur in dampnum ecclesiae, ut inde detrimentum causae suae patiatur? Sed detrimentum causae pati non sic est accipiendum, ut ecclesia suo iure priuetur, pocius , quia clericis coram iudice stantibus episcopus tacebit, et pro iniuria illata multabitur, si propria habuerit.

PrevBack to TopNext