Quaestio 1
QUESTIO 1
Quod a uoto discedere non liceat, multis auctoritatibus probatur. Ait enim Propheta : „Vouete, et reddite Domino Deo uestro.
Caput 3
Dignus est supplicio qui se ipsum Deo subtrahit a uoto resiliens.
Item Gregorius in I. libro Regisiri , [lib. I. epist. 33. ad Venantium]. Ananias Deo pecunias uouerat, quas post diaboli uictus persuasione subtraxit. Sed qua morte mulctatus est, scis. Si ergo ille mortis periculo dignus fuit, quieos, quos dederat, nummos Deo abstulit, considera, quanto periculo in diuino dignus eris iudicio, qui non nummos, sed temetipsum omnipotenti Deo (cui te sub monachico habitu deuoueras) subtraxisti.
Caput 4
Ante Dei oculos cadunt qui bona, que concipiunt agere recusant.
Dictum
Si ergo post uotum quisque necessario cogitur soluere quod uouit; si uouentibus non solum nubere, sed etiam uelle dampnabile est: patet, quod sacerdos iste ad executionem sui uoti cogendus est, et non solum non fieri, sed etiam uelle monachum non fieri sibi dampnabile est.
§. 1. Quod autem inter uouentes iste conputandus sit, patet ex uerbis Augustini dicentis: "Dixi, confitebor, etc. Magna pietas Dei est, ut ad solam promissionem peccata dimittat. Nondum enim pronunciatore, et tamen Deus iam audit in corde; uotum enim pro operere putatur.“ Sicut ergo Propheta inter uouentes reputatur, quia dixit: Ego confitebor; sic et iste inter eosdem conputandus est, quia dixit: Fiam monachus. His ita respondetur; Aliud estpropositum corde concipere, et etiam ore enunciare; aliud est subsequenti obligatione se reum uoti facere.