Quaestio 2
QUESTIO 2
Caput 1
Non cogitur aliquis in monasterio manere, nisi professionem fecerit in manu abbatis.
Cosaldus presbiter, quondam infirmitate feruore passionis pressus, monachum se fieri promisit, non tamenmonasterio aut abbati se tradidit, nec promissionem scripsit, sed beneficium ecclesiae in manu aduocati refuta-uit. At postquam conualuit, mox se monachum negauitfieri. Quo propter quia et B. Benedicti regula, et precipue patris et predecessoris nostri S. Gregorii Papaecanonica institutio interdicit monachum ante unius anniprobationem effici, iudicamus et auctoritate apostolicaprecipimus, ut prefatus presbiter beneficium et altariarecipiat, habeat, et quiete retineat.
Caput 2
Uxor post propositum continentiae ducta dimitti non debet .
Item Augustinus ad Bonifatium Comitem, [ep. LXX.] Nos nouimus, nos testes sumus, quod omnes actus publicos, quibus occupatus eras, relinquere cupiebas, et te in otium sanctum conferre, atque in ea uita uiuere, in qua serui Dei monachi uiuunt. Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, nauigasti, uxorem duxisti. Si coinugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubanis diximus, utin castitate continenter uiueres. Sed ut te ad istam uitam non exhorter, coniunx est inpedimento, sine cuius consensu continenter tibi uiuere non licet, quia, et situ eam post illas uerba Tubanensia ducere non debueras i, illa tamen nichil eorum sciens innocenter tibi et simpliciter nupsit.
Ecce iste se corde concepit monachum fieri, et ore pronunciauit, se uelle in otium sanctum conferre, non tamen postea coactus est suscipere quod corde concepit, et ore pronunciauit . Auctoritas illa Alexandri, secuta institutionem B. Gregorii et B. Benedicti , probandis annum indulget, sed % notis; incogni-tis uero triennium conceditur.
Caput 3
Nullus qui incognitus est monasticum habitum sumat ante triennium.
Si quis incognitus monasterium ingredi uolueritante triennium monachi habitus non prestetur. Et si infra tres annos aut seruus, aut liber uel colonus queratur a domino suo, reddatur ei cum omnibus, que attulit, fide tamen accepta de inpunitate. Si autem infra s triennium non fuerit requisitus, postea querinon potest, nisi sit tam longe, quod inueniri non possit.