Text List

Quaestio 1

QUESTIO 1

Dictum

Prima questio terminatur in Concilio habito apud Alt eum, in quo sic statutum legitur:

Caput 1

Qui de monacho episcopus ordinatur quod ante consecrationem habuerit monasterio, quod uero post consecrationem acquisiuit propriae ecclesiae derelinquat.

Statutum est et rationabiliter secundum sanctos Patres a Sinodo confirmatum est, ut monachus, quem canonica electio a iugo regulae monasticae professionis absoluit, et sacra ordinatio de monacho episcopum facit, uelut legitimus heres paternam sibi hereditatem postea iure uendicandi potestatem habeat; sed quicquid acquisierat, uel habereuisus fuerat, monasterio relinquat, et abbatis sui, qui fuerat secundum regulam S. Benedicti, arbitrio. Postquam enim episcopus ordinatur, ad altare, ad quod sanctificatur et titulatur, secundum sacros canones quod acquirere poterit restituat.

PrevBack to TopNext