Quaestio 2
QUESTIO 2
Dictum
Caput 2
Qui monachorum propositum appetit, etiam inuito episcopo recipiendus est.
Duae sunt, inquit, leges: una publica, altera priuata. Publica lex est, que a sanctis Patribus scriptis est confirmata, ut lex est canonum, que quidem propter transgressiones est tradita. Verbi gratia: Decretum est in canonibus, clericum non debere de suo episcopatu ad alium transire sineconmendatitiis litteris sui episcopi, quod propter criminosos constitutum est, ne uidelicet infames ab aliquo episcopo suscipiantur personae. Solebant enim offitia sua, cum non insuo episcopatu poterant, in alio celebrare, quod iure preceptis et scriptis detestatum est. §. 1. Lex uero priuata est, que instinctu S. Spiritus in corde scribitur, sicut de quibusdam dicit Apostolus: „Qui habent legem Dei scriptam incordibus suis, “ et alibi: , , Cum gentes legem non habeant, si naturaliter ea, que legis sunt, faciunt, ipsi sibi sunt lex.“Si quis horum in ecclesia sua sub episcopo populum retinet, et seculariter uiuit, si afflatus Spiritu sancto in aliquo monasterio uel regulari canonica saluare se uoluerit, quia lege priuata ducitur, nulla ratio exigit, ut a publica lege constringatur. Dignior est enim lex priuata quam publica. Spiritus quidem Dei lex est, et qui Spiritu Dei aguntur lege Dei ducuntur; et quis est, qui possit sancto Spiritui digne resistere? Quisquis igitur hoc Spiritu ducitur, etiam episcopo suo contradicente, eat liber nostra auctoritate. "Iusto enim lex non est posita", sed ubi Spiritus Dei, ibi libertas, et si Spiritu Dei ducimini, non estissub lege.